| |
|
- C a r m e n L I
[ad Lesbiam.]
- _____________________________________
- metrum: Sapphicus
Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit
- 5
- dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
<Lesbia, vocis,>
lingua sed torpet, tenuis sub artus
- 10
- flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina et teguntur
lumina nocte. -
otium, Catulle, tibi molestumst:
otio exultas nimiumque gestis:
- 15
- otium et reges prius et beatas
perdidit urbes.
|
|