B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  L X I

[carmen nuptiale Viniae et Manlii.]

_____________________________________


metrum: Glyconeus et Pherecrateus


Collis o Heliconii
cultor, Uraniae genus,
qui rapis teneram ad virum
virginem, o Hymenaee Hymen,
5
o Hymen Hymenaee;

cinge tempora floribus
suave olentis amaraci,
flammeum cape, laetus huc
huc veni niveo gerens
10
luteum pede soccum,

excitusque hilari die
nuptialia concinens
voce carmina tinnula
pelle humum pedibus, manu
15
pineam quate taedam!

namque Vinia Manlio,
qualis Idalium colens
venit ad Phrygium Venus
iudicem, bona cum bona
20
nubet alite virgo,

floridis velut enitens
myrtus Asia ramulis,
quos Hamadryades deae
ludicrum sibi roscido
25
nutriunt umore.

quare age huc aditum ferens,
perge linquere Thespiae
rupis Aonios specus,
nympha quos super irrigat
30
frigerans Aganippe.

ac domum dominam voca
coniugis cupidam novi
mentem amore revinciens,
ut tenax edera huc et huc
35
arborem implicat errans.

vosque item simul, integrae
virgines, quibus advenit
par dies, agite in modum
dicite, «o Hymenaee Hymen,
40
o Hymen Hymenaee»,

ut lubentius, audiens
se citarier ad suum
munus, huc aditum ferat
dux bonae Veneris, boni
45
coniugator amoris.

quis deus magis est ama-
tis petendus amantibus?
quem colent homines magis
caelitum? o Hymenaee Hymen,
50
o Hymen Hymenaee.

te suis tremulus parens
invocat, tibi virgines
zonula soluunt sinus,
te timens cupida novos
55
captat aure maritus.

tu fero iuveni in manus
floridam ipse puellulam
dedis a gremio suae
matris, o Hymenaee Hymen,
60
o Hymen Hymenaee.

nil potest sine te Venus,
fama quod bona comprobet,
commodi capere: at potest
te volente. quis huic deo
65
compararier ausit?

nulla quit sine te domus
liberos dare, nec parens
stirpe nitier: at potest
te volente. quis huic deo
70
compararier ausit?

quae tuis careat sacris,
non queat dare praesides
terra finibus: at queat
te volente. quis huic deo
75
compararier ausit?

claustra pandite ianuae!
virgo adest. viden, ut faces
splendidas quatiunt comas?
. . . . . . . .
80
. . . . . .

. . . . . . . .
. . . . . . . .
tardet ingenuus pudor.
quem tamen magis audiens,
85
flet quod ire necessest.

flere desine. non tibi Au-
runculeia periculumst,
ne qua femina pulcrior
clarum ab Oceano diem
90
viderit venientem.

talis in vario solet
divitis domini hortulo
stare flos hyacinthinus.
sed moraris, abit dies:
95
<prodeas nova nupta.>

prodeas nova nupta, si
iam videtur, et audias
nostra verba. vide, ut faces
aureas quatiunt comas:
100
prodeas nova nupta.

non tuus levis in mala
deditus vir adultera,
probra turpia persequens,
a tuis teneris volet
105
secubare papillis,

lenta quin velut adsitas
vitis implicat arbores,
implicabitur in tuum
complexum. sed abit dies:
110
prodeas nova nupta.

o cubile, quod omnibus
. . . . . . .
. . . . . . .
. . . . . . .
115
candido pede lecti,

quae tuo veniunt ero,
quanta gaudia, quae vaga
nocte, quae medio die
gaudeat! sed abit dies:
120
prodeas nova nupta.

tollite, o pueri, faces:
flammeum video venire.
ite concinite in modum
«io Hymen Hymenaee io,
125
io Hymen Hymenaee.»

ne diu taceat procax
fescennina iocatio,
nec nuces pueris neget
desertum domini audiens
130
concubinus amorem.

da nuces pueris, iners
concubine! satis diu
lusisti nucibus: lubet
iam servire Talasio.
135
concubine, nuces da!

sordebant tibi vilicae,
concubine, hodie atque heri:
nunc tuum cinerarius
tondet os. miser a, miser
140
concubine, nuces da!

diceris male te a tuis
unguentate glabris marite
abstinere: sed abstine!
io Hymen Hymenaee io,
145
io Hymen Hymenaee.

scimus haec tibi quae licent
sola cognita: sed marito
ista non eadem licent.
io Hymen Hymenaee io,
150
io Hymen Hymenaee.

nupta, tu quoque quae tuus
vir petet cave ne neges,
ni petitum aliunde eat.
io Hymen Hymenaee io,
155
io Hymen Hymenaee.

en tibi domus ut potens
et beata viri tui:
quae tibi sine serviat
(io Hymen Hymenaee io,
160
io Hymen Hymenaee),

usque dum tremulum movens
cana tempus anilitas
omnia omnibus adnuit.
io Hymen Hymenaee io,
165
io Hymen Hymenaee.

transfer omine cum bono
limen aureolos pedes,
rasilemque subi forem!
io Hymen Hymenaee io,
170
io Hymen Hymenaee.

adspice intus ut accubans
vir tuus Tyrio in toro
totus immineat tibi.
io Hymen Hymenaee io,
175
io Hymen Hymenaee.

illi non minus ac tibi
pectore uritur intimo
flamma, sed penite magis.
io Hymen Hymenaee io,
180
io Hymen Hymenaee.

mitte brachiolum teres,
praetextate, puellulae:
iam cubile adeat viri.
io Hymen Hymenaee io,
185
io Hymen Hymenaee.

vos bonae senibus viris
cognitae bene feminae,
collocate puellulam.
io Hymen Hymenaee io,
190
io Hymen Hymenaee.

iam licet venias, marite:
uxor in thalamo tibist
ore floridulo nitens,
alba parthenice velut
195
luteumve papaver.

at, marite, (ita me iuvent
caelites!) nihilo minus
pulcer es, neque te Venus
neglegit. sed abit dies:
200
perge, ne remorare!

non diu remoratus es.
iam venis. bona te Venus
iuverit, quoniam palam
quod cupis cupis et bonum
205
non abscondis amorem.

ille pulveris Africei
siderumque micantium
subducat numerum prius,
qui vestri numerare volt
210
multa milia ludi.

ludite, ut lubet, et brevi
liberos date! non decet
tam vetus sine liberis
nomen esse, sed indidem
215
semper ingenerari.

Torquatus volo parvulus
matris e gremio suae
porrigens teneras manus
dulce rideat ad patrem
220
semihiante labello.

sit suo similis patri
Manlio et facile inscieis
noscitetur ab omnibus,
et pudicitiam suae
225
matris indicet ore.

talis illius a bona
matre laus genus approbet,
qualis unica ab optima
matre Telemacho manet
230
fama Penelopeo.

claudite ostia, virgines:
lusimus satis. at, bonei
coniuges, bene vivite et
munere assiduo valentem
235
exercete iuventam!