B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Desiderius Erasmus Roterodamus
ca. 1469 - 1536
     
   



Μ Ω Ρ Ι Α Σ   Ε Γ Κ Ω Μ Ι Ο Ν

      I D   E S T :
      S T U L T I T I A E   L A U S
      D E S I D E R I I   E R A S M I  
      R O T E R O D A M I
      D E C L A M A T I O


__________________________________________


      Stultitia loquitur

1.
      Utcumque de me vulgo mortales loquuntur, neque enim sum nescia, quam male audiat STULTITIA etiam apud stultissimos, tamen hanc esse, hanc, inquam, esse unam, quae meo numine Deos atque homines exhilaro, vel illud abunde magnum est argumentum, quod simulatque in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium vultus nova quadam atque insolita hilaritate enituerunt, sic subito frontem exporrexistis, sic laeto quodam et amabili applausistis risu, ut mihi profecto quotquot undique praesentes intueor, pariter deorum Homericorum nectare non sine nepenthe temulenti esse videamini, cum antehac tristes ac solliciti sederitis, perinde quasi nuper e Trophonii specu reversi. Caeterum quemadmodum fieri consuevit, ut cum primum sol formosum illud et aureum os terris ostenderit, aut ubi post asperam hiemem, novum ver blandis adspirarit Favoniis, protinus nova rebus omnibus facies, novus color ac plane iuventa quaedam redeat, ita vobis me conspecta, mox alius accessit vultus. Itaque quod magni alioqui Rhetores, vix longa diuque meditata oratione possunt efficere, nempe ut molestas animi curas discutiant, id ego solo statim adspectu praestiti.
2.
      Quamobrem autem hoc insolito cultu prodierim hodie, iam audietis, si modo non gravabimini dicenti praebere aures, non eas sane quas sacris Concionatoribus, sed quas fori circulatoribus, scurris ac morionibus consuevistis arrigere, quasque olim Midas ille noster exhibuit Pani. Lubitum est enim paulisper apud vos Sophistam agere, non quidem huius generis quod hodie nugas quasdam anxias inculcat pueris, ac plusquam muliebrem rixandi pertinaciam tradit, sed veteres illos imitabor, qui quo infamem Sophorum appellationem vitarent, Sophistae vocari maluerunt. Horum studium erat, Deorum ac fortium virorum laudes encomiis celebrare. Encomium igitur audietis, non Herculis, neque Solonis, sed meum ipsius, hoc est, STULTITIAE.
3.
      Iam vero non huius facio sapientes istos qui stultissimum et insolentissimum esse praedicant, si quis ipse laudibus se ferat. Sit sane quam volent stultum, modo decorum esse fateantur. Quid enim magis quadrat, quam ut ipsa Moria suarum laudum sit buccinatrix, et Auth eauthV aulh. Quis enim me melius exprimat quam ipsa me? Nisi si evi forte notior sim, quam egomet sum mihi. Quamquam ego hoc alioqui, non paulo etiam modestius arbitror, quam id quod optimatum ac sapientum vulgus faetitat, qui perverso quodam pudore vel Rhetorem quempiam palponem, vel Poetam vaniloquum, subornare solent, eumque mercede conductum, a quo suas laudes audiant, hoc est, mera mendacia, et tamen verecundus interim ille, pavonis in morem pennas tollit, cristas erigit, cum impudens assentator nihili hominem Diis aequiparat, cum absolutum omnium virtutum exemplar proponit, a quo sciat ille se plusquam dis dia paswn abesse: cum corniculam alienis convestit plumis: cum ton AiJiopa leukainei, denique cum ek muiaV ton elefanta poiei. Postremo sequor tritum illud vulgi proverbium, quo dicitur is recte laudare sese, cui nemo alius contigit laudator. Quamquam hic interim demiror mortalium, ingratitudinem dicam, an segnitiem, quorum cum omnes me studiose colant, meamque libenter sentiant beneficentiam, nemo tamen tot iam saeculis exstitit, qui grata oratione STULTITIAE laudes celebrarit, cum non defuerint, qui Busirides, Phalarides, febres quartanas, muscas, calvitia, atque id genus pestes, accuratis magnaque et olei et somni iactura elucubratis laudibus vexerint. A me extemporariam quidem illam et illaboratam, sed tanto veriorem audietis orationem.
4.
      Id quod nolim existimetis ad ingenii ostentationem esse confictum, quemadmodum vulgus oratorum facit. Nam ii, sicuti nostis, cum orationem totis triginta annis elaboratam, nonnumquam et alienam proferunt, tamen triduo sibi quasi per lusum scriptam, aut etiam dictatam esse deierant. Mihi porro semper gratissmum fuit oti an epi glwttan elJoi dicere. At ne quis iam a nobis expectet ut iuxta vulgarium istorum rhetorum consuetudinem, me ipsam finitione explicem porro ut dividam, multo minus. Nam utrumque ominis est inauspicati, vel fine circumscribere eam cuius numen tam late pateat, vel secare, in cuius cultum omne rerum genus ita consentiat. Tametsi quorsum tandem attinet mei velut umbram atque imaginem finitione repraesentare, cum ipsam me coram praesentes praesentem oculis intueamini? Sum etenim uti videtis, vera illa largitrix eawn, quam Latini STULTITIAM, Graeci MWRIAN appellant.
5.
      Quamquam quid vel hoc opus erat dicere, quasi non ipso ex vultu fronteque, quod aiunt, satis quae sim prae me feram, aut quasi si quis me Minervam, aut Sophiam esse contendat, non statim solo possit obtutu coargui, etiam si nulla accedat oratio, minime mendax animi speculum. Nullus apud me fucis locus, nec aliud fronte simulo, aliud in pectore premo. Sumque mei undique simillima, adeo ut nec ii me dissimulare possint, qui maxime Sapientiae personam ac titulum sibi vindicant, kai en thi porfurai piJhkoi, kai en thi leonthi onoi, obambulant. Quamvis autem sedulo fingant, tamen alicunde prominentes auriculae Midam produnt. Ingratum mehercle et hoc hominum genus, qui cum maxime sint nostrae factionis, tamen apud vulgum cognominis nostri sic pudet, ut id passim aliis magni probri vice obiiciant. Proinde istos cum sint mwrotatoi, caeterum sophi ac Thaletes videri velint, nonne iure optimo mwrosofouV illos appellabimus?
6.
      Visum est enim hac quoque parte nostri temporis Rhetores imitari, qui plane Deos esse sese credunt, si hirudinum ritu bilingues appareant, ac praeclarum facinus esse ducunt, Latinis orationibus subinde Graeculas aliquot voculas, velut emblemata intertexere, etiam si nunc non erat his locus. Porro si desunt exotica, e putribus chartis quatuor aut quinque prisca verba eruunt, quibus tenebras offundant lectori, videlicet, ut qui intelligunt, magis ac magis sibi placeant: qui non intelligunt, hoc ipso magis admirentur quo minus intelligunt. Quandoquidem est sane et hoc nostratium voluptatum genus non inelegans, quam maxime peregrina maxime suspicere. Quod si qui paulo sunt ambitiosiores, arrideant tamen et applaudant, atque asini exemplo ta wta kinwsi, quo caeteris probe intelligere videantur, kai tauta dh men tauta. Nunc ad institutum recurro.
7.
      Nomen igitur habetis: Viri, Quid addam epitheti? Quid nisi stultissimi ? Nam quo alio honestiore cognomine Mystas suos compellet Dea STULTITIA? Sed quoniam non perinde multis notum est, quo genere prognata sim, id iam Musis bene iuvantibus exponere conabor. Mihi vero neque Chaos, neque Saturnus, neque Iapetus, aut alius id genus obsoletorum, ac putrium Deorum quispiam pater fuit. Sed ploutoV ipse unus, vel invitis Hesiodo et Homero, atque ipso adeo Iove, pathr andrwn te Jewn te. Cuius unius nutu, ut olim ita nunc quoque sacra profanaque omnia sursum ac deorsum miscentur. Cuius arbitrio bella, paces, imperia, consilia, iudicia, comitia, connubia, pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria, iam spiritus me deficit, breviter, publica privataque omnia mortalium negotia administrantur. Citra cuius opem, totus ille Poeticorum Numinum populus, dicam audacius, ipsi quoque Dii selecti, aut omnino non essent, aut certe oikositoi sane quam frigide victitarent. Quem quisquis iratum habuerit, huic ne Pallas quidem satis auxilii tulerit. Contra, quisquis propitium, is vel summo Iovi, cum suo fulmine mandare laqueum possit. Toutou patroV eucomai einai. Atque hic quidem me progenuit non e cerebro suo, quemadmodum tetricam illam ac torvam Palladem Iupiter, verum ex Neotete Nympha multo omnium venustissima, pariter ac festivissima. Neque rursum id tristi illi illigatus coniugio, quomodo faber ille claudus natus est, verum quod non paulo suavius en philothti micJeiV: quemadmodum noster ait Homerus. Genuit autem, ne quid erretis, non Aristophanicus ille Plutus, iam capularis, iam oculis captus, sed quondam integer adhuc calidusque iuventa, neque iuventa solum, verum multo magis nectare, quod tum forte in Deorum convivio largius ac meracius hauserat.
8.
      Quod si locum quoque natalem requiritis, quandoquidem id hodie vel inprimis ad nobilitatem interesse putant, quo loco primos edideris vagitus, ego nec in erratica Delo, nec in undoso mari, nec en spessi glafuroisi sum edita, sed in ipsis insulis fortunatis, ubi asparta kai anhrota omnia proveniunt. In quibus neque labor, neque senium, neque morbus est ullus, nec usquam in agris asphodelus, malva, squilla, lupinumve, aut faba, aut aliud hoc genus nugarum conspicitur. Sed passim oculis, simulque naribus adblandiuntur moly, panace, nepenthes, amaracus, ambrosia, lotus, rosa, viola, Hyacinthus, Adonidis hortuli. Atque in his quidem nata delitiis, nequaquam a fletu sum auspicata vitam, sed protinus blande arrisi matri. Iam vero non invideo twi upatwi Kroniwni capram altricem, cum me duae lepidissimae Nymphae suis aluerint mammis, Methe Baccho progenita, et Apaedia Panos filia. Quas hic quoque in caeterarum comitum ac pedisse quarum mearum consortio videtis. Quarum mehercle nomina, si voletis cognoscere, ex me quidem non nisi Graece audietis.
9.
      Haec nimirum quam sublatis superciliis conspicamini, filautia est. Huic quam velut arridentibus oculis, ac plaudentem manibus videtis, kolakia nomen Haec semisomnis ac dormitanti similis lhJh vocatur. Haec cubito utroque innitens, confertisque manibus, misoponia dicitur. Haec roseo revincta serto, et undique delibuta unguentis, hdonh. Haec lubricis et huc atque illuc errantibus luminibus, anoia dicitur. Haec nitida cute, probeque saginato corpore trufh nomen habet. Videtis et Deos, puellis admixtos, quorum alterum kwmon vocant, alterum nhgreton uponn. Inquam, famulitii fidelibus auxiliis genus omne rerum meae subiicio ditioni, ipsis etiam imperans imperatoribus.
10.
      Genus, educationem, et comites audistis. Nunc, ne cui sine causa videar mihi Deae nomen usurpare, quantis commoditatibus Deos simul et homines adficiam, quamque late meum pateat numen arrectis auribus accipite. Etenim si non inscite scripsit quidam, hoc demum esse Deum, iuvare mortales, et si merito in Deorum senatum adsciti sunt, qui vinum, aut frumentum aut unam aliquam huiusmodi commoditatem mortalibus ostenderunt, cur non ego iure, Deorum omnium alfa dicar, habearque, quae una omnibus largior omnia?
11.
      Principio quid esse potest vita ipsa vel dulcius, vel pretiosius? At huius exordium cui tandem acceptum ferri convenit, nisi mihi? Neque enim aut obrimopatrhV hasta Palladis, aut nefelhgeretou Iovis aegis hominum genus vel progignit, vel propagat. Verum ipse Deum pater atque hominum Rex, qui totum nutu tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum ponat oportet, et vultum illum Titanicum, quo, cum lubet, Deos omneis territat, planeque histrionum more, aliena sumenda misero persona, si quando velit id facere, quod numquam non facit, hoc est paidopoiein. Iam vero Stoici se Diis proximos autumant. At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoicum, tamen huic quoque, si non barba insigne sapientiae, etiam si cum hircis commune, certe supercilium erit ponendum, explicanda frons, abicienda dogmata illa adamantina, ineptiendum ac delirandum aliquantisper. In summa, me, me inquam, sapiens accersat oportet, si modo pater esse velit. Et cur non apertius meo more vobiscum fabuler? Quaeso num caput, num facies, num pectus, num manus, num auris, quae partes honestae putantur, progenerant Deos aut homines? Non, opinor, imo ea pars adeo stulta, adeoque ridicula, ut nec nominari citra risum possit, humani generis est propagatrix. Is est sacer ille fons, unde vitam hauriunt omnia verius quam ille Pythagoricus quaternio. Age vero, qui vir, obsecro, matrimonii capistro velit praebere os, si quemadmodum isti sapientes facere consueverunt, prius eius vitae incommoda secum perpenderit: aut quae tandem mulier virum admissura sit, si partus periculosos labores, si educationis molestiam, vel norit, vel cogitarit? Porro si coniugiis debetis vitam, coniugium autem debetis anoia pedissequae, mihi nimirum quid debeatis, intelligitis. Tum quae semel haec experta, denuo repetere velit nisi lhJhV praesens nomen adfuerit? Neque vero id Venus ipsa, vel reclamante Lucretio, umquam inficias iuerit, sine nostri numinis accessione, suam vim mancam atque irritam esse. Itaque ex nostro illo temulento ridiculoque lusu, proveniunt, et superciliosi Philosophi, in quorum locum nunc successere, quos vulgus Monachos appellat, et purpurei reges et pii sacerdotes, et ter sacntissimi Pontifices. Postremo totus etiam ille Deorum Poeticorum coetus, adeo frequens, ut turbam vix iam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus.
12.
      At sane parum sit mihi vitae seminarium, ac fontem deberi, nisi quidquid in omni vita commodi est, id quoque totum ostendero mei muneris esse. Quid autem vita haec, num omnino vita videtur appellanda, si voluptatem detraxeris? Applausistis. Equidem sciebam neminem vestrum ita sapere, vel desipere magis, imo sapere potius, ut in hac esset sententia. Quamquam ne Stoici quidem isti voluptatem adspernantur, tametsi sedulo dissimulant, milleque convitiis eam apud vulgus dilacerant, nimirum ut deterritis aliis, ipsi prolixius fruantur. Sed dicant mihi per Iovem, quae tandem vitae pars est, non tristis, non in infestiva, non invenusta, non insipida, non molesta, nisi voluptatem, id est, stultitiae condimentum adiunxeris? Cuius rei cum satis idoneus testis esse possit, ille numquam satis laudatus Sophocles, cuius exstat pulcerrimum illud de nobis Elogium, en twi fronein gar mhden hdistoV bioV, tamen age, rem omnem sigillatim aperiamus.
13.
      Principio quis nescit primam hominis aetatem multo laetissimam, multoque omnibus gratissimam esse? Quid est enim illud in infantibus, quod sic exosculamur, sic amplectimur, sic fovemus, ut hostis etiam huic aetati ferat opem, nisi stultitiae lenocinium, quod data opera prudens natura, recens natis adiunxit, ut aliquo voluptatis velut auctoramento, et educantium labores delinire queant, et tuentium favores eblandiantur? Deinde quae succedit huic adolescentia, quam est apud omnes gratiosa, quam candide favent omnes, quam studiose provehunt, quam officiose porrigunt auxiliares manus? At unde, quaeso, ista iuventae gratia? unde, nisi ex me? Cuius beneficio quam minimum sapit, atque ob id quam minime ringitur. Mentior, nisi mox ubi grandiores facti, per rerum usum, ac disciplinas virile quiddam sapere coeperint, continuo deflorescit formae nitor, languescit alacritas, frigescit lepos, labascit vigor. Quoque longius a me subducitur, hoc minus minusque vivit, donec succedat to calepon ghraV, id est, molesta senectus, non iam aliis modo, verum etiam sibimet invisa. Quae quidem prorsum nulli mortalium foret tolerabilis, nisi rursum tantorum miserta laborum dextra adessem, et quemadmodum Dii Poetarum solent pereuntibus aliqua metamorphosi succurrere, itidem ego quoque iam capulo proximos denuo quoad licet, ad pueritiam eos revocarem. Unde non abs re vulgus eos palimpaidaV appellare consuevit. Porro si quis transformandi rationem requirat, ne id quidem celarim. Ad Lethes nostrae fontem, nam Insulis Fortunatis oritur (siquidem apud Inferos tenuis modo rivulus labitur), eos produco, ut simul atque illic longa potarint oblivia, paulatim dilutis animi curis repubescant. At isti iam delirant, inquiunt, iam desipiunt. Esto sane. Sed istud ipsum est repuerascere. An vero aliud est puerum esse quam delirare, quam desipere? An non hoc vel maxime in ea delectat aetate, quod nihil sapit? Quis enim non ceu portentum oderit, atque exsecretur puerum virili sapientia? Adstipulatur et vulgo iactatum proverbium: Odi puerulum praecoci sapientia. Quis autem sustineret habere commercium aut consuetudinem cum eo sene, qui ad tantam rerum experientiam, parem animi vigorem iudiciique acrimoniam adiunxisset? Itaque delirat senex meo munere. Sed tamen delirus iste meus interim miseris illis curis vacat, quibus sapiens ille distorquetur. Interim non illepidus est compotor. Non sensit vitae taedium, quod robustior aetas vix tolerat. Nonnumquam cum sene Plautino ad tres illas litteras revertitur, infelicissimus si sapiat: At interim meo beneficio felix, interim amicis gratus, ne congerro quidem infestivus. Quandoquidem et apud Homerum e Nestoris ore fiuit oratio melle dulcior, cum Achillis sit amarulenta, et apud eumdem, senes in moenibus considentes, thn leirioessan vocem edunt. Quo quidem calculo ipsam etiam superant pueritiam, suavem quidem illam, sed infantem, ac praecipuo vitae oblectamento, puta garrulitate carentem. Addite huc quod pueris quoque gaudeant impensius senes, ac pueri vicissim senibus delectantur, wV aiei ton omoion agei JeoV wV ton omoion. Quid enim inter illos non convenit, nisi quod hic rugosior et plures numerat natales? Alioqui capillorum albor, os edentulum, corporis modus minor, lactis appetentia, balbuties, garrulitas, ineptia, oblivio, incogitantia, breviter omnia caetera congruunt. Quoque magis accedunt ad senectam, hoc propius ad pueritiae similitudinem redeunt, donec puerorum ritu, citra vitae taedium, citra mortis sensum emigrante vita.
14.
      Eat nunc qui volet, et hoc meum beneficium cum reliquorum Deorum metamorphosi comparet. Qui quid irati faciant, non libet commemorare: sed quibus quam maxime propitii sunt, eos solent in arborem, in avem, in cicadam aut etiam in serpentem transformare: quasi vero non istud ipsum sit perire, aliud fieri. Ego vero hominem eumdem optimae ac felicissimae vitae parti restituo. Quod si mortales prorsus ab omni sapientiae commercio temperarent, ac perpetuo mecum aetatem agerent, ne esset quidem ullum senium, verum perpetua iuventa fruerentur felices. An non videtis tetricos istos et vel Philosophiae studiis, vel seriis et arduis addictos negotiis plerumque priusquam plane iuvenes sint, iam consenuisse, videlicet curis, et assidua acrique cogitationum agitatione sensim spiritus et succum illum vitalem exhauriente? Cum contra Moriones mei pinguiculi sint, et nitidi, et bene curata cute, plane coiroi, quod aiunt, Akarnanioi, numquam profecto senectutis incommodum ullum sensuri, nisi nonnihil, ut fit, sapientum contagio inficerentur. Adeo nihil patitur hominum vita, omni ex parte beatum esse. Accedit ad haec vulgati proverbii non leve testimonium, quo dictitant, STULTITIAM unam esse rem, quae et iuventam alioqui fugacissimam remoretur, et improbam senectam procul arceat. Ut non temere de Brabantis populari sermone iactatum sit. Cum caeteris hominibus aetas prudentiam adferre soleat, hos quo propius ad senectam accedunt, hoc magis atque magis stultescere. Atqui hac gente non est alia, vel ad communem vitae consuetudinem festivior, vel quae minus sentiat senectutis tristitiam. His quidem ut loco, ita et vitae instituto confines sunt Hollandi mei, cur enim non meos appellem, usque adeo studiosos mei cultores, ut inde vulgo cognomen emeruerint? cuius illos adeo non pudet, ut hinc vel praecipue sese iactitent. Eant nunc stultissimi mortales, et Medeas, Circes, Veneres, Auroras, et fontem, nescio quem, requirant, quo sibi iuventam restituant, cum id sola praestare et possim et soleam. Apud me succus est ille mirificus, quo Memnonis filia Tithoni avi sui iuventam prorogavit. Ego sum Venus illa, cuius favore Phaon ille repubuit, ita ut a Sapphone tantopere deamaretur. Meae sunt herbae, si quae sunt, mea precamina, meus ille fons, qui non solum revocat elapsam adolescentiam, sed quod est optabilius, perpetuam servat. Quod si omnes huic sententiae subscribitis, adolescentia nihil esse melius, senectute nihil detestabilius, quantum mihi debeatis videtis opinor, quae tantum bonum retineat, tanto excluso malo.
15.
      Sed quid adhuc de mortalibus loquor? Coelum omne lustrate, et mihi meum nomen opprobret licebit, quicumque volet, si quem omnino Deorum repererit non insuavem et aspernabilem, nisi meo numine commendetur. Etenim cur semper ephebus et comatus Bacchus? Nempe quia vecors ac temulentus, conviviis, saltationibus, choreis, lusibus vitam omnem transigens, ne tantulum quidem habet cum Pallade commercii. Denique tantum abest, ut sapiens haberi postulet, ut ludibriis ac iocis coli gaudeat. Neque proverbio offenditur, quod illi fatui cognomentum attribuit, id est huiusmodi, morucou mwroteros. Porro Morycho nomen verterunt, quod illum pro templi foribus sedentem, musto ficisque recentibus, agricolarum lascivia consueverit oblinere. Tum autem quid non scommatum in hunc vetus iacit comoedia? O insulsum, inquiunt, Deum, et dignum qui ex inguine nasceretur. At quis non malit hic fatuus et insulsus esse, semper festivus, semper pubescens, semper omnibus lusus ac voluptatem adferens, quam vel agkulomhtis ille Iupiter omnibus formidabilis, vel Pan suis tumultibus omnia senio vitians, vel favillis oppletus Vulcanus, ac semper of ficinae laboribus squalidus, aut Pallas etiam ipsa, sua Gorgone et hasta terribilis kai aei enorwsa drimu. Cur semper puer Cupido? Cur? nisi quia nugator est, kai mhden ugieV neque facit, neque cogitat? Cur aureae Veneri semper vornat sua forma? Nimirum, quia mecum habet affinitatem, unde et patris mei colorem vultu refert, atque hac de causa est apud Homerum, crush Afrodith. Deinde perpetuo ridet, si quid modo Poetis credimus, aut horum aemulis Statuariis. Quod numen umquam religiosius coluere Romani, quam Florae omnium voluptatum parentis? Quamquam si quis etiam tetricorum Deorum vitam diligentius requirat ab Homero, reliquisque Poetis, reperiet stultitiae plena omnia. Quid enim attinet reliquorum facta commemorare, cum Iovis ipsius fulminatoris amores ac lusus probe noritis? cum severa illa Diana oblita sexus, nihil aliud quam venetur, Endymionem interim deperiens? Verum illi sua facinora a Momo audiant malim, a quo saepius quondam audire solebant. Sed hunc nuper irati una cum Ate in terras praecipitem dederunt, quod sapientia sua felicitati Deorum importunus obstreperet. Neque mortalium ullus exsulem dignatur hospitio, tantum abest ut illi in Principum aulis sit locus, in quibus tamen mea kolakia primas tenet, cui cum Momo non magis convenit, quam cum agno lupis. Itaque sublato illo, iam multo licentius ac suavius nugantur Dii, vere raion agonteV, ut inquit Homerus, nullo videlicet censore. Quos enim non praebet iocos ficulnus ille Priapus? Quos non ludos exhibet furtis ac praestigiis suis Mercurius? Quin et Vulcanus ipse in Deorum conviviis gelwtopoion agere consuevit, ac modo claudicatione, modo cavillis, modo ridiculis dictis exhilarare compotationem. Tum et Silenus ille senex amator, thn kordaka saltare solitus, una cum Polyphemo thn Jrettanelo, Nymphis thn gumnopodian saltantibus. Satyri semicapri Atellanas agitant, Pan insulsa quapiam cantiuncula risum omnibus movet, quem ita malunt, quam ipsas audire Musas, praecipue cum iam nectare coeperint madere. Porro quid ego nunc commemorem, quae probe poti Dii post convivium agitent? adeo mehercle stulta, ut ipsa nonnumquam a risu temperare nequeam. At satius est in his Harpocratis meminisse, ne quis forte nos quoque Corycaeus aliquis Deus auscultet, ea narrantes, quae ne Momus quidem impune proloquutus est.
16.
      Sed iam tempus est, ut ad Homericum exemplar relictis Coelitibus vicissim in terram demigremus, quamque ibi nihil laetum, aut felix, nisi meo munere, dispiciamus. In primis videtis, quanta providentia Natura parens et humani generis opifex, illud caverit, ne usquam deesset stultitiae condimentum? Etenim cum Stoicis definitoribus nihil aliud sit sapientia, quam duci ratione; contra stultitia, affectuum arbitrio moveri, ne plane tristis ac tetrica esset hominum vita, Iupiter quanto plus indidit affectuum quam rationis? quasi semiunciam compares ad assem. Praeterea rationem in angustum capitis angulum relegavit, reliquum omne corpus perturbationibus reliquit. Deinde duos quasi tyrannos violentissimos uni opposuit, iram, quae praecordiorum arcem obtinet, atque adeo ipsum vitae fontem cor, et concupiscentiam, quae ad imam usque pubem latissime imperium occupat. Adversus has geminas copias quantum valeat ratio, communis hominum vita satis declarat, cum illa, quod unum licet, vel usque ad ravim reclamat, et honesti dictat formulas. Verum hi laqueum regi suo remittunt, multoque odiosius obstrepunt, donec iam is quoque fessus ultro cedit, ac manus dat.
17.
      Caeterum quoniam viro administrandis rebus nato, plusculum de rationis unciola erat adspergendum, ut huic quoque pro virili consuleret, me sicut in caeteris in consilium adhibuit, moxque consilium dedi me dignum: nempe uti mulierem adiungeret, animal, videlicet, stultum quidem illud atque ineptum, verum ridiculum et suave, quo convictu domestico, virilis ingenii tristitiam, sua stultitia condiret atque edulcaret. Nam, quod Plato dubitare videtur, utro in genere ponat mulierem, rationalium animantium, an brutorum, nihil aliud voluit, quam insignem eius sexus stultitiam indicare. Quod si qua forte mulier sapiens haberi voluit, ea nihil aliud agit quam ut bis stulta sit, perinde quasi bovem aliquis ducat ad ceroma, invita reluctanteque, ut aiunt, Minerva. Conduplicat enim vitium, quisquis contra naturam, virtutis fucum inducit, atque alio deflectit ingenium. Quemadmodum, iuxta Graecorum proverbium, simia semper est simia, etiam si purpura vestiatur: Ita mulier semper mulier est, hoc est, stulta, quamcumque personam induxerit. Neque vero mulierum genus usque adeo stultum arbitror, ut eam ob rem mihi succenseant, quod illis et ipsa mulier, et STULTITIA stultitiam attribuam. Etenim si rem recta reputent via, hoc ipsum Stultitiae debent acceptum ferre, quod sint viris multis calculis fortunatiores. Primum formae gratiam, quam illae merito rebus omnibus anteponunt, cuiusque praesidio in tyrannos etiam ipsos tyrannidem exercent. Alioqui undenam horror ille formae, hispida cutis, et barbae sylva, plane senile quoddam in viro, nisi a prudentiae vitio, cum feminarum semper laeves malae, vox semper exilis, cutis mollicula, quasi perpetuam quamdam adolescentiam imitentur? Deinde quid aliud optant in hac vita, quam ut viris quam maxime placeant? Nonne huc spectant tot cultus, tot fuci, tot balnea, tot compturae, tot unguenta, tot odores, tot componendi, pingendi, fingendique vultus, oculos et cutem, artes? Iam num alio nomine, viris magis commendatae sunt, quam stultitiae? Quid enim est quod illi mulieribus non permittunt? At quo tandem auctoramento, nisi voluptatis? Delectant autem non alia re, quam stultitia. Id esse verum non ibit inficias quisquis secum reputarit, quas vir cum muliere dicat ineptias, quas agat nugas, quoties foeminea voluptate decreverit uti. Habetis igitur primum et praecipuum vitae oblectamentum, quo fonte proficiscatur.
18.
      Sed sunt nonnulli, cumprimis autem senes bibaces quidem illi magis quam mulierosi, qui summam voluptatem in compotationibus constituunt. Equidem an sit ullum lautum convivium, ubi mulier non adsit, viderint alii. Illud certe constat, citra Stultitiae condimentum, nullum omnino suave esse. Adeo ut si desit, qui seu vera, seu simulata STULTITIA risum moveat, gelwtopoion quempiam vel mercede conductum accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis discutiat. Quorsum enim attinebat tot bellariis, tot lautitiis, tot cupediis onerare ventrem, nisi et oculi pariter et aures, nisi totus animus, risu, iocis, leporibus pasceretur? At istiusmodi tragematum ego sum architectrix unica. Quamquam illa ipsa iam in conviviis solennia, regem sortiri talis, lusitare tesseris, Philotesiis invitare, certare sumperiforaiV ad Myrtum canere, saltare, gesticulari, non a septem Graeciae Sophis, verum a nobis ad humani generis salutem reperta sunt. Atqui omnium huiusmodi rerum ea natura est, ut quo plus habeant stultitiae, hoc plus conferant vitae mortalium, quae si tristis sit ne vita quidem appellanda videatur. Tristis autem evadat oportet, nisi cognatum taedium, hoc genus oblectamentis absterseris.
19.
      Sed erunt fortassis, qui hoc quoque voluptatis genus negligant, et in amicorum caritate et consuetudine acquiescant, amicitiam dictitantes unam rebus omnibus anteponendam, quippe rem usque adeo necessariam, ut nec aer, nec ignis, nec aqua magis. Rursum adeo iucundam, ut qui hanc de medio sustulerit, solem sustulerit: adeo denique honestam, si quid tamen hoc ad rem pertinet, ut nec ipsi philosophi vereantur eam inter praecipua bona commemorare. Sed quid, si doceo me huius quoque tanti boni, et puppim esse et proram? Docebo autem non crocodilitis, aut soritis ceratinis, aut aliis id genus dialecticorum argutiis, sed pingui, quod aiunt, Minerva, rem digito propemodum ostendam. Age, connivere, labi, caecutire, hallucinari in amicorum vitiis, quaedam etiam insignia vitia pro virtutibus amare, mirarique, an non stultitiae videtur affine? Quid cum alius exosculatur naevum in amica, alium delectat polypus Agnae, cum filium strabonem appellat petum pater: quid, inquam, hoc est, nisi mera stultitia? Clament terque quaterque, stultitiam esse: atqui haec una stultitia, et iungit iunctos, et servat amicos. De mortalibus loquor, quorum nemo sine vitiis nascitur, optimus ille est, qui minimis urgetur: cum interim inter sapientes istos Deos, aut omnino non coalescit amicitia, aut tetrica quaedam et insuavis intercedit, nec ea nisi cum paucissimis, nam cum nullis dicere religio est, propterea quod maxima pars hominum desipit, imo nullus est, qui non multis modis deliret, et non nisi inter similes cohaeret necessitudo. Quod si quando inter severos istos coierit mutua benevolentia, ea certe haudquaquam stabilis est, nec admodum duratura, nimirum inter morosos et plus satis oculatos, ut qui in amicorum vitiis tam cernunt acutum, quam aut aquila, aut serpens Epidaurius. At ipsi in propriis vitiis quam lippiunt, et quam non vident manticam in tergo pendentem. Itaque cum ea sit hominum natura, ut nullum ingenium reperiatur non magnis obnoxium vitiis. Adde tantam annorum ac studiorum dissimilitudinem, tot lapsus, tot errata, tot casus vitae mortalis, quo pacto vel horam constabit inter Argos istos amicitiae iucunditas, nisi accesserit ea, quam mire Graeci euhJeian appellantl, hanc seu stultitiam, seu morum facilitatem vertas licebit. Quid autem? an non Cupido ille omnis necessitudinis auctor et parens, prorsum oculis captus est, cui quemadmodum ta mh kala, kala pefantai, itidem inter vos quoque efficit, ut suum cuique pulcrum videatur, ut cascus cascam, perinde ut pupus pupam deamet. Haec passim et fiunt et ridentur, sed tamen haec ridicula iucundam vitae glutinant copulantque societatem.