B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  L X X I I

[ad Lesbiam.]

_____________________________________


metrum: distichon dactylicum


Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
      Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
dilexi tum te non tantum, ut vulgus amicam,
      sed pater ut gnatos diligit et generos.
5
nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
      multo mi tamen es vilior et levior.
«qui potis est?» inquis. quod amantem iniuria talis
      cogit amare magis, sed bene velle minus.