B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  X L V I

[ad comites.]

_____________________________________


metrum: hendecasyllabus


Iam ver egelidos refert tepores,
iam caeli furor aequinoctialis
iocundis Zephyri silescit aureis.
linquantur Phrygii, Catulle, campi
5
Nicaeaeque ager uber aestuosae:
ad claras Asiae volemus urbes!
iam mens praetrepidans avet vagari,
iam laeti studio pedes vigescunt.

o dulces comitum valete coetus,
10
longe quos simul a domo profectos
diversae varie viae reportant.