B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  L V I I

[ad Gaium Iulium Caesarem.]

_____________________________________


metrum: hendecasyllabus


Pulcre convenit improbis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
nec mirum: maculae paris utrisque,
urbana altera et illa Formiana,
5
impressae resident nec eluentur:
morbosi pariter, gemelli utrique,
uno in lecticulo | erudituli ambo,
non hic quam ille magis vorax adulter,
rivales socii puellularum.
10
pulcre convenit improbis cinaedis.