B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   X X V
D e   c o n f e s s i o n e .


___________________________________________


[1] Confessio in ecclesiis apud nos non est abolita. non enim solet porrigi corpus domini nisi antea exploratis et absolutis.

[2] Et docetur populus diligentissime de fide absolutionis, de qua ante haec tempora magnum erat silentium.

[3] Docetur homines, ut absolutionem plurimi faciant, quia sit vox dei et mandato dei pronuntietur.

[4] Ornatur potestas clavium et commemoratur, quantam consolationem afferat perterrefactis conscientiis et quod requirat deus fidem, ut illi absolutioni tamquam voci de coelo sonanti credamus, et quod illa fides in Christum vere consequatur et accipiat remissionem peccatorum.

[5] Antea immodice extollebanatur staisfactiones; fidei vero et meriti Christi ac iustitiae fidei nulla fiebat mentio. quare in hac parte minime sunt culpandae ecclesiae nostrae.

[6] Nam hoc etiam adversarii tribuere nobis coguntur, quod doctrina de poenitentia diligentissime a nostris tractata ac patefacta sit.

[7] Sed de confessione docent, quod enumeratio delictorum non sit necessaria, nec sint onerandae conscientiae cura enumerandi omnia delicat, qui impossibile est omnia delicta recitare, ut testatur Psalmus 19, 13: delicta quis intelligit?

[8] Item Ieremias 17, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile.

[9] Quodsi nulla peccata nisi recitata remitterentur, nunquam acquiescere conscientiae possent, quia plurima peccata neque vident, neque meminisse possunt.

[10] Testantur et veteres scriptores enumerationem non esse necessariam.

[11] Nam in decretis citatur Chrysostomus, qui sic ait: non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios te accuses; sed oboedire te volo prophetae dicenti: revela ante deum viam tuam. ergo tua confitere peccata apud deum, verum iudicem, cum oratione. delicata tua pronuncia non lingua, sed conscientiae tuae memoria etc.

[12] Et glossa de poenitentia, dist. 5, cap. consideret, fatetur humani iuris esse confessionem.

[13] Verum confessio cum propter maximum absolutionis beneficium tum propter alias conscientiarum utilitates apud nos retinetur.