| |
|
- C a r m e n X L I I
[ad hendecasyllabos.]
- _____________________________________
- metrum: hendecasyllabus
Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes!
iocum me putat esse moecha turpis
et negat mihi nostra reddituram
- 5
- pugillaria, si pati potestis.
persequamur eam et reflagitemus!
quae sit, quaeritis? illa, quam videtis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
- 10
- circumsistite eam, et reflagitate:
«moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos!»
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse!
- 15
- sed non est tamen hoc satis putandum.
quodsi non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
conclamate iterum altiore voce:
«moecha putida, redde codicillos,
- 20
- redde, putida moecha, codicillos!»
sed nil proficimus, nihil movetur.
mutanda est ratio modusque nobis,
si quid proficere amplius potestis:
«pudica et proba, redde codicillos!»
|
|