| |
|
- C a r m e n C X
[ad Aufilenam.]
- _____________________________________
- metrum: distichon dactylicum
Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretium, quae facere instituunt.
tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica 's,
quod nec das et fers saepe, facis facinus.
- 5
- aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae,
Aufilena, fuit: sed data corripere
fraudandost facinus plus quam meretricis avarae,
quae sese toto corpore prostituit.
|
|