B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  C

[ad Marcum Caelium.]

_____________________________________


metrum: distichon dactylicum


Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
      flos Veronensum depereunt iuvenum,
hic fratrem, ille sororem. hoc est quod dicitur illud
      «fraternum» vere «dulce sodalicium».
5
cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
      per facta exhibitast unica amicitia,
cum vesana meas torreret flamma medullas.
      sis felix, Caeli, sis in amore potens!