B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  X X V I I I

[ad Veranium et Fabullum.]

_____________________________________


metrum: hendecasyllabus


Pisonis comites, cohors inanis
aptis sarcinulis et expeditis,
Verani optime tuque mi Fabulle,
quid rerum geritis? satisne cum isto
5
vappa frigoraque et famem tulistis?
ecquidnam in tabulis patet lucelli
expensum, ut mihi, qui meum secutus
praetorem refero datum lucello?
(o Memmi, bene me ac diu supinum
10
tota ista trabe lentus irrumasti!)
sed, quantum video, pari fuistis
casu: nam nihilo minore verpa
farti estis. pete nobiles amicos! -

at vobis mala multa di deaeque
15
dent, opprobria Romulei Remique.