B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  V I

[ad Flavium.]

_____________________________________


metrum: hendecasyllabus


Flavi, delicias tuas Catullo,
nei sint inlepidae atque inelegantes,
velles dicere nec tacere posses.
verum nescioquid febriculosi
5
scorti diligis: hoc pudet fateri.
nam te non viduas iacere noctes
nequiquam tacitum cubile clamat
sertis ac Syrio fragrans olivo,
pulvinusque peraeque et hic et ille
10
attritus, tremulique quassa lecti
argutatio inambulatioque.
nam nil ista valet nihil tacere.
cur? non tam latera ecfututa pandas,
nei tu quid facias ineptiarum.
15
quare, quidquid habes boni malique,
dic nobis: volo te ac tuos amores
ad caelum lepido vocare versu.