B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Desiderius Erasmus Roterodamus
ca. 1469 - 1536
     
   


Μ Ω Ρ Ι Α Σ   Ε Γ Κ Ω Μ Ι Ο Ν

D e d i c a t i o

__________________________________________


E R A S M U S   R O T .
T H O M A E   M O R O   S U O   S .   D .


Superioribus diebus cum me ex Italia in Angliam recepissem, ne totum hoc tempus quo equo fuit insidendum ἀμούσοις et illitteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties vel de communibus studiis nostris aliquid agitare, vel amicorum, quos hic ut doctissimos ita et suavissimos reliqueram, recordatione frui. Inter hos tu, mi More, vel in primis occurrebas; cuius equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam quam presentis presens consuetudine consueveram; qua dispeream si quid unquam in vita contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi, et id tempus ad seriam commentationem parum videbatur accommodatum, visum est Moriae Encomium ludere.
      Que Pallas istuc tibi misit in mentem? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae vocabulum accedit quam es ipse a re alienus; es autem vel omnium suffragiis alienissimus. Deinde suspicabar hunc ingenii nostri lusum tibi precipue probatum iri, propterea quod soleas huius generis iocis, hoc est nec indoctis, ni fallor, nec usquequaque insulsis, impendio delectari, et omnino in communi mortalium vita Democritum quendam agere. Quanquam tu quidem, ut pro singulari quadam ingenii tui perspicacitate longe lateque a vulgo dissentire soles, ita pro incredibili morum suavitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies ceu μνημόσυνον tui sodalis, verum etiam tuendam suscipies, utpote tibi dicatam iamque tuam non meam.
      Etenim non deerunt fortasse vitilitigatores, qui calum nientur partim leviores esse nugas quam ut theologum deceant, partim mordaciores quam ut Christiane conveniant modestie; nosque clamitabunt veterem comediam aut Lucianum quempiam referre atque omnia mordicus arripere. Verum quos argumenti levitas et ludicrum offendit, cogitent velim non meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a magnis auctoribus factitatum; cum ante tot secula Βατραχομυομαχίαν luserit Homerus, Maro Culicem et Moretum, Nucem Ovidius; cum Busyriden laudarit Polycrates et huius castigator Isocrates, iniustitiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Favorinus, calvitiem Synesius, muscam et parasiticam Lucianus; cum Seneca Claudii luserit ἀποθέωσιν, Plutarchus Grylli cum Ulysse dialogum, Lucianus et Apuleius Asinum, et nescio quis Grunnii Coro cottae porcelli testamentum, cuius et divus meminit Hieronymus Proinde, si videbitur, fingant isti me laterunculis in terim animi causa lusisse, aut si malint equitasse in arundine longa. Nam que tandem est iniquitas, cum omni vite insti tuto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si nuge seria ducant, atque ita tractentur ludicra ut ex his aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obese, quam ex quorundam tetricis ac splendidis argumentis? veluti cum alius diu consarcinata oratione rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit, alius ad bellum adversus Turcas movendum adhortatur, alius futura predicit. alius novas de lana caprina comminiscitur questiunculas. Ut enim nihil nugacius quam seria nugatorie tractare, ita nihil festivius quam ita tractare nugas ut nihil minus quam nugatus fuisse videaris. De me quidem aliorum erit iudicium; tamet si, nisi plane me fallit φιλαυτία, Stulticiam laudavimus, sed non omnino stulte.
      Iam vero ut de mordacitatis cavillatione respondeam, semper hec ingeniis libertas permissa fuit, ut in communem hominum vitam salibus luderent impune, modo ne licentia exiret in rabiem. Quo magis admiror his temporibus aurium delicias que nihil iam fere nisi solennes titulos ferre possunt. Porro nonnullos adeo prepostere religiosos videas, ut vel gravissima in Christum convicia ferant citius quam pontificem aut principem levissimo ioco aspergi, presertim si quid πρὸς τὰ ἄλφιτα id est ad questum, attinet. At enim qui vitas hominum ita taxat ut neminem omnino perstringat nominatim, queso utrum is mordere videtur an docere potius ac monere? Alioqui quot obsecro nominibus ipse me taxo? Preterea qui nullum hominum genus pretermittit, is nulli homini, viciis omnibus iratus videtur. Ergo si quis extiterit qui sese lesum clamabit, is aut conscientiam prodet suam aut certe metum. Lusit hoc in genere multo liberius ac mordacius divus Hieronymus, ne nominibus quidem ali quoties parcens. Nos preterquam quod a nominibus in totum abstinemus, ita preterea stilum temperavimus ut cordatus lector facile sit intellecturus nos voluptatem magis quam morsum quesisse. Neque enim ad Iuvenalis exemplum occultam illam scelerum sentinam usquam movimus, et ridenda magis quam foeda recensere studuimus. Tum si quis est quem nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit, pulchrum esse a Stulticia vituperari; quam cum loquentem fecerimus, decoro persone serviendum fuit. Sed quid ego hec tibi, patrono tam singulari ut causas etiam non optimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime More, et Moriam tuam gnaviter defende.

      Ex Rure Quinto Idus Iunias, [AN. M.D.VIII].