| |
|
- C a r m e n L X X X I V
[ad Arrium.]
- _____________________________________
- metrum: distichon dactylicum
«Chommoda» dicebat, si quando «commoda» vellet
dicere, et «insidias» Arrius «hinsidias»,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum, quantum poterat, dixerat «hinsidias».
- 5
- credo, sic mater, sic liber avunculus eius,
sic maternus avus dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
audibant eadem haec leniter et leviter
nec sibi postilla metuebant talia verba,
- 10
- cum subito affertur nuntius horribilis
Ionios fluctus, postquam illic Arrius isset,
iam non «Ionios» esse, sed - Hionios.
|
|