| |
|
- C a r m e n X X I I
[ad Varum.]
- _____________________________________
- metrum: choliambus
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
homost venustus et dicax et urbanus,
idemque longe plurimos facit versus.
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
- 5
- perscripta, nec sic, ut fit, in palimpseston
relata: cartae regiae, novei libri,
novei umbilici, lora rubra membranae,
derecta plumbo et pumice omnia aequata.
haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
- 10
- Suffenus unus caprimulgus aut fossor
rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
hoc quid putemus esse? qui modo scurra
aut si quid hac re scitius videbatur,
idem infaceto est infacetior rure,
- 15
- simul poemata attigit; neque idem umquam
aequest beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
quem non in aliqua re videre Suffenum
- 20
- possis. suus cuique attributus est error;
sed non videmus, manticae quod in tergost.
|
|