B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Desiderius Erasmus Roterodamus
ca. 1469 - 1536
     
   


A d a g i o r u m
c h i l i a d e s


_______________________________


[p. I]

QUERELA
PACIS UNDIQUE GENTIUM EIECTAE
PROFLIGATAEQUE
AUTORE DES. ERASMO ROTERODAMO.
Cum quibusdam alijs, quorum catalogum proxima reperies pagella.

APUD INCLYTAM GERMANIAE BASILEAM.

[p. II vacat]

[p. III]

CLARISSIMO
PRAESULI TRAIECTENSI PHILIPPO,
ERASMUS ROTERODAMUS S. D.


GRATULARER tibi Philippe præsul, non minus vitæ ornamentis quam summorum ducum imaginibus clarissime, quod tanti muneris honore sis auctus, ni compertum haberem, quam invitus susceperis, quamque gravate optimi maximique principis CAROLI autoritate fueris adactus, cuius alioqui charitati nihil non eras daturus, atque hæc ipsa res spem nobis certissimam facit fore, ut cum laude perfungaris suscepto, quandoquidem Plato vir exquisitissimi, planeque divini iudicij, non alios existimat ad rem publicam gerendam idoneos, quam eos qui huc nolentes pertrahuntur.

Auget autem nostram de te fiditiam, quoties in mentem venit, et cui tu succedas fratri, et quo patre sitis ambo profecti.

Nam David vir eruditus iuxta ac prudens, permultis annis sic locum istum tenuit, ut suis ornamentis, plurimum splendoris ac dignitatis addiderit, plurimum splendoris ac dignitatis addiderit ipsi muneri, per se licet amplissimo.

Multis modis magnus ac suspiciendus, sed in hoc præcipue salutaris [p. IV] reipublicæ, quod nihil ducebat antiquius sibi, pace publica, hac quoque in parte patrem PHILIPPUM Burgundiæ ducem referens, virum nulla non re maximum, sed tamen pacis artibus, cum primis insignem, et æternæ hominum memoriæ commendatum, qui tibi hoc etiam impensius erit exprimendus, non tantum ut filius patri, sed ut PHILIPPUS Philippo respondeas.

Intelligit iam dudum tua prudentia, quid abste populus universus expectet, triplex onus humeris sustines, patris exemplum ac fratris, tum horum temporum fata, (quid enim aliud dicam?) nescio quomodo ad bellum pertrahentia.

Vidimus ipsi nuper, ut quidam amicis quam hostibus graviores, nihil intentatum reliquerint, ne bellorum aliquando finis esset, rursus ut vix expresserint alij, qui reipublica principique ex animo bene volunt, ut pacem cum Francis semper optandam, hisce vero temporibus etiam necessariam amplecteremur.

Cuius sane rei indignitas movit animum meum, ut tum pacis undique profligatæ querimoniam scriberem, quo nimirum hac ratione, iustissimum animi mei dolorem, vel ulciscerer, vel lenirem.

Libellum ad te, ceu primitiolas novo episcopo debitas, mitto, quo diligentius tueatur tua celsitudo pacem utcunque partam, si non patiar eam oblivisci quanto negocio nobis constiterit.

Bene vale.

[p. 1]

QUERELA
PACIS UNDIQUE GENTIUM EIECTAE
PROFLIGATAEQUE
AUTORE DES. ERASMO ROTERODAMO.

[Pax loquitur]

SI ME LICET immerentem suo tamen commodo sic aversarentur, eijcerent profligarentque mortales, meam modo iniuriam et illorum iniquitatem deplorarem, nunc cum me profligatam protinus fontem omnis humanæ felicitatis ipsi a semet arceant, omniumque calamitatum pelagus sibi accersant, magis illorum mihi deflenda est infelicitas, quam mea iniuria, et quibus irasci tantum maluissem, horum dolere vicem, hos commiserari compellor. Nam utcumque amantem ab se propellere, inhumanum est, bene merentem aversari, ingratum, parentem ac servatricem omnium affligere, impium. Cæterum tot egregias commoditates, quas mecum [p. 2] adfero, sibimet ipsis invidere, proque his ultro tam tetram malorum omnium lernam accersere. An non hoc extremæ cuiusdam dementiæ videtur? Sceleratis irasci par est, at sic furijs actos, quid aliud quam deflere possumus? Qui non alio sane nomine magis deflendi sunt, quam quod ipsi sese non deflent, nec alio magis infelices, quam quod infelicitatem suam non sentiunt. Quando nonnullus gradus est ad sanitatem, morbi sui magnitudinem agnoscere. Etenim si ego Pax illa divorum simul et hominum voce laudata, fons, parens, altrix, ampliatrix, tutatrix, rerum bonarum omnium, quas vel cælum habet, vel terra. Si sine me nihil usquam florens, nihil tutum, nihil purum aut sanctum, nihil aut iucundum hominibus aut gratum superis: Si contra hæc omnia, bellum semel omnium malorum quicquid usquam est in rerum natura oceanus quidam, si huius vitio subito marcescunt florentia, dilabuntur aucta, labascunt fulta, pereunt bene condita, amarescunt dulcia, denique si res est adeo non sancta, ut omnis pietatis ac religionis sit maxime præsentanea pestis: Si nihil hoc uno infelicius hominibus, nihil invisius superis. Quæso per deum immortalem, quis credat istos homines esse, quis credat ullam sanæ mentis micam inesse, qui me talem, tantis impendijs, tantis studijs, tanto molimine, tot technis, tot curis, tot periculis, student eijcere, tantumque malorum velint tam chare emere? Si me ad istum modum spernerent feræ, levius ferrem, et in me admissam contumeliam, naturæ imputarem, quæ ingenium immite insevisset, si mutis pecudibus es[p. 3]sem invisa, condonarem inscitiæ, propterea quod his ea vis animi negata sit, quæ sola dotes meas queat perspicere. At o rem indignam ac plusquam prodigiosam, unum animal ædidit natura, ratione præditum, ac divinæ mentis capax, unum benivolentiæ concordiæque genuit, et tamen apud quantumlibet efferas feras, apud quantumvis brutas pecudes, mihi citius locus sit quam apud homines, iam tot orbium cælestium, licet nec motus sit idem, nec vis eadem, tamen ijs tot iam sæculis constant vigentque fœdera. Elementorum pugnantes inter se vires, æquabili libramine pacem æternam tuentur, et in tanta discordia, consensu commertioque mutuo concordiam alunt. In animantium corporibus quam fidus membrorum inter ipsa consensus, quam parata defensio mutua. Quid tam dissimile quam corpus et anima? Et tamen quam arcta necessitudine connexuerit hæc duo natura, nimirum declarat ipsa divulsio, proinde ut vita nihil aliud est, quam corporis et animæ societas, ita sanitas omnium corporis qualitatum concentus est. Animantia rationis expertia in suo quæque genere civiliter concorditerque degunt. Armentatim vivunt elephanti, gregatim pascuntur sues et oves, turmatim volant grues et graculi, habent sua comitia Ciconiæ, pietatis etiam magistræ, mutuis officijs sese tuentur Delphini. Nota est formicarum et apum inter ipsas concors politia. Sed quid de his loqui pergo, quæ tametsi ratione vacant, sensu non vacant? In arboribus, in herbis amicitiam possis agnoscere. Steriles sunt quæ[p. 4]dam, nisi marem adiungas, vitis ulmum amplectitur, vitem amat persica. Usque adeo quæ nihil sentiunt, tamen pacis beneficium sentire videntur. Sed hæc rursum ut sentiendi vim non habent, ita quod vitam habeant, ijs quæ sentiunt finitima sunt. Quid æque brutum atque saxorum genus? Dicas tamen his quoque pacis et concordiæ sensum esse. Ita Magnes ferrum ad sese trahit, attractum tenet. Quid quod inter immanissimas etiam feras convenit? Leonum inter ipsos feritas non dimicat. Aper in aprum non vibrat dentem fulmineum. Lynci cum lynce pax est. Draco non sævit in draconem, luporum concordiam etiam proverbia nobilitarunt. Addam quod magis etiam mirum videatur, impij spiritus, per quos cælitum atque hominum concordia primum dirupta est, et hodie rumpitur, tamen inter se fœdus habent, suamque illam qualemcumque tyrannidem consensu tuentur, solos homines, quos omnium maxime decebat unanimitas, quibusque cum primis opus est ea, neque natura tam alijs in rebus potens et efficax conciliat, nec institutio coniungit, nec tot ex consensu profecturæ commoditates conglutinant, nec tantorum denique malorum sensus et experientia, in mutuum amorem redigit. Figura communis omnium, vox eadem, et cum cætera animantium genera, corporum formis potissimum inter se differant, uni homini indita vis rationis, quæ ita sit illis inter ipsos communis, ut cum nullo sit reliquorum animantium communis, uni huic animanti sermo datus, præci[p. 5]puus necessitudinum conciliator. Insita sunt communiter disciplinarum ac virtutum semina, ingenium mite, placidumque, et ad mutuam benevolentiam propensum, ut per se iuvet amari, et iucundum sit de alijs benemereri, nisi quis pravis cupiditatibus, ceu Circes pharmacis corruptus ex homine degenerarit in beluam. Hinc est videlicet, quod vulgus quicquid ad mutuam benevolentiam pertinet, humanum appellat. Addidit lachrymas, exorabilis ingenij documentum, quo si quid forte inciderit offensæ, et amicitiæ serenitatem nubecula aliqua offuscarit, facile redeant in gratiam. En quot rationibus natura concordiam docuit? Nec his tamen contenta pacis lenocinijs amicitiam homini non solam iucundam esse voluit, verum etiam necessariam. Eoque tum corporum, tum animorum dotes ita partita est, ut nemo sit omnium tam instructus, quin infimorum etiam officio nonnunquam adiuvetur, nec eadem attribuit omnibus, nec paria, ut hæc inæqualitas mutuis amicitijs æquaretur. Alijs in regionibus alia proveniunt, quo vel usus ipse mutua doceret commertia. Cæteris animantibus sua tribuit arma, præsidiaque, quibus sese tuerentur, unum hominem produxit inermem, atque imbecillum, nec prorsus aliter tutum, quam fœdere mutuaque necessitudine. Civitates reperit necessitas, et ipsarum inter se societatem docuit necessitas, quo ferarum ac prædonum vim cunctis viribus propellerent. Adeo nihil est in rebus humanis, quod ipsum sibi sufficiat. In ipsis [p. 6] statim vitæ primordijs perisset hominum genus, nisi conditum propagasset coniugalis concordia. Nec enim nasceretur homo, et mox natus interiret, atque in ipso vitæ limine vitam amitteret, nisi obstetricum amica manus, nisi nutricum amica pietas succurreret infantulo. Atque in hunc usum vehementissimos illos pietatis igniculos insevit, ut parentes etiam illud ament, quod nondum viderunt. Adiecit mutuam liberorum erga parentes pietatem, ut illorum imbecillitas horum præsidijs vicissim sublevaretur, fieretque illa cunctis quidem ex æquo plausibilis, sed græcis aptissime dicta ἀντιπελάργωσις. Accedunt huc cognationum et affinitatum vincula. Accedit in nonnullis ingeniorum, studiorum formæque similitudo, certissima benevolentiæ conciliatrix, in multis arcanus quidam animorum sensus, ac mirus ad mutuum amorem stimulus, quem veteres admirati numini asscribebant. Tot argumentis natura docuit pacem concordiamque, tot illecebris ad eam invitat, tot laqueis trahit, tot rebus compellit. Et post hæc quænam ista tam ad nocendum efficax Erinnys, his omnibus disruptis, disiectis, discussis, insatiabilem pugnandi furiam insevit humanis pectoribus? Nisi primum admirationem, deinde sensum etiam mali, adimeret assuetudo, quis crederet humana mente præditos istos, qui sic iugibus dissidijs, litibus, bellis inter sese certant, rixantur, tumultuantur? Postremo rapinis, sanguine, cladibus, ruinis sacra profanaque miscent omnia, [p. 7] nec ulla tam sancta fœdera, quæ illos in mutuam perniciem debacchantes queant dirimere. Ut nihil etiam accesserit, satis erat commune hominis vocabulum, ut inter homines conveniret. Sed esto, nihil apud homines profecerit natura, quæ plurimum valet et in beluis. Itane et nihil apud Christianos valuit Christus? parum efficax sit doctrina naturæ, quæ maximam vim habet in his quoque quæ sensu vacant. Cæterum cum hac multo præstantior sit doctrina Christi, cur ea se profitentibus non persuadet id quod unum omnium maxime suadet, nempe pacem mutuamque benevolentiam? Aut saltem hanc tam impiam efferamque belligerandi insaniam dedocet? Cum hominis vocabulum audio, mox accurro, velut ad animal mihi proprie natum, confidens fore ut illic liceat acquiescere, cum Christianorum audio, titulum magis etiam advolo, apud hos certe regnaturam etiam me sperans. Sed hic quoque pudet ac piget dicere. Fora, Basilicæ, curiæ, templa sic undique litibus perstrepunt, ut nusquam apud Ethnicos æque. Adeo ut cum bona pars humanæ calamitatis sit advocatorum turba, tamen hæc etiam ad litigantium undas, paucitas sit, ac solitudo. Civitatem aspicio, spes ilico oboritur, inter hos saltem convenire, quos eadem cingunt mœnia, eædem moderantur leges, et velut una vectos navi commune continet periculum. Sed o me miseram, quæ hic quoque dissidijs omnia vitiata comperio. Adeo ut vix domum ullam reperire liceat, in qua mihi [p. 8] sit vel dies aliquot locus. Sed plebem omitto, quæ maris ritu, suis æstibus rapitur, in principum aulas, velut in portum quemdam me recipio. Erit inquam certe apud hos locus paci, plus hi sapiunt quam vulgus, ut qui sint plebis animus, atque oculus populi. Tum eius vices gerunt, qui doctor est et princeps concordiæ, a quo quidem cum omnibus, tum his præcipue sum commendata. Et omnia bene pollicentur. Video blandas consalutationes, amicos complexus, hilares compotationes, cæteraque officia humanitatis. At o rem indignam, apud hos nec umbram veræ concordiæ licuit cernere. Fucata fictaque omnia, factionibus apertis, clancularijs dissidijs ac simultatibus corrupta universa. Denique adeo apud hos non esse sedem paci comperio, ut hinc potius omnium bellorum fontes ac seminaria. Quo me post hac conferam infelix, posteaquam toties fefellit spes? At principes magni sunt potius quam eruditi, magisque ducuntur cupiditatibus, quam recto animi iudicio. Ad eruditorum greges confugiam. Bonæ literæ reddunt homines, philosophia plusquam homines, theologia reddit divos. Apud hos certe dabitur conquiescere, tot actæ ambagibus. Verum, prohdolor, en hic quoque bellorum aliud genus, minus quidem cruentum, sed tamen non minus insanum. Schola cum schola dissidet, et ceu rerum veritas loco commutetur, ita quædam scita non traijciunt mare, quædam non superant alpes, quædam non tranant rhenum, immo in eadem academia cum rhe[p. 9]tore bellum est dialectico, cum iureconsulto dissidet theologus. Atque adeo in eodem professionis genere, cum Thomista pugnat Scotista, cum Reali Nominalis, cum Peripatetico Platonicus, adeo ut ne in minutissimis quidem rebus inter hos conveniat, ac sæpenumero de lana caprina atrocissime digladientur, donec disputationis calor, ab argumentis ad convitia, a convitijs ad pugnos incrudescat, et si res pugionibus aut lanceis non agitur, stilis veneno tinctis sese confodiunt, dentata charta dilacerant invicem, alter in alterius famam letalia linguarum vibrant spicula. Quo me vertam, toties experta mihi data verba? Quid superest, nisi una veluti sacra ancora Religio? Huius professio licet sit Christianorum omnium communis, tamen eam isti peculiariter profitentur titulo, cultu, ceremonijs, qui vulgo sacerdotum cognomento commendantur. Hos itaque procul intuenti cuncta spem faciunt, portum mihi paratum esse. Arrident vestes candidæ, meoque colore insignes, video cruces pacis symbola, audio dulcissimum illud fratris cognomen, eximiæ charitatis argumentum, audio salutationes pacis leto omine felices, cerno rerum omnium communionem, coniunctum collegium, templum idem, leges eædem, conventus quotidianus. Quis hic non confidat paci locum fore? Sed o rem indignam, nusquam fere collegio convenit cum episcopo, parum hoc, nisi et ipsi inter sese factionibus scinderentur. Quotusquisque sacer[p. 10]dos est, cui non sit cum aliquo sacerdote lis? Paulus rem non ferendam censet, quod Christianus litiget adversus Christianum, et sacerdos cum sacerdote, episcopus cum episcopo certat? Verum his quoque forsitan ignoscat aliquis, quod longo iam usu, propemodum in prophanorum consortium abierunt, posteaquam eadem cum illis cœperunt possidere. Age fruantur hij sane suo iure, quod ceu præscriptione sibi vindicant. Unum hominum genus superest qui sic astricti sunt religioni, ut etiam si cupiant, nullo pacto queant excutere, non magis profecto, quam testudo domum. Sperarem apud hos mihi fore locum, nisi toties frustrata spes, me prorsus desperare docuisset. Et tamen ne quid intentatum relinquam, experiar. Quæris exitum? A nullis resilij magis. Nam quid sperem, ubi religio cum religione dissidet? Tot factiones sunt, quot sunt sodalitia, Dominicales dissident cum Minoritis, Benedictini cum Bernardinis. Tot nomina, tot cultus, tot ceremoniæ studio diversæ, ne quid omnino conveniret, sua cuique placent, et aliena damnat, oditque quisque. Quin idem sodalitium factionibus scinditur. Observantes insectantur Coletas, utrique tertium genus, quod a conventu cognomen habet, cum nihil inter istos conveniat. Iam ut par est omnibus rebus diffisa, optabam vel in uno quopiam monasteriolo latitare, quod vere tranquillum esset. Invita dicam, quod utinam non esset verissimum, nullum adhuc reperi, quod non intestinis odijs [p. 11] ac iurgijs esset infectum. Pudor sit recensere, quam nihili de nugis tricisque quantas cieant pugnas viri senes, barba pallioque verendi, postremo ut sibi videntur impense tum eruditi, tum sancti. Arridebat spes nonnulla fore, ut alicubi inter tot coniugia qualiscumque daretur locus. Quid enim non pollicetur, domus communis, fortuna communis, lectus communis, liberi communes? Denique corporum ipsorum ius mutuum? ut unum potius hominem credas e duobus conflatum, quam duos? Huc quoque sceleratissima illa Aeris irrepsit totque vinculis copulatos dirimit dissidijs animorum. Et tamen inter hos citius contingat locus, quam inter eos, qui tot titulis, tot insignibus, tot ceremonijs absolutam charitatem profitentur. Tandem illud in votis esse cœpit, ut saltem in unius hominis pectore daretur locus. Ne id quidem contigit, idem homo secum pugnat, Ratio belligeratur cum affectibus, et insuper affectus cum affectu conflictatur, dum alio vocat pietas, alio trahit cupiditas. Rursum aliud suadet libido, aliud ira, aliud ambitio, aliud avaritia. Et huiusmodi cum sint, non pudet tamen illos appellari Christianos, cum modis omnibus dissideant ab eo, quod Christo præcipuum est, ac peculiare. Universam eius vitam contemplare, quid aliud est, quam concordiæ mutuique amoris doctrina? Quid aliud inculcant eius præcepta, quid parabolæ? nisi pacem, nisi charitatem mutuam? Egregius ille vates Esaias, cum cælesti afflatus spiritu, Christum illum rerum omnium conciliatorem venturum annunciaret, num satra[p. 12]pam pollicetur? num urbium eversorem? num bellatorem? num triumphatorem? Nequaquam. Quid igitur? Principem pacis. Siquidem cum omnium optimum principem intelligi vellet, ab ea re denotavit, quam omnium optimam iudicasset. Neque mirum, ita visum Esaiæ, cum Sillius Ethnicus poeta hunc in modum de me scripserit, Pax optima rerum, quas homini natura dedit. Concinit huic mysticus ille Citharœdus, Et factus est inquiens, in pace locus eius. In pace dixit, non in tentorijs, non in castris, princeps est pacis, pacem amat, offenditur dissidio. Rursum Esaias, Opus iustitiæ pacem appellat, idem sentiens, ni fallor, quod sensit Paulus ille, et ipse e Saulo turbulento redditus tranquillus, et pacis doctor. Cum charitatem cæteris omnibus arcani spiritus dotibus anteponens, quo pectore, qua facundia meum Encomium detonuit Corinthijs? Cur enim non glorier sic laudari a viro tam laudato? Is alias deum pacis appellat, alias pacem dei vocat, palam indicans hæc duo sic inter sese cohærere, ut ibi pax esse non possit, ubi deus non adsit, nec illic esse deus possit, ubi pax non adsit. Itidem et pacis angelos in divinis libris vocatos legimus, pios ac dei ministros, ut per se liqueat, quos belli angelos oporteat accipi. Audite strenui bellatores. Videte sub cuius signis militetis, nimirum illius, qui primus dissidium sevit inter deum et hominem. Quicquid calamitatum sentit mortalitas, huic dissidio debet acceptum ferre. Fri[p. 13]volum est enim quod argutantur quidam, in arcanis literis, deum exercituum, et deum ultionum dici. Permultum enim interest inter Iudæorum deum, et Christianorum deum, etiamsi suapte natura unus et idem deus est. Aut si nobis quoque placent tituli veteres, age sit exercituum deus, modo acies intelligas virtutum concentum, quarum præsidio vitia demoliuntur homines pij. Sit ultionum deus, modo vindictam accipias, vitiorum correctionem, ut cruentas strages, quibus Hæbreorum libri referti sunt, non ad laniandos homines, sed ad impios affectus e pectore profligandos referas. Sed ut quod institutum erat, persequamur, quoties absolutam felicitatem significant arcanæ litteræ, pacis nomine id faciunt. Velut Esaias, Sedebit, inquit, populus meus in pulchritudine pacis. Et alius, Pax, inquit, super Isræl. Rursum, Esaias admiratur pedes annunciantium pacem, annunciantium bona. Quisquis Christum annunciat, pacem annunciat. Quisquis bellum prædicat, illum prædicat, qui Christi dissimillimus est. Age iam, quæ res dei filium pellexit in terras? Nisi ut mundum patri reconciliaret, ut homines inter se mutua et indissolubili charitate conglutinaret, postremo, ut ipsum hominem sibi faceret amicum. Mea igitur gratia legatus erat, meum agebat negocium. Atque ob id Solomonem sui typum ferre voluit, qui nobis εἰρηνοποιός, id est pacificus dicitur. Quantumvis magnus erat David, tamen quia bellator erat, quia sangui[p. 14]ne fuerat impiatus, non sinitur exstruere domum domini. Non meretur hac parte gerere typum Christi pacifici. Iam illud interim perpende bellator, si prophanant bella, numinis iussu suscepta gestaque, quid facient quæ suasit ambitio, quæ ira, quæ furor? Si pium regem polluit effusus sanguis Ethnicorum, quid faciet tam ingens effusio sanguinis Christiani? Obsecro te Christiane P
princeps, si modo vere Christianus es, contemplare tui principis imaginem, observa quomodo regnum suum inierit, quomodo progressus sit, quomodo hinc decesserit, et mox intelliges, quomodo abs te geri velit, nimirum ut summa curarum tuarum pax sit et concordia. Nato iam Christo, num bellicis tubis insonant angeli? Clangorem tubarum audiere Iudæi, quibus bellare permissum est. Hæc congruebant auspicia, quibus fas erat odisse inimicos. At genti pacificæ longe aliam cantionem canunt pacis angeli. Num classicum canunt? Num victorias, triumphos, trophæaque pollicentur? Minime. Quid tandem? pacem annunciant, congruentes cum prophetarum oraculis, et annunciant non ijs, qui cædes spirant ac bella, qui feroces ad arma gestiunt, sed qui bona voluntate propensi sint ad concordiam. Prætexant quæ velint suo morbo mortales, ni bellum amarent, non sic iugibus bellis inter se conflictarentur. Age Christus ipse iam adultus, quid aliud docuit, quid aliud expressit, quam pacem? Pacis omine suos subinde salutat, Pax vo[p. 15]bis, eamque salutandi formam suis præscribit, veluti unice dignam Christianis. Atque huius præcepti non immemores apostoli, pacem præfantur in suis epistolis, pacem optant ijs, quos unice diligunt. Rem præclaram optat, qui salutem optat, sed felicitatis summam precatur, quisquis pacem precatur. Hanc ille toties in omni vita commendatam, vide quanta sollicitudine commendet moriturus: Diligatis, inquit, invicem sicut dilexi vos. Ac rursum, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Auditis quid relinquat suis? num equos? num satellitium? num imperium? num opes? nihil horum. Quid igitur? pacem dat, pacem relinquit, pacem cum amicis, pacem cum inimicis. Iam illud mihi consyderes velim, quid a cœna mystica, iam imminente mortis tempore, supremis illis precibus flagitarit a Patre. Rem opinor, haud vulgarem poposcit, qui se sciebat impetraturum quicquid peteret. Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo, ut sint unum, sicut et nos. Vide quæso, quam insignem concordiam exigat in suis Christus, non dixit ut sint unanimes, sed ut sint unum, neque id quocumque modo, sed sicuti nos, inquit, unum sumus, qui perfectissima et ineffabili ratione sumus idem, et illud obiter indicans, hac una via servandos esse mortales, si mutuam inter sese pacem aluerint. Porro quod huius mundi principes, insigni quopiam suos notant, quo possint a cæteris dignosci, præsertim in bello, vide qua tandem nota Christus insignierit suos, non alia vi[p. 16]delicet, quam mutuæ charitatis. Hoc inquiens argumento cognoscent homines vos esse meos discipulos, non si sic, aut sic vestiamini, non si his, aut his vescamini cibis, non si tantum ieiunetis, non si tantum psalmorum exhauseritis, sed si dilexeritis invicem, neque id sane vulgari modo, sed quemadmodum ego dilexi vos. Innumera sunt philosophorum præcepta, varia sunt Moysi, plurima regum edicta, unicum est, inquit, praceptum meum, ut ametis invicem. Idem orandi formam suis præscribens, nonne in ipso statim initio, mire admonet concordiæ christianæ, pater inquit, noster, unius est precatio, una communis omnium est postulatio, una domus, eademque familia sunt omnes, ab uno patre pendent omnes, et qui convenit eos iugibus bellis inter sese conflictari? Quo ore compellas communem patrem, si in fratris tui viscera ferrum stringis? Iam quoniam unum hoc voluit altissime insidere suorum animis, quot symbolis, quot parabolis, quot præceptis concordiæ studium inculcavit? Se pastorem vocat, suos oves. Et obsecro, quis unquam vidit oves pugnantes cum ovibus? Aut quid faciunt lupi, si grex ipse semet invicem lacerat? cum se vitis stirpem vocat, suos vero palmites, quid aliud quam expressit unanimitatem? Portentum videatur piaculis procurandum, si in eadem vite palmes cum palmite bellet, et ostentum non est, si christianus pugnet cum christiano? Postremo si quid omnino christianis sacrosanctum [p. 17] est, certe sacrosanctum esse debet, ac penitus animis illorum insidere, quæ Christus extremis illis mandatis tradidit, veluti testamentum condens, ac filijs ea commendans, quæ cuperet illis nunquam venire in oblivionem. At quid aliud in his, docet, mandat, præcipit, orat, nisi mutuum inter ipsos amorem? Quid illa sacrosancti panis, et calicis philotesij communio, nisi novam quamdam et indissolubilem concordiam sanxit? Cæterum quando sciebat non posse constare pacem, ubi de magistratu, de gloria, de opibus, de vindicta certamen est, ut penitus affectus eiusmodi revellit ex animis suorum, vetat in totum ne malo resistant, iubet ut et de male merentibus bene mereantur si possint, bene precentur, male precantibus. Et Christiani sibi videntur, qui ob quantumvis levem iniuriolam, magnam orbis partem in bellum pertrahunt? præcipit ut qui in suo populo sit princeps, is ministrum agat, nec alia re præcellat alijs, nisi quod melior sit et pluribus prosit. Et non pudet quosdam ob pusillam accessiunculam regni pomœrijs addendam, tantos ciere tumultus? Docet avium et liliorum ritu in diem vivere. Vetat sollicitudinem in posterum diem extendere, vult totos e cælo pendere, divites omnes excludit e regno cælorum, et non verentur quidam ob pecuniolam, non exsolutam, fortasse nec debitam, tantum humani sanguinis effundere. Atque his temporibus hæ vel iustissimæ suscipiendi belli causæ videntur. Profecto haud aliud [p. 18] agit Christus, iubens ut unum quiddam a se discant, miti esse animo, minimeque feroci, cum iubet relinqui donarium ad aram, nec prius offerri, quam cum fratre reditum sit in gratiam, nonne palam docet rebus omnibus anteponendam esse concordiam, nec ullam victimam esse deo gratam, nisi commendante me? Respuebat deus Iudaicum munus, fortassis hedum, aut ovem, quod a dissidentibus offerretur, et Christiani sic inter sese belligerantes, sacrosanctam illam victimam audent offerre? Iam cum se gallinæ pullos sub alas aggreganti facit adsimilem, quam apto symbolo depinxit concordiam? Ille congregator est, et qui convenit Christianos esse milvios? Eodem pertinet, quod lapis dictus est angularis, utrumque parietem committens et continens, et qui convenit, ut huius vicarij totum orbem ad arma commoveant, regnaque regnis committant? Summum illum conciliatorem habent principem, ut iactant, et nullis rationibus ipsi sibi possunt reconciliari. Conciliavit ille Pilatum et Herodem, et suos in concordiam redigere non potest? Petrum adhuc semiiudæum, qui in præsentis capitis discrimine dominum, ac præceptorem tueri parabat, obiurgat ipse qui defendebatur, gladiumque iubet recondere: et Christianis ob levissimas causas nunquam non expromptus districtusque est gladius, idque in christianos. An ille se gladij præsidio defensum velit, qui moriens deprecatur pro necis auctoribus? Omnes Christianorum litteræ, sive vetus legas te[p. 19]stamentum, sive novum, nihil aliud quam pacem et unanimitatem crepant, et omnis Christianorum vita nihil aliud quam bella tractat? Quænam est hæc plusquam ferina feritas, quæ tot rebus nec vinci potest, nec leniri? Quin potius aut Christianorum titulo gloriari desinant, aut Christi doctrinam exprimant concordia. Quousque vita pugnabit cum nomine? Insignite quantum libet, ædes vestesque crucis imagine, non agnoscet Christus symbolum, nisi quod ipse præscripsit, videlicet, concordiæ. Congregati vident euntem in cælum, congregati iubentur operiri spiritum cælestem. Et inter congregatos se semper versaturum promiserat, ne quis speraret usquam in bellis adesse Christum. Iam igneus ille spiritus, quid aliud est quam charitas? Nihil igne communius, citra dispendium ullum ignis igni accenditur. Vis autem cognoscere spiritum illum concordiæ parentem esse? exitum vide. Erat, inquit, cunctis cor unum, et anima una. Tolle spiritum e corpore, continuo delabitur omnis illa membrorum compago. Tolle pacem, et perit omnis Christianæ vitæ societas. Tot hodie sacramentis infundi cælestem spiritum affirmant Theologi. Si verum prædicant, ubi peculiaris spiritus illius effectus, cor unum et anima una? Sin fabulæ sunt, cur tantam honoris hisce rebus defertur? Atque hæc sane dixerim, quo magis Christianos suorum morum pudeat, non quo sacramentis aliquid detraham. Nam quod populum Christianum ecclesiam vocari pla[p. 20]cuit, quid aliud quam unanimitatis admonet? Qui convenit castris et ecclesiæ? Hæc aggregationem sonat, illa dissidium, si pars ecclesiæ gloriaris esse, quid tibi cum bellis? si ab ecclesia semotus es, quid tibi cum Christo? Si eadem omnes habet domus, si communem habetis principem, si eidem militatis omneis, si sacramentis ijsdem estis initiati, si ijsdem gaudetis donativis, si ijsdem alimini stipendijs, si commune petitur præmium, quid ita inter vos tumultuamini? Videmus inter impios istos commilitones, qui mercede ad cædis peragendæ ministerium conducti veniunt, tantam esse concordiam, non ob aliud, nisi quod sibi ijsdem militant signis, et pietatem profitentes tot res non conglutinant? Itane nihil agitur tot sacramentis? Baptismus communis omnium, per hunc Christo renascimur, et execti mundo Christi membris inserimur. Quid autem tam idem esse potest quam eiusdem corporis membra? Ab hoc igitur, neque servus est quisquam, neque liber, neque Barbarus neque Græcus, neque vir, neque fœmina, sed omnes idem in Christo sunt qui omnia redigit in concordiam. Scythas ita iungit, paululum sanguinis utrinque gustati e calice, ut pro amico nihil conctentur et mortem oppetere, Ethnicis etiam sancta est amicitia, quam mensa communis conciliavit, et christianos, cælestis ille panis, ac mysticus ille calix non continet in amicitia? quam ipse sanxit Christus, quam illi quotidie renovant, ac repræsentant sacrificijs? Si nihil illic [p. 21] egit Christus, quorsum opus hodie tot ceremonijs? si rem seriam egit, cur sic a vobis negligitur, quasi rem ludicram ac scenicam egerit? Audet quisquam ad sacram illam mensam amicitiæ symbolum, audet ad pacis convivium accedere, qui bellum destinat in Christianos, et eos parat perdere, pro quibus servandis mortuus est Christus? eorum haurire sanguinem, pro quibus suum sanguinem fudit Christus? O pectora plusquam adamantina, in rebus tam multis consortium est, et in vita tam inexplicabile dissidium? Eadem nascendi lex omnibus, eadem senescendi moriendique necessitas. Eundem generis principem habent omnes, eundem religionis auctorem, eodem omnes redempti sanguine, ijsdem omnes initiati sacris, ijsdem aluntur sacramentis. quicquid ex his redit muneris, ab eodem proficiscitur fonte, et ex æquo commune est omnibus. Eadem omnium ecclesia, denique præmium idem omnium. Quin cælestis illa Hierusalem, ad quam suspirant vere Christiani, a pacis visione nomen habet, cuius interim ecclesia typum sustinet. Et qui fit, ut hæc tantopere discrepet ab exemplari? Adeo nihil promovit tot vijs solers natura, nihil ipse Christus perfecit tot præceptis, tot mysterijs, tot symbolis? Vel ipsa mala conciliant et malos, iuxta proverbium, Christianos inter se, nec bona, nec mala ulla conciliant. Quid humana vita fragilius, quid brevius? quot ea morbis, quot casibus obnoxia? Et tamen cum plus habeat ex sese mal[p. 22]orum quam ut ferri possit, tamen maximam malorum partem ipsi sibi accersunt dementes. Tanta cæcitas humanos animos occupat, ut nihil horum perspiciat. sic præcipites aguntur, ut omnia naturæ Christique vincula, omnia fœdera rumpant, dissecent, diffringant. Pugnant passim, atque assidue, nec modus, nec finis. Colliditur gens cum gente, civitas cum civitate, factio cum factione, princeps cum principe, et ob duorum homuncionum, qui mox velut ephemera sint interituri, seu stulticiam, seu ambitionem, res humanæ sursum, ac deorsum miscentur. Missas faciam veterum bellorum Tragœdias, Repetamus decem ab hinc annis acta, ubi non gentium crudelissime pugnatum est terra, marique? Quæ regio non Christiano sanguine commaduit? Quod flumen, quod mare, non humano cruore tinctum est? Et o pudor, pugnant immanius, quam Iudæi, quam Ethnici, quam feræ. Quidquid bellorum Iudæis gestum est adversus Allophylos, id Christianis gerendum adversus vitia, quibus nunc cum vitijs convenit, cum hominibus bellum est. Et tamen Iudæos divina iussio ducebat ad pugnam. christianos, si prætextibus detractis, rem vere æstimes, transversos rapit ambitio, agit ira pessimus consultor, pertrahit habendi nunquam satiata cupiditas. Atque his fere cum exteris res erat, Christianis cum Turcis fœdus est, inter ipsos bellum. Iam Ethnicos tyrannos, fere gloriæ sitis ad bellum exstimulabat, atque hi tamen sic Barbaras atque efferas nationes subigebant, [p. 23] ut vinci expediret, et victor de victis benemereri studeret. Dabant operam, ut quam fieri posset, incruenta esset victoria, quo simul et victori honesta fama præmium esset, et victis solatium, victoris benignitas. At pudet meminisse, quam pudendis, quam frivolis de causis, Christiani principes orbem ad arma concitent. Hic obsoletum ac putrem aliquem titulum, aut reperit, aut commentus est, Quasi vero ita magni referat, quis regnum administret, modo publicis commodis recte consulatur. Ille causatur omissum nescio quid in fœdere centum capitum. Hic illi privatim infensus est, ob sponsam interceptam, aut scomma liberius dictum. Et quod est omnium sceleratissimum, sunt qui tyrannica arte, quod populi concordia potestatem suam labefactari sentiant, dissidio stabiliri, subornent qui data opera bellum excitent, quo simul et coniunctos dirimant, et infelicem populum licentius expilent, scelestissimi quidam, qui populi malis aluntur, et quibus pacis tempore, non multum est quod agant in Republica. Quæ tartarea furia venenum hoc in pectus Christianum potuit immittere? Quis hanc tyrannidem docuit Christicolas, quam nec Dionysius ullus, nec Mezentius ullus novit? Beluæ verius quam homines, et sola tyrannide nobiles, nec usquam cordati nisi ad nocendum, nec unquam concordes, nisi ad opprimendam Rempublicam. Et hæc qui gerunt, pro Christianis habentur, audent humano sanguine undique polluti, ad sacras ædes, ad sacras aras accedere? O pestes in extremas [p. 24] insulas deportandas. Si Christiani, corporis unius membra sunt, cur non gratulatur quisque alienæ felicitati? Nunc prope iusta movendi belli causa videtur, regnum finitimum, rebus omnibus paulo florentius. Etenim si verum fateri volumus, quid aliud commovit, et hodie commovet tam multos ad armis lacessendum Franciæ regnum, nisi quod est unum omnium florentissimum?

@@@@@

Nullum latius patet, nusquam Senatus augustior, nusquam Academia celebrior, nusquam concordea maior, et ob hoc ipsum potestas summa. Nusquam æque florent leges, nusquam illibatior religio, nec Iudæorum commercio corrupta, velut apud Italos, nec Turcarum aut Maranorum vicinia infecta, quemadmodum apud Hispanos et Hungaros. Germania, ne quid dicam de Bohemis, in tot Regulos dissecta est, ac regni ne species quidem ulla. Sola Francia ceu flos illibatus Christianæ ditionis, et velut arx quædam tutissima, si qua fors tempestas ingruat, tot modis impetitur, tot artibus incessitur, nec ob aliud, nisi cuius gratia conveniebat gratulari, si qua vena Christianæ mentis esset in istis. Atque his tam impijs factis prætexitur titulus pius, sic sternunt viam ad propagandum imperium Christi. O rem monstrosam, parum consultum putant Reipublicæ Christianæ, nisi pulcerrimam ac felicissimam ditionis Christianæ partem subverterint.

Quid quod in his tractandis feras etiam ipsas feritate præcedunt? [XVv] Non omnes pugnant belluæ, nec ferarum, nisi in diversum genus conflictatio est, quemadmodum et ante diximus, sæpius inculcandum, quo magis inhæreat animis. Vipera non mordet viperam, nec lynx lyncem discerpit. Ac rursum illæ cum pugnant, suis pugnant armis, illas armavit natura: homines inermes natos, o deum immortalem! qualibus armis armat ira? Tartareis machinis impetunt Christiani Christianos. Quis enim credat bombardas hominis inventum esse? Nec ille tam densis agminibus in mutuum exitium ruunt. Quis unquam vidit decem leones cum decem tauris congredi? At quoties viginti millia Christianorum cum totidem Christianis ferro decertant? Tanti est lædere, tanti est haurire sanguinem fratrum. Nec illis fere bellum est, nisi cum fames, aut cura sobolis in rabiem agit. At Christianis quæ tam levis iniuria est, ut non videatur idonea bellandi occasio? Si faceret ista plebes, utcumque prætexi poterat inscitia. Si iuvenes, excusari poterat ætatis imperitia. Si profani, nonnihil elevaret atrocitatem facti personæ qualitas. Nunc ab ijs potissimum videmus oriri bellorum semina, quorum consilio moderationeque populi motus componi conveniebat. Contemtum illud et ignobile vulgus condit egregias urbes, conditas civiliter administrat, administrando locupletat. In has irrepunt satrapæ, et ceu fuci, quod aliena partum est industria, surripiunt, et quod a plurimis bene congestum est, a paucis male dissipatur, quod recte conditum, crudelissime diruitur. [XVIr] Quod si prisca non meminerunt, repetat qui volet, secum hisce duodecim annis gesta bella, causas expendat, comperiet omnia principum gratia suscepta, magno populi malo gesta, cum ne tantillum quidem ad populum attineret.

Iam quod olim fœdum habebatur apud Ethnicos, caniciem galea premere, ut inquit ille, id apud Christianos laudi ducitur. Turpe senex miles Nasoni, et istis magnifica res est bellator septuagenarius. Imo ne Sacerdotes quidem ipsos pudet, quos olim deus nec in sanguinaria illa et inclementi lege Moysi, voluit ullo sanguine pollui: non pudet Theologos Christianæ vitæ magistros, non pudet absolutæ religionis Professores, non pudet Episcopos, non pudet Cardinales et Christi Vicarios, eius rei auctores ac faces esse, quam Christus tantopere detestatus est. Qui convenit mitræ et galeæ? Quid pedo cum gladio? Quid Evangelico codici cum clypeo? Qui convenit pacis omine salutare populum, et orbem ad turbulentissimas pugnas concitare? pacem dare lingua, re bellum immittere? Tun eodem ore quo Christum pacificum prædicas, bellum laudas, eademque tuba deum canis et Satanam? Tun apud concionem sacram, cuculla tectus, ad cædem incitas simplicem populum, qui ex ore tuo doctrinam exspectabat Evangelicam? Tun Apostolorum occupans locum, pugnantia doces cum Apostolorum præceptis? An non vereris, ne quod de Christi præconibus dictum est; [XVIv] Quam speciosi pedes nunciantium pacem, nunciantium bona, nunciantium salutem: in diversum vertatur; Quam fœda lingua Sacerdotum, adhortantium ad bellum, incitantium ad mala, provocantium ad perniciem? Apud Romanos adhuc impie pios, qui Pontificium Maximum iniret, ex more confirmabat iureiurando, se manus ab omni sanguine puras servaturum, adeo ut ne læsus quidam ulcisceretur. Atque huius sacramenti fidem constanter præstitit Titus Vespasianus, Imperator Ethnicus, idque laudi datur a Scriptore Ethnico. At, o prorsus sublatam e rebus humanis frontem! apud Christianos deo dicati Sacerdotes, et qui his quoque sanctius aliquid præ se ferunt Monachi, ad cædes, ad strages inflammant principum ac plebis animos. Et Evangelij tubam Martis tubam faciunt, obliti dignitatis suæ sursum ac deorsum cursitant, nihil non tum faciunt, tum patiuntur, dum bellum excitent: et per hos principes alioqui fortassis quieturi, ad pugnam inflammantur, quorum auctoritate tumultuantes sedari conveniebat. Immo quod est prodigiosius, belligerantur ipsi, idque earum rerum gratia, quas et apud impios contemsere Philosophi, quarumque contemtus proprius ac peculiaris est viris Apostolicis.

[XVIIr] Ante paucos annos, cum fatali quodam morbo mundus ad arma raperetur, Evangelici præcones, hoc est, Minores ac Dominicani quidam e suggesto sacro classicum canebant, et ultro ad furiam propensos magis accendebant. Apud Britannos animabant in Gallos, apud Gallos animabant in Britannos. Omnes ad bellum instigabant. Ad pacem nemo provocabat, præter unum aut alterum, quibus pene capitale fuit me vel nominasse. Cursitabant ultro citroque sacrosancti Præsules, et dignitatis et professionis suæ obliti, publicum orbis morbum opera sua exacerbantes, tum hinc Iulium Pontificem Romanum, hinc Reges ad maturandum bellum instigantes, perinde quasi non satis ipsi sua sponte insanirent, et tamen hanc manifestariam insaniam magnificis titulis præteximus. Huc patrum leges, huc piorum hominum scripta, huc arcanæ Scripturæ verba impudentissime detorquemus, ne dicam impie. Imo iam eo prope redijt res, ut stultum et impium sit adversus bellum hiscere, et id laudare quod in primis ore Christi laudatum est. Parum consulere populo, parum favere principi videtur, qui suaserit rem omnium saluberrimam, et ab omnium pestilentissima dehortetur. Iam ipsa castra sequuntur Sacrifici, præsunt in castris Episcopi, et relictis ecclesijs suis, Bellonæ rem agunt. [XVIIv] Imo gignit iam bellum Sacerdotes, gignit Episcopos, gignit Cardinales, quibus Campi Legatus, honorificus titulus, et Apostolorum successoribus dignus habetur. Quo minus mirum, et Martem spirant, quos Mars genuit. Et quo malum sit insanabilius, tantam impietatem pietatis specie prætexunt. Vexilla crucem habent. Miles impius, et nummis aliquot ad lanienam ac cædem conductus, crucis insigne præfert, et belli symbolum est, quod solum dedocere bellum poterat. Quid tibi cum cruce, scelerate miles? Istis animis, istis factis, dracones, tigrides, ac lupi conveniebant. Istud signum eius est, qui non pugnando, sed moriendo vicit, qui servavit, non perdidit, quodque cum primis admonere te poterat, cum quibus hostibus tibi res sit, si modo Christianus es, et qua ratione vincendum sit. Tu salutis insigne gestas, ad fratris perniciem properans, et cruce perdis eum, qui cruce servatus est? Quid quod ab arcanis illis et adorandis sacris, nain hæc quoque pertrahuntur in castra, in quibus inprimis summa Christianorum concordia repræsentatur, curritur in aciem, dirum ferrum in fratris viscera stringitur, et facinoris omnium sceleratissimi, quo non aliud esse potest impijs spiritibus gratius, Christum faciunt spectatorem, si tamen illic dignatur adesse Christus. [XVIIIr] Denique quod est omnium absurdissimum, in utrisque castris, in utraque acie crucis signum relucet, in utrisque sacra peraguntur. Quid hoc monstri est? pugnat crux cum cruce, Christus adversus Christum belligeratur? Hoc signum Christiani nominis hostes terrere solet. Cur nunc oppugnant, quod adorant? homines non una digni cruce, sed vera. Quæso, quid in hisce sacris orat miles, Pater noster? Os durum, audes eum appellare Patrem, qui fratris tui iugulum petis? Sanctificetur nomen tuum. Qui magis dehonestari poterat nomen dei, quam istiusmodi inter vos tumultibus? Adveniat regnum tuum. Sic oras, qui tanto sanguine tyrannidem tuam moliris? Fiat voluntas tua, quemadmodum in cælo, ita et in terra. Pacem vult ille, et tu bellum paras? Panem quotidianum a communi Patre petis, qui fraternas exuris segetes, et tibi quoque mavis perire, quam illi prodesse? Iam quonam ore dices illud? Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, qui ad parricidium festinas? Deprecaris periculum tentationis, qui tuo periculo fratrem in periculum pertrahis? A malo liberari postulas, cuius instinctu summum malum fratri machinaris?

Plato negat appellandum bellum, quod Græci moveant adversus Græcos. Seditio est, inquit. [XVIIIv] Et istis sanctum etiam bellum est, quod ob quamlibet causam tali milite, talibus armis cum Christiano gerit Christianus? Ethnicorum leges, culeo insutum in profluentem abijciunt, qui ferrum fraterno sanguine imbuerit. An minus fratres sunt, quos Christus copulavit, quam quos sanguinis propinquitas? Et tamen hic præmium est parricidio. O miseram bellantium sortem. Qui vincit, parricida est: qui vincitur, perit, nihilo secius parricidio obnoxius, quod parricidium conatus est. Et post hæc exsecrantur Turcas velut impios, et a Christo alienos, quasi vero cum hæc agunt, ipsi Christiani sint, aut quasi Turcis ullum spectaculum exhiberi possit iucundius, quam si conspiciant illos mutuis telis sese confodientes. Immolant, ut aiunt, Turcæ Dæmonibus, at cum his nulla victima sit acceptior, quam si Christianus mactet Christianum, quæso, quid aliud facis quam illi? Tum enim gemina fruuntur hostia spiritus impij, cum pariter et qui mactat, et qui mactatur fit victima. Si quis Turcis favet, si quis amicus est Dæmonibus, hostias huiusmodi frequenter offerat. Sed audio iam dudum, quid excusent homines in suum ipsorum malum ingeniosi. Cogi se queruntur, et invitos ad bellum pertrahi. Detrahe personam istam, abijce fucos, tuum ipsius pectus consule, reperies iram, ambitionem, stultitiam huc pertraxisse, non necessitatem. Nisi forte hac fini necessitatem metiris, si non per omnia satis fiat animo. [XIXr] Ad populum phaleras, deus fucis non deluditur. Atque interea solennes aguntur supplicationes, magnis clamoribus petitur pax, vociferantur immani boatu, ut pacem nobis dones, te rogamus, audi nos. Nonne iure optimo deus istis responderit: Quid me ridetis? Rogatis ut depellam, quod ipsi vobis accersitis volentes? Deprecamini, cuius ipsi vobis estis auctores. Si quælibet offensa bellum parit, cui tandem non est quod queratur? Inter uxorem et maritum incidunt ad quæ sit connivendum, nisi malis dirimi benevolentiam. Quod si quid eiusmodi sit ortum inter principes, quid opus erat mox ad arma rapi? Sunt leges, sunt hommes eruditi, sunt venerandi Abbates, sunt reverendi Episcopi, quorum salubri consilio tumultus rerum componi poterat. Cur non hos potius arbitros faciunt, quos haud possint tam iniquos nancisci, quin minore malo discessuri sint, quam si armis experiantur? Vix ulla tam iniqua pax, quin bello vel æquissimo sit potior. Prius expende singula, quæ bellum vel postulat, vel adducit, et quantum lucri feceris intelliges. Summa est Romani Pontificis auctoritas. Ast cum Gentes, cum principes impijs bellis tumultuantur, idque annos aliquot, ubi tum Pontificum auctoritas, ubi potestas Christo proxima? [XIXv] Hic certe erat expromenda, nisi ipsi similibus tenerentur cupiditatibus. Vocat Pontifex ad bellum, paretur. Vocat idem ad pacem, cur non obtemperatur itidem? Si pacem malunt, cur Iulio bellandi auctori tam alacriter obeditum est, Leoni ad pacem et concordiam provocanti vix quisquam obtemperat? Si vere sacrosancta est Romani Pontificis auctoritas, certe maxime valere par est, quoties ad id provocat, quod unice docuit Christus. Cæterum quos Iulius ad bellum exitiale potuit excitare, cum Leo sanctissimus Pontifex non idem possit, tot modis ad Christianam concordiam provocans, declarant sese, ecclesiæ prætextu, suis servisse cupiditatibus, ne quid dicam acerbius.

Si ex animo tædet bellorum, dabo consilium, quo concordiam tueri possitis. Solida pax haud constat affinitatibus, haud fœderibus hominum, ex quibus frequenter exoriri bella videmus. Repurgandi fontes ipsi, unde malum hoc scatet, pravæ cupiditates tumultus istos pariunt. Et dum quisque suis inservit adfectibus, interim affligitur Respublica, nec tamen adsequitur hoc ipsum quisque, quod malis rationibus adfectat. Sapiant principes, et populo sapiant, non sibi, ac vere sapiant, ut maiestatem suam, ut felicitatem, ut opes, ut splendorem his rebus metiantur, quæ vere magnos et excellentes faciunt. Sint eo animo erga Rempublicam, quo pater erga familiam. Ita se magnum existimet Rex, si quam optimis imperet: ita felicem, si suos felices reddiderit: [XXr] ita sublimem, si quam maxime liberis imperet: ita opulentum, si populum habeat opulentum: ita florentem, si civitates perpetua pace florentes habeat. Atque hunc principes animum imitentur Proceres ac Magistratus. Omnia Reipublicæ commodis metiantur, et hac via rectius suis consuluerint commodis. Rex qui hoc sit animo, num is facile commovebitur, ut pecuniam a suis extorqueat, quam Barbaro militi numeret? Suos ad famam adiget, ut impios aliquot Duces ditet? Num is suorum vitam tot periculis obijciet? Non, opinor. Hactenus exerceat imperium, ut meminerit se hominem imperare hominibus, liberum liberis, postremo Christianum Christianis. Huic vicissim tantum deferat populus, quatenus ad publicam utilitatem conducit. Non aliud exiget bonus princeps. Mali vero cupiditates retundet civium consensus. Adsit utrimque privati commodi ratio. Plurimum honoris habeatur ijs, qui bellum excluserint, qui concordiam restituerint ingenio consiliove suo. Denique qui hoc modis omnibus moliatur, non ut maximam militum ac machinarum vim comparet, sed ut ijs non sit opus. Quod pulcerrimum facinus, tot Imperatorum unus Diocletianus animo concepisse legitur.

Quod si bellum vitari non potest, ita geratur, ut summa malorum in eorum capita recidat, qui belli dedere causas. Nunc principes tuti belligerantur, [XXv] ductores hinc crescunt, maxima malorum pars in agricolas ac plebem effunditur, ad quos nec attinet bellum, nec ipsi belli causam ullam dederunt. Ubi principis sapientia, si hæc non perpendit? ubi principis animus, si hæc levia ducit? Invenienda ratio, qua fiat ne toties mutentur, ac velut obambulent imperia, quod omnis rerum novatio tumultum gignat, tumultus bellum. Id facile fiet, si Regum liberi intra ditionis fines elocentur, aut si quem libeat finitimis adiungere, spes omnibus successionis præcisa esto. Nec fas sit principi ditionis portionem ullam vendere aut alienare, perinde quasi privata sint prædia, liberæ civitates. Nam liberæ sunt quibus Rex imperat, serviunt quos Tyrannus premit. Nunc huiusmodi matrimoniorum vicibus fit, ut apud Hibernos natus, repente imperet Indis, aut qui modo Syris imperabat, subito Rex sit Italiæ. Fitque ut neutra regio principem habeat, dum priorem relinquit, et a posteriore non agnoscitur, nimirum ignotus, alioque mundo natus. Atque interim dum illud parit, dum evincit, dum stabilit, alterum exhaurit proteritque, nonnunquam amittit utrumque, dum utrumque complecti studet, vix alteri administrando idoneus. Semel inter principes conveniat, quid quisque debeat administrare, ac ditionis fines semel datos, nulla proferat aut contrahat affinitas, nulla convellant fœdera. [XXIr] Ita suam quisque portionem enitetur quam potest ornatissimam reddere: dum in unam omne studium intendet, hanc conabitur rebus optimis locupletatam suis liberis relinquere. Atque hoc sane pacto futurum est, ut ubique floreant omnia. Cæterum inter sese, non affinitatibus, aut factitijs sodalitatibus, sed sincera puraque amicitia copulentur, maximeque simili communique studio bene merendi de rebus humanis. Principi vero succedat, vel qui genere proximus, vel qui populi suffragijs maxime iudicabitur idoneus. Cæteris sat sit, inter honestos haberi Proceres.

Regium est nescire privatos adfectus, et omnia publicis commodis æstimare. Adhæc longinquas peregrinationes vitet princeps, imo pomœria regni nunquam transire velit, memineritque dicti longo seculorum consensu probati, Frons occipitio prior est. Locupletatum se existimet, non si quid alijs ademerit, sed si sua reddiderit meliora. Cum de bello agitur, ne adhibeat in consilium iuvenes, quibus ideo bellum placet, quod experti non sunt quantum habeat malorum: neve eos, quibus expedit turbari publicam tranquillitatem, [XXIv] quique populi calamitatibus aluntur, ac saginantur: senes cordatos et integros accersat, et quorum pietas patriæ spectata sit. Nec temere ad unius aut alterius libidinem bellum moveat, quod semel cœptum, haud facile finitur. Res omnium periculosissima, non nisi totius populi consensu suscipiatur. Belli causæ statim præcidendæ sunt. Ad quædam connivendum, comitas comitatem invitabit. Nonnunquam emenda pax. Ea si ratione subduxeris, quid bellum fuerit exhausturum, et quot cives ab exitio serves, parvo empta videbitur, etiamsi magno emeris, quando præter civium tuorum sanguinem, plus erat bello impendendum. Ineas rationem, quantum malorum vitaris, quantum bonorum tuearis, et impendij non pœnitebit.

Fungantur interim suo officio Præsules, Sacerdotes vere sint Sacerdotes, Monachi professionis suæ meminerint, Theologi quod Christo dignum est, doceant. Conspirent omnes adversus bellum, in hoc latrent omnes. Pacem publice privatimque prædicent, efferant, inculcent. Tum si minus possint efficere, ne ferro decernatur, certe ne probent, ne intersint, ne rei vel tam sceleratæ, vel certe tam suspectæ, ipsis auctoribus, honos habeatur. Satis sit in bello cæsis, in profano sepulchrum dari. Si qui boni sunt in hoc genere, qui certe paucissimi sunt, non ob hæc fraudabuntur suo præmio. [XXIIr] Cæterum impij, quæ maxima turba est, minus sibi placebunt, honore detracto. De his bellis loquor, quæ vulgo Christiani cum Christianis, levibus aut iniustis de causis committunt. Nec enim idem sentio de his, qui simplici pioque studio vim incursantium Barbarorum depellunt, et suo periculo publicam tranquillitatem tuentur. Nunc trophæa sanguine tincta eorum pro quorum salute Christus suum fudit sanguinem, reponuntur in templis, inter Apostolorum ac Martyrum statuas, quasi posthac pium sit futurum, non fieri Martyres, sed facere. Abunde magnum erat, hæc in foro, aut armario quopiam reposita servari: in sacras ædes, quas purissimas esse decet, nihil recipi convenit, quod sanguine sit inquinatum. Sed antiquitas in templis reponebat victoriæ monumenta. Verum, sed in quibus sacrificabatur Dæmonibus, non deo.

Sacerdotes deo sacri nusquam adsint, nisi ad dirimenda bella. In hæc si consentiant, si eadem ubique inculcent, plurimum habitura momenti est concors auctoritas. Quod si hic fatalis est humani ingenij morbus, ut prorsus absque bellis durare nequeat, quin potius malum hoc in Turcas effunditur? Tametsi præstabat et hos doctrina, bene factis, vitæque innocentia, ad Christi religionem allicere, quam armis adoriri. Attamen si bellum, ut diximus, omnino vitari non potest, illud certe levius sit malum, quam sic impie Christianos inter se committi, collidique. Si mutua charitas illos non adglutinat, certe coniunget utcumque communis hostis, et qualiscumque syncretismus erit, [XXIIv] ut absit vera concordia.

Postremo magna pars pacis est, ex animo velle pacem. Quibus enim pax vere cordi est, hi omnes pacis occasiones arripiunt: quæ obstant, aut negligunt, aut amoliuntur, permulta ferunt, dum tantum bonum sit incolume. Nunc ipsi bellorum seminaria quærunt: quod ad concordiam facit, elevant, aut dissimulant etiam: quod ad bellum tendit, ultro exaggerant, exulcerantque. Pudet referre, ex cuiusmodi nugis, quantas excitent tragœdias, et ex quam minuta scintillula, quæ rerum tempestates exoriantur. Tunc illud iniuriarum agmen venit in mentem, et suum quisque malum sibi exaggerat. At benefactorum interim profunda oblivio, ut iures adfectari bellum. Et sæpe principum privatum quiddam est, quod orbem ad arma compellit. At plus quam publicum esse debet, ob quod bellum suscipiatur. Quin ubi nihil subest causæ, ipsi dissidiorum causas sibi fingunt, regionum vocabulis ad odiorum alimoniam abutentes: et hunc stultæ plebis errorem alunt Magnates, et in suum abutuntur compendium, alunt Sacerdotes quidam. Anglus hostis est Gallo, nec ob aliud, nisi quod Gallus est. Scoto Britannus infensus est, nec aliam ob rem, nisi quod Scotus est. Germanus cum Franco dissidet, Hispanus cum utroque. [XXIIIr] O pravitatem, disiungit inane loci vocabulum, cur non potius tot res conciliant? Male vis Britannus Gallo. Cur non potius bene vis homo homini? Christianus Christiano? Cur res frivola plus apud istos potest, quam tot naturæ nexus? tot Christi vincula? Locus corpora dirimit, non animos. Separabat olim Rhenus Gallum a Germano, at Rhenus non separat Christianum a Christiano. Pyrenæi montes Hispanos a Gallis seiungunt, at ijdem non dirimunt ecclesiæ communionem. Mare dirimit Anglos a Gallis, at non dirimit religionis societatem. Paulus Apostolus indignatur audire inter Christianos has voces: Ego sum Apollo, ego sum Cephæ, ego sum Pauli, nec impia cognomina sinit secare Christum omnia conciliantem: et nos commune patriæ vocabulum gravem causam iudicamus, cur gens in gentis internecionem tendat? Ne id quidem satis nonnullorum animis bellorum avidis, prave dataque opera dissidiorum ansas quærunt, ipsam dividunt Galliam, et ea vocabulis distrahunt, quæ nec maria, nec montes, nec vera regionum nomina distrahunt. E Gallis Germanos faciunt, ne vel nominis consortio coalescat amicitia. Si in actionibus odiosis, velut divortij, nec litem facile recipit iudex, nec quamlibet admittit probationem, cur isti in re omnium odiosissima quamlibet frivolam causam admittunt? Quin potius id quod res est cogitant, [XXIIIv] mundum hunc communem esse patriam omnium, si patriæ titulus conciliat: ab ijsdem maioribus ortos omnes, si facit amicos sanguinis affinitas: ecclesiam unam esse familiam, ex æquo communem omnibus, si domuss eadem copulat necessitudines, in hanc partem ingeniosos esse par est. Toleras quædam in socero, non ob aliud nisi quod socer est: et nihil toleras in eo, qui religionis consortio frater est? Multa condonas generis propinquitati, et nihil condonas affinitati religionis? Certe nullum vinculum arctius alligat, quam Christi sodalitas. Cur id solum ob oculos obversatur, quod animum exulcerat? Si paci faves, sic cogita potius, in hoc læsit, sed sæpe alias profuit, aut alieno impulsu læsit. Postremo, quemadmodum apud Homerum dissidij causas, quod inter Agamemnonem et Achillem intercesserat, in Aten deam reijciunt, qui vocant ad concordiam: ita quæ excusari non possunt, aliquando fatis imputentur, aut malo cuipiam, si libet, Genio, et in hæc odium ab ipsis hominibus transferatur. Cur magis ad perniciem suam sapiunt, quam ad tuendam felicitatem? Cur ad malum, quam ad bonum sunt oculatiores? Qui paulo cordatiores sunt, expendunt, considerant, circumspiciunt, priusquam privatum quoque negotium aggrediantur. Et clausis oculis præcipites in bellum ipsi sese conijciunt, præsertim cum semel admissum, [XXIVr] excludi non possit, quin e pusillo fit maximum, ex uno plura, ex incruento cruentum, maxime cum hæc procella non unum aut alterum adfligat, sed universos pariter involvat. Quod si vulgus hæc parum expendit, certe principis et Optimatum partes sunt, hæc secum reputare. Sacerdotum est ista rationibus omnibus infulcire, volentibus ac nolentibus ingerere. Hærebunt tandem si nusquam non audiantur.

Ad bellum gestis? primum inspice, cuiusmodi res sit pax, cuiusmodi bellum, quid illa bonorum, quid hoc malorum secum vehat, atque ita rationem ineas, num expediat pacem bello permutare. Si res quædam admirabilis est, regnum undique rebus optimis florens, bene conditis urbibus, bene cultis agris, optimis legibus, honestissimis disciplinis, sanctissimis moribus: cogita tecum, hæc felicitas mihi perturbanda est, si bello. Contra, si quando conspexisti ruinas urbium, dirutos vicos, exusta fana, desolatos agros, et id spectaculum miserandum, ut est, visum est, cogita hunc esse belli fructum. Si grave iudicas sceleratam conductitiorum militum colluviem in tuam regionem inducere, hos civium tuorum malo alere, his inservire, [XXIVv] his blandiri, immo horum arbitrio te ipsum ac tuam incolumitatem committere: fac cogites hanc esse belli conditionem. Si abominaris latrocinia, hæc docet bellum: si exsecraris parricidium, hoc in bello discitur. Nam qui vereatur unum occidere commotus, qui levi auctoramento conductus tot homines iugulat? Si præsentissima Reipublicæ pestis est, legum neglectus, silent leges inter arma. Si fœdum existimas stuprum, incestum, et his turpiora, horum omnium bellum magister est. Si fons omnium malorum est impietas, et religionis neglectus, hæc belli procellis prorsus obruitur. Si iudicas pessimum esse Reipublicæ statum, cum plurimum possunt qui pessimi sunt, in bello regnant sceleratissimi: et quos in pace suffigas in crucem, horum in bellis primaria est opera. Quis enim melius per devia ducet copias, quam latro exercitatus? Quis fortius diripiet ædes, aut spoliabit templa, quam parietum perfossor, aut sacrilegus? Quis animosius feriet hostem, et hauriet ferro vitalia, quam gladiator, aut parricida? Quis æque idoneus ad inijciendum ignem urbibus aut machinis, quam incendiarius? Quis æque contemnet fluctus, marisque discrimina, ac pirata diutinis prædationibus exercitus? [XXVr] Vis palam cernere, quam res sit impia bellum, animadverte per quos geritur. Si pio principi nihil antiquius esse debet, quam suorum incolumitas, huic bellum in primis invisum sit, oportet. Si principis felicitas est imperare felici, pacem potissimum amplecti debet. Si præcipue optandum bono principi, ut imperet quam optimis, bellum detestetur oportet, unde scatet omnis impietatis sentina. Si suas opes esse putat quidquid cives possident, bellum omnibus rationibus vitet, quod ut felicissime cadat, certe facultates omnium atterit, et quod honestis artibus partum est, in immanes quosdam carnifices erogandum. Iam illud etiam atque etiam perpendant, suam cuique blandiri causam, et suam cuique spem arridere, cum illa sæpenumero pessima sit, quæ commoto videatur æquissima, et hæc non raro fallit. Sed finge causam iustissimam, finge exitum belli prosperrimum, rationem fac ineas omnium incommodorum quibus gestum est bellum, et commoditatum quas peperit victoria, et vide num tanti fuerit vincere. Vix unquam victoria contingit incruenta. Iam habes tuos humano sanguine pollutos. Ad hæc supputa morum, publicæque disciplinæ iacturam, nullo compendio sarciendam. Exhauris tuum fiscum, expilas populum, oneras bonos, ad facinus excitas improbos, neque vero confecto bello, [XXVv] protinus et belli reliquiæ sopitæ sunt. Obsolescunt artes, includuntur negociatorum commercia. Ut hostem includas, prius temet ipsum a tot rationibus cogeris excludere. Ante bellum omnes finitimæ regiones tuæ erant, pax enim rerum commercijs facit omnia communia. Vide quantam rem egeris, nunc vix tua est, quæ maxime tua est ditio. Ut oppidulum excindas, quot machinis, quot tentorijs opus est? Imitatitiam urbem facias oportet, ut veram evertas, at minoris aliud verum oppidum exstrui poterat. Ne liceat hosti prodire ex oppido, tu exsul a patria sub dio dormis. Minoris constaturum erat, ædificare nova mœnia, quam ædificata machinis demoliri. Ut ne computem hic, quod pecuniarum effluit inter exigentium, recipientium, ac Ducum digitos, quæ sane pars est non minima. Quod si horum singula ad verum calculum revoces, ni compereris decima impendiorum parte pacem redimi potuisse, patiar æquo animo me profligari undique. Sed parum excelsi animi tibi videare, si quid remittas iniuriarum: imo nullum est certius argumentum humilis animi, minimeque Regij, quam ulcisci. Maiestati tuæ nonnihil decedere putas, si cum finitimo principe agens, [XXVIr] et fortasse cognato, aut affini, fortassis alias bene de te merito, de tuo iure decedas aliquantulum. At quanto humilius deijcis maiestatem tuam, dum Barbaris cohortibus, et infimæ sceleratorum feci, nunquam explendæ, auro subinde litare cogeris, dum ad Cares vilissimos simul ac nocentissimos blandus ac supplex mittis legatos, dum tuum ipsius caput, dum tuorum fortunas illorum credis fidei, quibus nihil est neque pensi, neque sancti? Quod si quid iniquitatis videbitur habere pax, cave sic cogites, hoc perdo, sed tanti pacem emo.

At dixerit argutior aliquis, Facile donarim, si res ad me privatim pertineat. Princeps sum, negotium publicum, velim nolim, ago. Non facile bellum suscipiet, qui nihil nisi publicum spectat. Atqui contra videmus omnes fere belli causas ex his rebus nasci, quæ nihil ad populum pertineant. Vis hanc aut illam ditionis partem vindicare, quid istud ad populi negotium? Vis ulcisci qui filiæ renunciavit, quid hoc ad Rempublicam? Hæc expendere, hæc perspicere, vere sapientis, vereque magni est principis. Quis unquam aut latius imperavit, aut splendidius Octavio Augusto? At is cupiebat etiam deponere imperium, si quem vidisset Reipublicæ magis salutarem principem. [XXVIv] Merito laudata est ab egregijs auctoribus vox illa cuiusdam Imperatoris, Pereant, inquit, filij mei, si quis alius melius sit Reipublicæ consulturus. Hos animos Reipublicæ præstiterunt homines impij, quod ad Christi religionem attinet: et Christiani principes usque adeo vilem ducunt populum Christianum, ut gravissimo orbis incendio privatas suas cupiditates vel ulcisci velint, vel explere?

Iam audio quosdam ita tergiversantes, ut negent se tutos esse posse, nisi vim improborum acriter propellant. Cur igitur inter innumeros Imperatores Romanos, soli Antonini, Pius et Philosophus, petiti non sunt? Nisi quod nemo tutius regnat, quam qui paratus est et deponere utpote quod Reipublicæ gerat, non sibi. Quod si nihil vos movet, neque naturæ sensus, neque pietatis respectus, neque tanta calamitas, certe Christiani nominis probrum animos vestros in concordiam redigat. Quota mundi portio tenetur a Christianis? Atque hæc tamen est illa civitas in edito monte sita, spectaculum facta deo et hominibus. At quid sentire putandum est, quid loqui, quæ probra in Christum evomere Christiani nominis hostes, ubi vident Christianos sic inter sese concertare, levioribus de causis quam Ethnici, crudelius quam impij, machinis tetrioribus quam ipsi? Quorum inventum est bombarda? Nonne Christianorum? Et quo res sit indignior, his induuntur Apostolorum nomina, [XXVIIr] insculpuntur Divorum imagines. O crudelis irrisio. Paulus ille pacis hortator perpetuus, Tartaream machinam torquet in Christianum? Si cupimus Turcas ad Christi religionem adducere, prius ipsi simus Christiani. Nunquam hoc illi credent, si quod est, perspiciant nusquam magis sævire, quam apud Christianos, id quod Christus unum omnium maxime detestatus est. Et quod Homerus Ethnicus demiratur in Ethnicis, quum suavium etiam rerum, ut somni, cibi, potus, choreæ, musices satietas sit, belli infelicis nullam esse satietatem: id apud eos verissimum est, quibus ipsum etiam belli vocabulum abominandum esse oportuit. Roma furiosa quondam illa bellatrix, tamen Iani sui templum aliquoties vidit clausum. Et qui convenit apud vos nullas esse bellandi ferias? Quonam ore prædicabitis eis Christum, pacis auctorem, ipsi perpetuis dissidijs inter vos tumultuantes? Iam quos putatis animos addit Turcis vestra discordia? Nihil enim facilius quam vincere dissidentes. Vultis illis esse formidabiles? Concordes estote. Cur ultro vobis et præsentis vitæ iucunditatem invidetis, et a futura felicitate vultis excidere? [XXVIIv] Multis malis per se obnoxia est vita mortalium, magnam molestiæ partem adimet concordia, dum mutuis officijs alius alium aut consolatur, aut iuvat. Si quid boni obtinget, id tum suavius tum communius reddet concordia, dum amicus impertit amico, et benevolus benevolo gratulatur. Quam frivola sunt, quamque mox peritura pro quibus inter vos tumultus est. Mors omnibus imminet, non minus Regibus quam plebeijs. Quos tumultus ciet animalculum, mox fumi in morem evaniturum? In foribus adest æternitas. Quorsum attinet, pro rebus istis umbraticis perinde moliri, quasi vita hæc esset immortalis? O miseros, qui felicem illam piorum vitam non credunt, aut non sperant: impudentes qui sibi pollicentur e bellis ad eam iter esse, cum illa nihil sit aliud quam ineffabilis quædam felicium animorum communio, cura iam ad plenum continget, quod Christus tam enixe rogaverat Patrem cælestem, ut sic inter se iungerentur illi, quemadmodum ipse Patri iunctus est. Ad hanc summam concordiam qui possitis esse idonei, nisi eam interim pro virili meditemini? Ut non subito ex spurco helluone fit angelus, ita non subito ex bellatore sanguinario, martyrum et virginum socius. Eia satis iam superque fusum est Christiani, si parum est humani sanguinis, satis in mutua debacchatum exitia, satis hactenus Furijs Orcoque litatum, satis diu quæ Turcarum pascat oculos, acta est fabula. Saltem aliquando post nimium diu toleratas bellorum miserias resipiscite. [XXVIIIr] Quidquid hactenus insanitum est, fatis imputetur: placeat Christianis, quæ quondam profanis placuit, superiorum malorum oblivio.

Posthac communibus consilijs in pacis studium incumbite, et sic incumbite, ut non stupeis, sed solidis atque adamantinis vinculis coeat, nunquam dirumpenda.

Vos appello, principes, de quorum nutu potissimum pendent res mortalium, qui Christi principis imaginem inter mortales geritis, agnoscite Regis vestri vocem ad pacem vocantis, existimate totum orbem diutinis fessum malis, hoc a vobis flagitare. Si quid cui dolet etiamnum, æquum est hoc publicæ omnium felicitati donare. Maius est negotium, quam ut levibus causis debeat retardari. Appello vos, Sacerdotes, deo sacri, hoc studijs omnibus exprimite, quod deo gratissimum esse scitis: hoc depellite, quod illi maxime invisum. Appello vos, Theologi, pacis Evangelium prædicate, hanc semper popularibus auribus occinite. Appello vos, Episcopi, alijque dignitate ecclesiastica præminentes, ad pacem æternis vinculis adstringendam vestra valeat auctoritas. Appello vos, Primates et Magistratus, ut sapientiæ Regum, ut pietati Pontificum vestra voluntas sit adiutrix. Vos appello promiscue, quicumque Christiano nomine censemini, consentientibus animis in hoc conspirate. Hic ostendite quantum valeat adversus potentum tyrannidem multitudinis concordia. Huc pariter omnes omnia sua consilia conferant. Iungat æterna concordia, quos tam multis rebus coniunxit natura, pluribus Christus. [XXVIIIv] Communibus studijs agant omnes, quod ad omnium ex æquo felicitatem pertinet.

Huc invitant omnia, primum ipse naturæ sensus, atque ipsa, ut ita dicam, humanitas. Deinde totius humanæ felicitatis princeps et Auctor Christus. Ad hæc tam multa pacis commoda, tot belli calamitates. Vocant huc ipsi principum animi, iam velut adflante deo, ad concordiam propensi. En pacificus ille placidusque Leo, signum omnibus extulit, ad pacem invitans, vereque Christi vicarium agens. Si vere oves estis, sequimini pastorem. Si filij, audite patrem. Vocat ille non titulo tantum Christianissimus Galliarum Rex Franciscus, qui pacem nec emere gravatur, nec usquam suæ maiestatis habet rationem, modo publicæ paci consulat: hoc denique vere splendidum ac Regium esse docens, de genere humano quam optime mereri. Vocat huc clarissimus princeps Carolus, incorruptæ indolis adolescens. Nec abhorret Cæsar Maximilianus, nec detrectat inclytus Angliæ Rex Henricus. Tantorum principum exemplum, cæteros libenter imitari par est. Maxima plebis pars bellum detestatur, pacem orat. Pauculi quidam modo, quorum impia felicitas a publica pendet infelicitate, bellum optant. Quorum improbitas, ut plus valeat, quam bonorum omnium voluntas, æquum sit nec ne, vos ipsi expendite. Videtis hactenus, nihil actum fœderibus, nihil promotum affinitatibus, nihil vi, nihil ulciscendo. Nunc contra periculum facite, quid possit placabilitas, quid beneficentia. Bellum e bello seritur, ultio trahit ultionem. Nunc gratia gratiam pariat, et beneficium beneficio invitetur, isque regalior videatur, qui plus de suo iure concesserit. Non successit quod humanis studijs gestum est: at fortunabit ipse Christus pia consilia, quæ se auctore et auspice viderit suscipi. Aderit dexter, adspirabit, favebitque faventibus ei rei, cui favit ipse plurimum, privatos adfectus publica vincat utilitas. [XXIXr] Quamquam dum huic consulitur, et sua cuique fortuna melior reddetur: principibus regnum erit augustius, si pijs ac felicibus imperent, ut legibus regnent magis quam armis: Proceribus maior veriorque dignitas, Sacerdotibus otium tranquillius: populo quies uberior, et ubertas quietior: nomen Christianum formidabilius crucis hostibus. Denique singuli singulis, et omnes omnibus chari simul et iucundi eritis, super omnia Christo grati, cui placuisse summa felicitas est.

DIXI.