B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n   X I

[ad Furium et Aurelium.]

_____________________________________


metrum: Sapphicus


Furi et Aureli comites Catulli,
sive in extremos penetrabit Indos,
litus ut longe resonans Eoa
      tunditur unda,

5
sive in Hyrcanos Arabesve molles,
seu Sagas sagittiferosve Parthos,
sive quae septemgeminus colorat
      aequora Nilus,

sive trans altas gradietur Alpes,
10
Caesaris visens monimenta magni,
Gallicum Rhenum horribile aequor ulti-
      mosque Britannos,

omnia haec, quaecumque feret voluntas
caelitum, temptare simul parati,
15
pauca nuntiate meae puellae
      non bona dicta.

cum suis vivat valeatque moechis,
quos simul complexa tenet trecentos,
nullum amans vere, sed identidem omnium
20
      ilia rumpens;

nec meum respectet, ut ante, amorem,
qui illius culpa cecidit velut prati
ultimi flos, praetereunte postquam
      tactus aratrost.