| |
|
- C a r m e n X I I
[ad Marrucinum Asinium.]
- _____________________________________
- metrum: hendecasyllabus
Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris: in ioco atque vino
tollis lintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
- 5
- quamvis sordida res et invenustast.
non credis mihi? crede Pollioni
fratri, qui tua furta vel talento
mutari velit: est enim leporum
differtus puer ac facetiarum.
- 10
- quare aut hendecasyllabos trecentos
exspecta, aut mihi linteum remitte;
quod me non movet aestimatione,
verum est mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hibereis
- 15
- miserunt mihi muneri Fabullus
et Veranius: haec amem necessest
ut Veraniolum meum et Fabullum.
|
|