B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  L V

[ad Camerium.]

_____________________________________


metrum: hendecasyllabus


Oramus, si forte non molestumst,
demonstres ubi sint tuae tenebrae!

te campo quaesimus in minore,
te in circo, te in omnibus libellis,
5
te in templo summi Iovis sacrato.
in Magni simul ambulatione
femellas omnes, amice, prendi,
quas vultu vidi tamen sereno.
a te vel sic ipse flagitabam:
10
«Camerium mihi pessimae puellae.&aquo;
quaedam inquit, tunicae sinum reducens:
«en hic in roseis latet papillis.»

sed te iam ferre Herculi labos est.
tanto ten fastu negas, amice?
15
dic nobis, ubi sis futurus, ede
audacter, committe, crede lucei.
num te lacteolae tenent puellae?
si linguam clauso tenes in ore,
fructus proicies amoris omnes:
20
verbosa gaudet Venus loquella.
vel si vis, licet obseres palatum,
dum nostri sis particeps amoris.