B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  X X X V I

[ad Volusi cacatam.]

_____________________________________


metrum: hendecasyllabus


Annales Volusi, cacata carta,
votum solvite pro mea puella:
nam sanctae Veneri Cupidinique
vovit, si sibi restitutus essem
5
desissemque truces vibrare iambos,
electissima pessimi poetae
scripta tardipedi deo daturam
infelicibus ustilanda lignis,
et hoc pessima se puella vidit
10
iocose lepide vovere divis.

nunc, o caeruleo creata ponto,
quae sanctum Idalium Uriosque apertos
quaeque Ancona Gnidumque arundinosam
colis quaeque Amathunta quaeque Golgos
15
quaeque Durrachium, Hadriae tabernam,
acceptum face redditumque votum,
si non illepidum neque invenustum est!
at vos interea venite in ignem,
pleni ruris et inficetiarum.
20
Annales Volusi, cacata carta!