B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Sebastian Brant
1458 - 1521
     
   



V a r i a   c a r m i n a

Textgrundlage:
Lateinische Gedichte deutscher Humanisten
Hrsg.: H. C. Schnur, Stuttgart 1966, S. 14-21


___________________________________________________


De Francisci Petrarchae laude et praestantia
Ad dominum Iohannem Bergmann de Olpe Elogium
De vita humana bene instituenda
In laudem Rosuide mulieris poetridos
 


De Francisci Petrarchae laude et praestantia

Gloria Petrarchae tanto est cumulata decore,
ut sibi nil addi nil minuive queat;
quicquid enim humanis potuit complectier usquam
usibus excultis arte vel ingenio,
5
hoc + meus ingenue + novit bonus ille poeta,
calluit hic cunctas funditus historias.
omnibus his spretis sed enim haec fucata veneno
saecula mortifero liquit et illecebras,
et nemora et montes habitans colit atque frequentat,
10
secreti calles et loca sola placent.
proinde sibi obtinuit famamque decusque perenne,
et fieri tneruit carior inde deo.
illic solus enim tot digna volumina scripsit,
quae vitiata quidem et sparsa fuere prius.
15
pressimus haec nuper, sed adhuc nonnulla supersunt,
tangere quae nostras non potuere manus.
plurima Amorbachio debes, Francisce, labori,
multa etiam nobis, quod bene tersus abis.
sed tua te virtus, tua te praestantia dignum
20
reddidit hoc nostro crede labore. vale.

5: mente ingenua scribendum esse puto,
nam tria adiectiva uni nomini apposita ab latinitate
videntur abhorrere. (H. C. Schnur)

 

Ad dominum Iohannem Bergmann
de Olpe, de praestantia artis impressoriae
a Germanis nuper inventae Elogium


Quid sibi docta cohors, sibi quid studiosa caterva
gratius, utilius commodiusve petet,
quam sanctum et nuper compertum opus atque litturas
quo premere edocuit grammata multa simul?
5
quodque prius scripsit vix ullus mille diebus,
nunc uno solus hac aget arte die.
rara fuit quondam librorum copia doctis,
rara, inquam, et paucis bibliotheca fuit.
singula perque olim vix oppida pagina docta:
10
nunc per quasque domos multiplicata iacet.
nuper ab ingenio Rhenanae gentis et arte
librorum emersit copia larga nimis,
et qui divitibus vix regi obvenerat olim,
nunc liber in tenui cernitur esse casa.
15
gratia diis primum, mox impressoribus aequa
gratia, quorum opera haec prima reperta via est.
quae doctos latuit Graecos Italosque peritos,
ars nova, Germano venit ab ingenio.
dic age, si quid habes, Latialis cultor agelli,
20
quod tali invento par sit et aequivalens?
Gallia tuque adeo recta eervice superbam
quae praefers frontem: par tamen exhibe opus!
dicite si posthac videatur barbara vena
Germanis, quorum hic prodiit arte labor?
25
crede mihi, cernes (rumparis, Romule, quamvis)
pierides Rheni mox colere arva sui,
nec solum insigni probitate excellere et armis
Germanos: orbis sceptra tenere simul.
quin etiam ingenio, studiis, musisque beatis
30
praestare et cunctos vincere in orbe viros.
iam pridem incepit doctos nutrire Platones
Theutonia: invenies mox quoque Maeonidas.
mox tibi vel Celsum dabimus, iurisque peritum
Messalam, aut quales Roma vetusta tulit.
35
iam Cicero in nostra reperitur gente Maroque;
novimus Ascraei et caecutientis opes.
nil hodie nostram prolem latet atque iuventam,
Rhenus et Eurotae fert modo noster aquas.
Cyrrha Heliconque sacer nostras migravit ad Alpes,
40
Hercynium ingressa est Delphica silva nemus.
iure igitur pineta ferunt laurumque hederamque,
Rhaetica tellus habet nectar et ambrosiam.
idque impressorum processit ab arte operaque
nostrorum, hoc fruimur quippe beneficio.
45
namque volumina tot, totque exemplaria, libros
praestiterant nobis: gratia multa viris.
magna tibi hos inter debetur gratia, nostra
fragmina qui multis fors placitura premis
. . .

3: littura poeta pro littera posuisse videtur; cf. Du Cange s. v. litura.
5: scripsit posui pro scriptis, quod menda typographica esse videtur. (H. C. Schnur)

 

De vita humana bene instituenda

Mane deo vitam commendet vir bonus omnem,
praedicet et laudes gratus ubique deo.
nocte memor culpae relegensque errata diurna
paeniteat, veniam postulet, inde cubet.
 

In laudem Rosuide mulieris poetridos

Gloria Germani debet tibi, Rosuitha, multum
nominis: illustrant quam tua scripta nimis.
carmine nam polles: effingis verba latine,
comica sancta refers historiasque canis.
5
quis non miretur quod femina docta poema
nobile barbarico scripseris inque solo?
contulit Otthonum vix tantum gloria laudis
Saxonibus, quantum femina sola suis.
hinc tibi quicquid habet meriti Germania reddet,
10
cui post te nulla est docta virago. vale.

Hrotsvitha Gandersheimensis,
poetria saxonica (ca. 935 - post 973)