| |
|
- C a r m e n C V I I
[ad Lesbiam.]
- _____________________________________
- metrum: distichon dactylicum
Si quoi quid cupido | optantique optigit umquam
insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,
quod te restituis, Lesbia, mi cupido,
- 5
- restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
nobis: o lucem candidiore nota!
quis me uno vivit felicior aut magis hac re
optandam in vita dicere quis poterit?
|
|