| |
|
- C a r m e n X V I
[ad Aurelium et Furium.]
- _____________________________________
- metrum: hendecasyllabus
Pedicabo ego vos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi;
qui me ex versiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
- 5
- nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necessest;
qui tum denique habent salem ac leporem,
si sunt molliculi ac parum pudici,
et quod pruriat incitare possunt,
- 10
- non dico pueris, sed his pilosis,
qui duros nequeunt movere lumbos.
vos, quod milia multa basiorum
legistis, male me marem putatis?
pedicabo ego vos et irrumabo.
|
|