| |
|
- C a r m e n X X X V I I
[ad contubernales et Egnatium.]
- _____________________________________
- metrum: choliambus
Salax taberna vosque contubernales,
a pilleatis nona fratribus pila,
solis putatis esse mentulas vobis,
solis licere, quicquid est puellarum,
- 5
- confutuere et putare ceteros hircos?
an, continenter quod sedetis insulsi
centum an ducenti, non putatis ausurum
me una ducentos irrumare sessores?
atqui putate: namque totius vobis
- 10
- frontem tabernae sopionibus scribam!
puella nam mi, quae meo sinu fugit,
amata tantum quantum amabitur nulla,
pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
consedit istic. hanc boni beatique
- 15
- omnes amatis, et quidem, quod indignumst,
omnes pusilli et semitarii moechi;
tu praeter omnes une de capillatis,
cuniculosae Celtiberiae fili,
Egnati, opaca quem bonum facit barba
- 20
- et dens Hibera defricatus urina.
|
|