<<< authoris paginam



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Georg Christoph Lichtenberg
1742 - 1799
 


 






 




A d   t a b u l a m
s e l e n o g r a p h i c a m
M a y e r i
a n i m a d v e r s i o n e s


_______________________________________






Tabulam Selenographicam Mayeri orbi erudito tradens non solum officio meo, sed et Illustris auctoris voto praecipuo satisfacio, qui illam sub vitae finem suis commendaverat et, ut publici iuris facerent, ab illis petierat. Ad archetypum ipsum ab artifice nostro Cl. Kaltenhofer, cuius in delineando mira accuratio non minus ab artis peritis laudatur, quam Mayeri in observando, eam in aes incidendam curavi, fidum nec inelegans huius artificis caelum elegantioribus sed incertis aliorum consulto praeferens. De congruentia igitur exemplorum aere excusorum cum archetypo non est, quod quis dubitare possit, neque ego, quae moneam, habeo, nisi, quod contractione chartae, axis lunaris et diameter aequatoris ab aequalitate notabiliter deflexerint. In pluribus exemplis chartae duplici communi impressis, rationem illius ad hanc inveni = 99 : 98. Cavendum itaque erit, ne distantias macularum ab aequatore cum huius semidiametro, quasi sinus latitudinum cum sinu toto comparando, in illarum latitudines inquiratur: quanti enim errores, imprimis si maculae fuerint circumpolares, oriri inde possint, me non monente patet. Antequam pauca ea, quae a me addita sunt, recenseam, quaedam ad huius tabulae selenographicae historiam pertinentia e duabus scriptionibus Mayerianis, eorum gratia afferam, qui vel linguam germanicam, qua scriptae sunt, non callent, vel quibus eas, non ubique quippe obvias, inspicere ipsis non contigit; reliqua maximam partem lectori relinquens, cui in re, ad quam, quod separatim spectet, nihil reliquit Mayerus, par mecum ratio est. Altera illarum est illius commentatio de rotatione lunae circa axem et motum apparentem macularum lunarium Tom. I. scriptorum Societatis cosmographicae inserta, altera vero illius de globis lunaribus artificialibus relatio, quam Anno 1750 Noribergae edidit, ad quas itaque lector, plura, quam quibus hic locus est, sciendi cupidus, remittendus erit.

     Mayerus annum aetatis 25tum circiter agens, quum defectus lunae, quod d. 8. Augusti 1748 accidit, constructionem sub eiusdem anni initium adumbrare et simul tempora imersionum singularum macularum in umbram telluris et emersionum ex illa accurate praedicere vellet, statim detexit quot vitiis laborarent tabulae selenogra[p]hicae Hevelii ac Riccioli. Ab illo inde tempore igitur animum induxit, hanc astronomiae partem, ab astronomis ante illud si non neglectam, attamen certe non ea cum cura tractatam, qua in aliis perficiendis laboraverant, emendare et Selenographiam multo perfectiorem posteris relinquere, quam a maioribus acceperat. Haec intra 18 circiter mensium spatium praestitit, observationes scilicet, quas mense Februarii 1748 inceperat ad medium anni 1749 continuans. Tubos ad has observationes neque novem pedibus minores neque duodecim maiores adhibuit, quo duplici fini satisfacerent, discum scilicet lunarem et totum complecterentur et abunde augerent. Initio usus est reticulo communi e quatuor filis sub angulo 45° se secantibus constante, sed mox consilio mutato aliud, suo more, sibi invenit, quod postea semper adhibuit 1).

     His instrumentis instructus magnum exquisitissimarum observationum numerum instituit, quibus adiutus, quum Selenographiae partem difficillimam, theoriam nempe librationis insignem in modum illustrasset, se ad accuratiorem superficiei lunaris delineationem, quam adhuc apparuerat, adumbrandam accinxit. Hunc finem, ut simul modo obtineret, qui toti Selenographiae magnum adiumentum adferret, globos lunares artificiales, quales Hevelius 2) iam conficere decreverat, construendos sibi proposuit, quorum usum ac rationem in scriptione supra nominata abunde docuit. Primum itaque maculas, quarum situs ex observationibus secundum formulas, quas in commentatione de rotatione lunae tradidit, calculo eruerat, in rete pro delineando planiglobio lunari cuius diameter 15 poll. Paris. tanquam fundamenta aliarum determinationum intulit. Deinde oculorum iudicio sequestri, aliarum macularum positus ac marium sinumq[u]e figuras adumbravit, ea tamen cum cura ac circumspectione, ut regioni lunari, parti totius disci centesimae vix aequali, delineandae, plerumque tres vel quatuor horas impenderit; huiusmodi delin[e]ationes elegantissimae quadraginta adsunt. Ex his tandem rite compositis ortum est planiglobium lunare maius, cuius exemplar minus ab auctore ipso nitidissime delineatum, aere nunc excusum huic operi adiecimus. E maiori illo in 12 segmenta, quorum 6 partem lunae borealem, totidemque australem constituunt, diviso, octo iam secundum regulas proiectionum evoluta, ut globi 15 circiter pollicum illis induci possent, faberrime delineavit. Quatuor igitur adhuc delineanda sunt, borealia duo et duo australia et quidem illa pars disci, quae limbum occidentalem lunae et meridianum, per gradum 30mum longitudinis occidentalis transeuntem interiacet, praeterea eae superficiei lunaris regiones, quae in libratione media, secundum quam lunae facies in planiglobiis illis exhibetur, se conspectui nostro subducunt. Segmentorum modo memoratorum sex iam aeri incisa adsunt. Fortasse et de huius operis progressu in posterum lectoribus gratum indicium facere dabitur. Interim in hac dilatione solatium est, licet satis miserum, hoc opus non Mayeri morte fuisse interruptum, sed virum doctissimum aliis inventis intentum, et ob caussas, quas hic enarratas legisse paucorum referret, illud longo ante obitum tempore de manibus posuisse, et quidem ita, ut, sicut ab illius amicis mihi relatum est, aegre quodammodo ferre videretur, si quis ex illo de globis lunaribus quaereret.

     Ex ipso globorum lunarium fine ac usu, qui in Selenographia latissime patet, neque ad plenilunii faciem secundum librationis varios effectus exhibendam solum restringitur, ratio quodammodo perspicitur, cur planiglobium, quod hic astronomis traditur, sub forma a communibus adeo diversa appareat. Globum enim lunarem artificialem, qui omnibus lunae phasibus secundum librationes repraesentandis, variisque praeterea problematibus circa situs macularum solvendis inservire possit, non tam hemisphaerii lunaris a puncto radiante infinite distante illuminati ad pictorias rationes exactam imaginem, quam singularum partium sub luce commodissima spectatarum et debite compositarum delineationes continere debere, facile perspicitur. Hunc finem itaque ut obtineret Mayerus, quamlibet regionem lunarem eo tempore delineavit, quo aut lucis et umbrae confiniis in phasibus proxima esset, aut certe non multum ab illis distaret, quod tunc ob umbrarum notabilem magnitudinem, et loca parum edita se vix observatori subducant.

     Quae de globo dixi, maxima ex parte de tabula selenographica valent, quippe quae tanquam proiectio orthographica globi artificialis in plano illius meridiani, qui nobis in libratione media cum lunae disco coincidere videtur, consideranda est. Luna ideo nunquam sub ea forma nobis quidem apparet, sed appareret, si obiecta in illius superficie, luci ad commodam illorum distinctionem maxime idoneae, exposita, simul spectare nobis liceret.

     Umbram itaque locis editis adiectam, quum hac ratione pictoria (qualis nempe obiectis in corpore sphaerico constitutis conveniret) esse non amplius posset, symbolicam reddere studuit Mayerus. In segmentis enim supra dictis altitudini obiecti octuplicatae circiter aequalis est. Has rationes, quoad potuit, et in planiglobiis secutus esse videtur.

     Etiamsi igitur in observationibus eclipsium lunarium exiguus sit huius mappae selen[o]graphicae usus, quum in regionibus quibusdam imprimis australibus, tantum a facie lunae plenae differat, ut regionis cuiusdam nobis adhuc invisae potius, quam eiusdem umbris tantum distinctae, imago esse videatur, tamen ob tam multas multarum macularum exactas determinationes, quas continet, e quibus si liberet, paucis tantum, iisque non difficilibus observationibus praeviis, tabula lunae plenae componi posset, gratissimum astronomis donum futurum esse confido; ut nihil dicam de voluptate, quam philosophiae naturalis amatoribus afferet satellitis telluris nostrae tam exacta a peritissimo artifice delineata imago, ad quam facilius, ac si lunam ipsam spectarent, calculos suos subducere, coniecturas, hypotheses ac systemata vel ipsi struere vel ab aliis structa destruere poterunt.

     Sed iam ad ea, quae ego addidi, paucis enarranda, progrediar. Intersectionibus meridianorum cum aequatore et parallelorum cum ipsa disci circumferenda, seu meridiano ad meridianum primum recto, numeros adscripsi, quorum et catalogi ope, qui illorum longitudines et latitudines selenographicas continet, maculae insigniores facile reperiri poterunt. In hoc Ill. Lambertum sequendum esse duxi, qui similes numeros typo suo lunae plenae, ephemeridibus Berol. A. 1776 inserto, addidit. Numeris enim ad maculas adscriptis imaginem obruere nolui, neque, si voluissem, sine magna nitoris iactura potuissem. De Catalogo sequentia notanda erunt: macularum, quarum nomina litteris Italicis expressa sunt, quibusque numerus in columna quinta respondet, longitudines ac latitudines a Mayero ipso ex suis observationibus computatae et tanquam bases illarum delineationum considerandae, a me ex illius diario excerptae sunt: reliquarum vero situs tam ex reti maiori, quam segmentis ipsis, circino et calculo debite determinavi. Sub situ selenographico macularum tum situm centrorum ipsarum intelligimus, tum etiam colliculorum, qui plurimis insunt, si nempe maculae unicus tantum ac centro vicinus eiusmodi colliculus fuerit. In plurimis punctulum a Mayero circini apice in charta impressum videri poterat. Signum + praefixum est longitudinibus occidentalibus et latitudinibus borealibus, signum autem - longitudinibus orientalibus ac latitudinibus australibus, sicut signa ad marginem typi posita monstrant.

     Catalogum hunc facile ad maiorem molem augere potuissem, sed vereor ne Riccioliana nomina pro maculis in hoc typo quaerens, interdum nimis iam erraverim, imprimis in limbi vicinia. Non omnis autem dissensus, quem attentus lector inter situm maculae in catalogo indicatum et eum observabit, quem habet in typo adiecto, mensurationi meae tribuendus erit, nam post laborem fere finitum vidi, non solum primum archetypum interdum differre ab exemplo minori, sed utrumque quoque a segmentis, et haec iterum a locis observatione et calculo definitis. Quum autem differentia nunquam sit adeo magna, ut maculam secundum numeros in catalogo praescriptos in typo quaesiturum in errorem inducere possit, nihil mutavi, imprimis, quum astronomis hanc ipsam varietatem nosse non ingratum erit. Differentias notabiliores indicavi.





(a) In tabula maiore Petavio longitudo est 60° 45'

(b) Sic habet segmentum. In tabula maiore long. vix erit = 29° 30', etiamnum minor in minore.

(c) Licet micrometro determinatus sit huius maculae locus, tamen in segmentia habet lat. 33° 1'; long. 30° 37'; in tabula maiore latitudinem 34° 7'.

(d) Sic in tabula maiore, nec multum dissentit minor, sed in segmentis sub lat. 30° 10' ponitur.

(e) In segmentis long. 3° 22'; lat. 28° 57' habet.

(f) Dissert a loco in planiglobiis, in minori long. circiter est 11° 30'.

g) In hoc loco, neque in planiglobiis neque in segmentis maculam ullam reperi. Lunam ipsam 24 post oppositionem horis telescopio probo observans feliciori esse non contigit, saltem nihil videre potui, quod Pytheae secundi nomen mereretur, quum primus tam acuto lumine fulgeat. Sed in primo reti, quod adumbravit Mayerus, punctulum circini apice factum ac circello inclusum in eo loco vidi.

(h) Sic in segmentis.

(i) Sic in segmentis et tabula maiore, in minore magis orientalis est.

(k) Magnus hic est inter tabulas et segmenta dissensus. Longitudo Phocilidis in segmentis est 52° 51'; Lat. 52° 47'.


F I N I S .
 
____________


     1)
Huius micrometri tam constructionem, quam usum in Scriptis Societatis cosmographicae supra allegatis ipse docuit. Constabat plurimis lineis parallelis, atramento Sinensi in orbiculo vitreo singulari arte ductis. In intervallorum quorum unum in tubo a Mayero adhibito uni minuto circuli maximi circiter respondebat, singulorum valores repetitis vicibus et variis modis inquirebat valorumque sic inventorum tabulam sibi construebat. Has parallelas aliae tres, quarum media per orbiculi centrum transibat, ad angulos rectos secabant, intervallis inter se aequalibus sed plus minus decies tanto maioribus quam modo dicta. Eiusmodi micrometra nunc a Cl. Brander, artifice exercitatissimo, Augustae Vindelicorum, lineis s[u]btilissimis in orbiculos vitreos incisis, fabrefiunt. Vid. Ill. Kaestneri Diss. Astronom. Vol. II. Diss. VII. et Ill. Lamberti libellus, quem de micrometris Branderianis peculiarem edidit. Aug. Vind. 1769.
 
     2)
Selenograph. p. 493. sqq.
 
 
 
<<< authoris paginam