B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  X

[ad Varum.]

_____________________________________


metrum: hendecasyllabus


Varus me meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tum repente visumst,
non sane illepidum neque invenustum,
5
huc ut venimus, incidere nobis
sermones varii, in quibus, quid esset
iam Bithynia, quo modo se haberet,
ecquonam mihi profuisset aere.
respondi, id quod erat, nihil neque ipsis
10
nunc praetoribus esse nec cohorti,
cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset irrumator
praetor, nec faceret pili cohortem.
«at certe tamen,» inquiunt «quod illic
15
natum dicitur esse, comparasti
ad lecticam homines.» ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
«non» inquam «mihi tam fuit maligne,
ut, provincia quod mala incidisset,
20
non possem octo homines parare rectos.»
at mi nullus erat nec hic neque illic,
fractum qui veteris pedem grabati
in collo sibi collocare posset.
hic illa, ut decuit cinaediorem,
25
«quaeso» inquit mihi, «mi Catulle, paulum
istos commoda; nam volo ad Serapim
deferri.» «mane» inquii puellae,
«istud quod modo dixeram me habere,
fugit me ratio: meus sodalis
30
Cinnast Gaius, is sibi paravit.
verum, utrum illius an mei, quid ad me?
utor tam bene quam mihi pararim.
sed tu insulsa male et molesta vivis,
per quam non licet esse negligentem.»