B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  X X X I V

[carmen Dianae.]

_____________________________________


metrum: Glyconeus et Pherecrateus


Dianae sumus in fide
puellae et pueri integri:
<Dianam pueri integri>
      puellaeque canamus.

5
o Latonia, maximi
magna progenies Iovis,
quam mater prope Deliam
      deposivit olivam,

montium domina ut fores
10
silvarumque virentium
saltuumque reconditorum
      amniumque sonantum.

tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
15
tu potens Trivia et notho 's
      dicta lumine Luna.

tu cursu, dea, menstruo
metiens iter annuum,
rustica agricolae bonis
20
      tecta frugibus exples.

sis quocumque tibi placet
sancta nomine, Romulique,
antique ut solita 's, bona
      sospites ope gentem!