B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  L X I I I

[de Atti.]

_____________________________________


metrum: galliambus


Super alta vectus Attis celeri rate maria,
Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit
adiitque opaca, silvis redimita loca deae,
stimulatus ibi furenti rabie, vagus animi,
5
devolsit ilei acuto sibi pondera silice,
itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro,
etiam recente terrae sola sanguine maculans,
niveis citata cepit manibus leve typanum,
typanum tuom, Cybebe, tua, Mater, initia,
10
quatiensque terga taurei teneris cava digitis
canere haec suis adortast tremebunda comitibus:

«agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,
simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,
aliena quae petentes velut exules loca
15
sectam meam executae duce me mihi comites
rapidum salum tulistis truculentaque pelagi
et corpus evirastis Veneris nimio odio,
hilarate erae citatis erroribus animum.
mora tarda mente cedat; simul ite, sequimini
20
Phrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae,
ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant,
tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,
ubi capita Maenades vi iaciunt ederigerae,
ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
25
ubi suevit illa divae volitare vaga cohors:
quo nos decet citatis celerare tripudiis.»

simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier,
thiasus repente linguis trepidantibus ululat,
leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant,
30
viridem citus adit Idam properante pede chorus.
furibunda simul anhelans vaga vadit, animam agens,
comitata tympano Attis per opaca nemora dux,
veluti iuvenca vitans onus indomita iugi:
rapidae ducem secuntur Gallae properipedem.
35
itaque, ut domum Cybebes tetigere, lassulae
nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.
piger his labante languore oculos sopor operit:
abit in quiete molli rabidus furor animi.

sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
40
lustravit aethera album, sola dura, mare ferum,
pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit:
trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
ita de quiete molli rapida sine rabie
45
simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,
liquidaque mente vidit sine queis ubique foret,
animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,
patriam allocuta maestast ita voce miseriter:

50
«patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
ut aput nivem et ferarum gelida stabula forem
et earum omnia adirem furibunda latibula:
55
ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
rabie fera carens dum breve tempus animus est.
egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
60
abero foro, palaestra, stadio et guminasiis?
miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime!
quod enim genus figuraest, ego non quod obierim?
ego mulier - ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
ego gymnasei fui flos, ego eram decus olei:
65
mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
mihi floridis corollis redimita domus erat,
linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
70
ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
iam iam dolet, quod egi, iam iamque paenitet.»

roseis ut huic labellis sonitus <. .> adiit
75
geminas deorum ad auris nova nuntia referens,
ibi iuncta iuga resolvens Cybele leonibus
laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur:

«agedum,» inquit «age ferox <i,> fac ut hunc furor <agitet,>
fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
80
mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
age caede terga cauda, tua verbera patere,
fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,
rutilam ferox torosa cervice quate iubam!»

ait haec minax Cybebe religatque iuga manu.
85
ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo,
vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
at ubi humida albicantis loca litoris adiit
teneramque vidit Attin prope marmora pelagi,
facit impetum: illa demens fugit in nemora fera.
90
ibi semper omne vitae spatium famula fuit.

dea magna, dea Cybebe, dea domina Dindymi,
procul a mea tuos sit furor omnis, era, domo:
alios age incitatos, alios age rabidos.