B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   X V I
D e   r e b u s   c i v i l i b u s .


___________________________________________


[1] De rebus civilibus docent, quod legitimae ordinationes civiles sint bona opera dei,

[2] Quod Christianis liceat gerere magistratus, exercere iudicia, iudicare res ex imperatoriis et aliis praesentibus legibus, supplicia iure constituere, iure bellare, militare, lege contrahere, tenere proprium, iusiurandum postulantibus magistratibus dare, ducere uxorem, nubere.

[3] Damnant anabaptistas, qui interdicunt haec civilia officia Christianis.

[4] Damnant et illos, qui evangelicam perfectionem non collocant in timore dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis, quia evangelium tradit iustitiam aeternam cordis.

[5] Interim non dissipat politiam aut oeconomiam, sed maxime postulat conservare tamquam ordinationes dei et in talibus ordinationibus exercere caritatem.

[6] Itaque necessario debent Christiani oboedire magistratibus suis et legibus;

[7] Nisi cum iubent peccare, tunc enim magis debent oboedire deo quam hominibus. Act. 5, 29.