BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae II

 

Lectio I

 

Grammatica

Morphologia:

Composita verbi «esse»:

prodesse, prosum, prodero, profui

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Amicus amico prodesse debet.

2. Prodes amico!

3. Prodeste amicis!

4. Prodesne semper amico? – Prosum.

5. Cervis equisque pedes celeres prosunt.

6. Homini prodest mens.

7. In densa silva cervo cornua non proderant.

8. Industria vobis proderit.

9. Prosit vobis studium vestrum!

10. Ignavia vobis non prodesset.

11. Consilium tuum nobis profuit.

 

―――――――

 

Sextani fuistis, nunc estis quintani.

 

 

Salvete, pueri! Sextani fuistis, nunc estis quintani et in classe quinta estis. Industria vobis profuit. Quintani doctiores sunt quam sextani. Nam lingua Latina mens exercetur; nihil menti tantopere prodest. Quae nunc discitis, ea postea vobis proderunt. Nam quamquam discere nonnullis displicet, tamen postea vobis proderit multa scire. Itaque este seduli, ut et vobis et patriae prositis! Sibi prodesse magnum, summum gaudium est profuisse aliis.

 

 

―――――――

 

Vocabularium

 

prōdesse, prōsum, prōfuī

īgnāvia, -ae  f.

tantopere [tantō opere]

quamquam

tamen

scīre, -iō, -īvī, ītus

strēnuus, -a, -um

 

Dictionarium latine-anglice