B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   X X I I I
D e   c o n i u g i o   s a c e r d o t u m .


___________________________________________


[1] Publica querela fuit de exemplis sacerdotum, qui non continebant.

[2] Quam ob causam et Pius papa dixisse fertur, fuisse aliquas causas, cur ademptum sit sacerdotibus coniugium, sed multo maiores esse causas, cur reddi debeat. sic enim scribit Platina [Platina, vita Pii II.; «sacerdotibus magna ratione sublatas nuptias maiori restituendas videri»].

[3] Cum igitur sacerdotes apud nos publica illa scandala vitare vellent, duxuerunt uxores, ac docuerunt, quod liceat ipsis contrahere matrimonium.

[4] Primum, quia Paulus dicit 1 Cor. 7, 2. 9: unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem. item: melius est nubere, quam uri.

[5] Secundo, Christus inquit Matth. 19, 12: non omnes capiunt verbum hoc; ubi docet non omnes homines ad coelibatum idoneos esse, quia deus creavit hominem ad procreationem, Gen. 1, 28.

[6] Nec est humanae potestatis, sine singulari dono et opere dei creationem mutare.

[7] Igitur qui non sunt idonei ad coelibatum, debent contrahere matrimonium.

[8] Nam mandatum dei et ordinationem dei nulla lex humana, nullum votum tollere potest.

[9] Ex his causis docent sacerdotes sibi licere uxores ducere.

[10] Constat etiam in ecclesia veteri sacerdotes fuisse maritos.

[11] Nam et Paulus ait 1 Tim. 3, 2 episcopum eligendum esse, qui sit maritus.

[12] Et in Germania primum ante annos quadringentos sacerdotoes vi coacti sunt ad coelibatum, qui quidem adeo adversati sunt, ut archiepiscopus Moguntinus, publicaturus edictum Romani pontificis de ea re, paene ab iratis sacerdotibus per tumultum oppressus sit.

[13] Et res gesta est tam inciviliter, ut non solum in posterum coniugia prohiberentur, sed etiam praesentia, contra omnia iura divina et humana, contra ipsos etiam canones, factos non solum a pontificibus, sed a laudatissimis synodis, distraherentur.

[14] Et cum senescente mundo paulatim natura humana fiat imbecillior, convenit prospicere, ne plura vitia serpant in Germaniam.

[15] Porro deus instituit coniugium, ut esset remedium humanae infirmitatis.

[16] Ipsi canones veterem rigorem interdum posterioribus temporibus propter imbecillitatem hominum laxandum esse dicunt, quod optandum est, ut fiat et in hoc negotio.

[17] Ac videntur ecclesiis aliquando defuturi pastores, si diutius prohibeatur coniugium.

[18] Cum autem exstet mandatum dei, cum mos ecclesiae notus sit, cum impurus coelibatus plurima pariat scandala, adulteria et alia scelera digna animadversione boni magistratus: tamen mirum est nulla in re maiorem exerceri saevitiam quam adversus coniugium sacerdotum.

[19] Deus praecipit honore afficere coniugium.

[20] Leges in omnibus rebus publicis bene constitutis, etiam apud ethnicos, maximis honoribus ornaverunt.

[21] At nunc capitalibus poenis excruciantur, et quidem sacerdotes, contra canonum voluntatem, nullam aliam ob causam nisi propter coniugium.

[22] Paulus vocat doctrinam daemoniorum, quae prohibet coniugium, 1 Tim. 44, 1 sqq.

[23] Id facile nunc intelligi potest, cum talibus suppliciis prohibitio coniugii defenditur.

[24] Sicut autem nulla lex humana potest mandatum dei tollere, ita nec votum potest tollere mandatum dei.

[25] Proinde etiam Cyprianus suadet, ut mulieres nubant, quae non servant promissam castitatem. verba eius sunt haec, lib. 1, epist. 11: si autem perseverare nolunt aut non possunt, melius est, ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant; certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant.

[26] Et aequitate quadam utuntur ipsi canones erga hos, qui ante iustam aetatem voverunt, quomodo fere hactenus fieri consuevit.