| |
|
- C a r m e n X L I V
[ad fundum.]
- _____________________________________
- metrum: choliambus
O funde noster seu Sabine seu Tiburs -
(nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
cordi Catullum laedere: at quibus cordist,
quovis Sabinum pignore esse contendunt);
- 5
- sed seu Sabine sive verius Tiburs,
fui libenter in tua suburbana
villa malamque pectore expuli tussim,
non inmerenti quam mihi meus venter,
dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
- 10
- nam, Sestianus dum volo esse conviva,
orationem in Antium petitorem
plenam veneni et pestilentiae legi.
hic me gravido frigida et frequens tussis
quassavit usque, dum in tuum sinum fugi,
- 15
- et me recuravi otioque et urtica.
quare refectus maximas tibi grates
ago, meum quod non es ulta peccatum.
nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
- 20
- non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
qui tunc vocat me, cum malum librum legi.
|
|