B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  X L V

[ad Septimium.]

_____________________________________


metrum: hendecasyllabus


Acmen Septimius suos amores
tenens in gremio «mea» inquit «Acme,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes sum assidue paratus annos,
5
quantum qui pote plurimum perire,
solus in Libya Indiaque tosta
caesio veniam obvius leoni.»
hoc ut dixit, Amor sinistra, ut ante
dextra, sternuit approbationem.

10
at Acme leviter caput reflectens
et dulcis pueri ebrios ocellos
illo purpureo ore saviata,
«sic» inquit «mea vita Septimille,
huic uni domino usque serviamus,
15
ut multo mihi maior acriorque
ignis mollibus ardet in medullis.»
hoc ut dixit, Amor sinistra, ut ante
dextra, sternuit approbationem.

nunc ab auspicio bono profecti
20
mutuis animis amant amantur.
unam Septimius misellus Acmen
mavult quam Syrias Britanniasque,
uno in Septimio fidelis Acme
facit delicias libidinisque.
25
quis ullos homines beatiores
vidit, quis Venerem auspicatiorem?