| |
|
- C a r m e n C I
[ad inferias.]
- _____________________________________
- metrum: distichon dactylicum
Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
et mutam - nequiquam! - alloquerer cinerem,
- 5
- quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
heu, miser indigne frater adempte mihi!
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
tradita sunt tristis munera ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu,
- 10
- atque in perpetuum, frater, ave atque vale!
|
|