BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Desiderius Erasmus Roterodamus

ca. 1469 - 1536

 

Μ Ω Ρ Ι Α Σ   Ε Γ Κ Ω Μ Ι Ο Ν

 

sive laus stultitiae

 

1511

 

____________________________________________________________________

 

 

 

ERASMVS ROT. THOMAE MORO SVO S. D.

 

SVPERIORIBVS diebus cum me ex Italia in Angliam recepissem, ne totum hoc tempus quo equo fuit insidendum ἀμούσοις et illitteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties vel de communibus studiis nostris aliquid agitare, vel amicorum, quos hic vt doctissimos ita et suavissimos reliqueram, recordatione frui. Inter hos tu, mi More, vel in primis occurrebas; cuius equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam quam presentis presens consuetudine consueueram; qua dispeream si quid vnquam in vita contigit mellitius. Ergo quoniam om­nino aliquid agendum duxi, et id tempus ad seriam commentationem parum videbatur accommodatum, visum est Moriae Encomium ludere.

Que Pallas istuc tibi misit in mentem? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae vocabulum accedit quam es ipse a re alienus; es autem vel omnium suffragiis alienissimus. Deinde suspicabar hunc ingenii nostri lusum tibi precipue probatum iri, propterea quod soleas huius generis iocis, hoc est nec indoctis, ni fallor, nec vsquequaque insulsis, impendio delectari, et omnino in communi mortalium vita Democritum quendam agere. Quanquam tu quidem, vt pro singulari quadam ingenii tui perspicacitate longe lateque a vulgo dissentire soles, ita pro incredibili morum suauitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies ceu μνημόσυνον tui sodalis, verum etiam tuendam suscipies, vtpote tibi dicatam iamque tuam non meam.

Etenim non deerunt fortasse vitilitigatores, qui calum nientur partim leuiores esse nugas quam vt theologum deceant, partim mordaciores quam vt Christiane conveniant modestie; nosque clamitabunt veterem comediam aut Lucianum quempiam referre atque omnia mordicus arripere. Verum quos argumenti leuitas et ludicrum offendit, cogitent velim non meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a magnis auctoribus factitatum; cum ante tot secula Βατραχομυομαχίαν luserit Homerus, Maro Culicem et Moretum, Nucem Ouidius; cum Busyriden laudarit Polycrates et huius castigator Isocrates, iniustitiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Fauorinus, caluitiem Synesius, muscam et parasiticam Lucianus; cum Seneca Claudii luserit ἀποθέωσιν, Plutarchus Grylli cum Vlysse dialogum, Lucianus et Apuleius Asinum, et nescio quis Grunnii Coro cottae porcelli testamentum, cuius et divus meminit Hieronymus Proinde, si videbitur, fingant isti me laterunculis in terim animi causa lusisse, aut si malint equitasse in arundine longa. Nam que tandem est iniquitas, cum omni vite insti tuto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si nuge seria ducant, atque ita tractentur ludicra vt ex his aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obese, quam ex quorundam tetricis ac splendidis argumentis? veluti cum alius diu consarcinata oratione rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit, alius ad bellum aduersus Turcas mouendum adhortatur, alius futura predicit. alius nouas de lana caprina comminiscitur questiunculas. Vt enim nihil nugacius quam seria nugatorie tractare, ita nihil festiuius quam ita tractare nugas vt nihil minus quam nugatus fuisse videaris. De me quidem aliorum erit iudicium; tamet si, nisi plane me fallit φιλαυτία, Stulticiam laudauimus, sed non omnino stulte.

Iam vero vt de mordacitatis cauillatione respondeam, semper hec ingeniis libertas permissa fuit, vt in communem hominum vitam salibus luderent impune, modo ne licentia exiret in rabiem. Quo magis admiror his temporibus aurium delicias que nihil iam fere nisi solennes titulos ferre possunt. Porro nonnullos adeo prepostere religiosos videas, vt vel grauissima in Christum conuicia ferant citius quam pontificem aut principem leuissimo ioco aspergi, presertim si quid πρὸς τὰ ἄλφιτα id est ad questum, attinet. At enim qui vitas hominum ita taxat vt neminem omnino perstringat nominatim, queso vtrum is mordere videtur an docere potius ac monere? Alioqui quot obsecro nominibus ipse me taxo? Preterea qui nullum hominum genus pretermittit, is nulli homini, viciis omnibus iratus videtur. Ergo si quis extiterit qui sese lesum clamabit, is aut conscientiam prodet suam aut certe metum. Lusit hoc in genere multo liberius ac mordacius diuus Hieronymus, ne nominibus quidem ali quoties parcens. Nos preterquam quod a nominibus in totum abstinemus, ita preterea stilum temperauimus vt cordatus lector facile sit intellecturus nos voluptatem magis quam morsum quesisse. Neque enim ad Iuuenalis exemplum occultam illam scelerum sentinam vsquam mouimus, et ridenda magis quam foeda recensere studuimus. Tum si quis est quem nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit, pulchrum esse a Stulticia vituperari; quam cum loquentem fecerimus, decoro persone seruiendum fuit. Sed quid ego hec tibi, patrono tam singulari vt causas etiam non optimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime More, et Moriam tuam gnauiter defende.

 

Ex Rure Quinto Idus Iunias, [An. m.d.viii].