B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  L X V I I

[de ianua moechae cuiusdam.]

_____________________________________


metrum: distichon dactylicum


Catullus:
O dulci iocunda viro, iocunda parenti,
      salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
      olim, cum sedes ipse senex tenuit,
5
quamque ferunt rursus gnato servisse maligne,
      postquam 's porrecto facta marita sene:
dic agedum nobis, quare mutata feraris
      in dominum veterem deseruisse fidem.

Ianua:
Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
10
      culpa meast, quamquam dicitur esse mea,
nec peccatum a me quisquam pote dicere quidquam:
      verum isti populo ianua quidque facit!
qui quacumque aliquid reperitur non bene factum,
      ad me omnes clamant: «ianua, culpa tuast.»

Catullus:
15
Non istuc satis est uno te dicere verbo,
      sed facere ut quivis sentiat et videat.

Ianua:
Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat?

Catullus:
      Nos volumus: nobis dicere ne dubita.

Ianua:
Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
20
      falsumst. non illam vir prior attigerat,
languidior tenera cui pendens sicula beta
      numquam se mediam sustulit ad tunicam;
sed pater illius gnati violasse cubile
      dicitur et miseram conscelerasse domum,
25
sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
      seu quod iners sterili semine natus erat
et quaerendus <homo>, unde foret nervosius illud,
      quod posset zonam solvere virgineam.

Catullus:
Egregium narras mira pietate parentem,
30
      qui ipse sui gnati minxerit in gremium!

Ianua:
Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere
      Brixia Cycneae supposita speculae,
flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
      Brixia, Veronae mater amata meae;
35
sed de Postumio et Corneli narrat amore,
      cum quibus illa malum fecit adulterium.
dixerit hic aliquis: «qui tu istaec, ianua, nosti,
      cui numquam domini limine abesse licet,
nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
40
      tantum operire soles aut aperire domum?»
saepe illam audivi furtiva voce loquentem
      solam cum ancillis haec sua flagitia,
nomine dicentem quos diximus, utpote quae mi
      speraret nec linguam esse nec auriculam.
45
praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
      nomine, ne tollat rubra supercilia:
longus homost, magnas cui lites intulit olim
      falsum mendaci ventre puerperium.