| |
|
- C a r m e n X X X I X
[ad Egnatium.]
- _____________________________________
- metrum: choliambus
Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usque quaque. si ad rei ventum est
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille; si ad pii rogum fili
- 5
- lugetur, orba cum flet unicum mater,
renidet ille. quicquid est, ubicumquest,
quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
quare monendum est <te> mihi, bone Egnati.
- 10
- si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
aut parcus Umber aut obesus Etruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
- 15
- tamen renidere usque quaque te nollem:
nam risu inepto res ineptior nulla est.
nunc Celtiber <es>: Celtiberia in terra,
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingivam,
- 20
- ut quo iste voster expolitior dens est,
hoc te amplius bibisse praedicet loti.
|
|