BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

M. Tullius Cicero

106 - 43 a. Chr. n.

 

Lucullus

 

46 a. Chr. n.

 

Textus:

M. Tulli Ciceronis Scripta Quae Manserunt Omnia.

Fasc. 42: Academicorum reliquae cum Lucullo,

ed. Otto Plasberg, Lipsiae: Teubner 1922

 

_________________________________________________________

 

 

 

[1] Magnum ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino rebus urbanis. ut enim [urbanis] admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit; deinde absens factus aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis praemio), post in Africam, inde ad consulatum; quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium agnoscerent. post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnium quae de virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum; [2] idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat. sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit indocilem usus disciplinam. itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. habuit enim divinam quandam memoriam rerum – verborum maiorem Hortensius; sed quo plus in negotiis gerendis res quam verba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior. quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt; qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere, credo quod haerebant in memoria quaecumque audierat et viderat. tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam; itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare volumus sic ille in animo res insculptas habebat. [3] tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis oppugnationibus navalibus pugnis totiusque belli instrumento et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum quos legisset fateretur. in eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus, tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. quin etiam cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit; nos enim consules introduximus paene in urbem currum clarissimi viri. cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esset, quod hoc tempore non est necesse; ita privabo potius illum debito testimonio quam id cum mea laude communicem.

[4] Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis. nos autem illa externa cum multis, haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit quam qui illum ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quique esset ea memoria quam ante dixi ea saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita meminisse potuisset. delectabatur autem mirifice lectione librorum de quibus audiebat.

[5] Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim minuam etiam gloriam. sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putent. Ego autem cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro.

[6] Restat ut iis respondeam qui sermonibus eius modi nolint personas tam graves inligari. quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia leviorum. etenim si quodam in libro vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quicquam aliud [ut] videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus. quod si cum fungi munere debebamus non modo operam nostram umquam a populari coetu removimus sed ne litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprendet otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis prosimus enitimur. Gloriam vero non modo non minui sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.

[7] Sunt etiam, qui negent in is qui <in> nostris libris disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur scientiam. qui mihi videntur non solum vivis sed etiam mortuis invidere.

Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur. quod gravius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quoniam contra omnes qui * * dicere quae videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare. Quamquam nostra quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque summa cura studioque conquirimus. etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus. neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo et audiendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat; [8] nec inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, adfirmare vix possumus. hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta [et quibus] et quasi imperata sint defendamus necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt; deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam aut una aliquoius quem primum audierunt oratione capti de rebus incognitis iudicant et ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt. [9] nam quod dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis). sed ut potuerint, <aut> omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt; sed nescio quo modo plerique errare malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere.

Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum fuissemus. quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare. cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.

[10] Hic Catulus ‹Etsi heri› inquit ‹id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum.›

‹Equidem› inquit Hortensius ‹feci plus quam vellem; totam enim rem Catule Lucullo integram servatam oportuit. et tamen fortasse servata est; a me enim ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero.›

Tum ille ‹Non sane› inquit ‹Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium; sed quia non laboro quam [quam] valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor. dicam enim nec mea nec ea, in quibus non si non fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima. agam igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res est; nam et vacuo animo illum audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorem expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.›

Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.

[11] <{LUC.}> At ille ‹Cum Alexandriae pro quaestore› inquit ‹essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philosophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis; cum quo et Antiochum saepe disputantem audiebam – sed utrumque leniter; et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, tum erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant; et homo natura lenissumus (nihil enim poterat fieri illo mitius) stomachari tamen coepit. mirabar; nec enim umquam ante videram. at ille Heracliti memoriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando. negabat, Philonis tamen scriptum agnoscebat; nec id quidem dubitari poterat, nam aderant mei familiares docti homines P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros dicerent descripsisse. [12] tum et illi dixit Antiochus quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni et alia plura; nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur. tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem. itaque conplures dies adhibito Heraclito doctisque conpluribus et in is Antiochi fratre Aristo et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurumum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. sed ea pars quae contra Philonem erat praetermittenda est; minus enim acer est adversarius is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos omnino dicere; etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior. ad Arcesilan Carneademque veniamus.›

[13] Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: ‹Primum mihi videmini› (me autem nomine appellabat) ‹cum veteres physicos nominatis facere idem quod seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum ipsi similes esse videantur. repetunt i a P. Valerio qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos qui leges populares de provocationibus tulerint cum consules essent; tum ad hos notiores, C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium Q. Pompeium. illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent; duo vero sapientissimos et clarissimos fratres P. Crassum et P. Scaevolam aiunt Tib. Graccho legum auctores fuisse, alterum quidem ut videmus palam, alterum ut suspicantur obscurius. addunt etiam C. Marium; et de hoc quidem nihil mentiuntur. horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt. [14] similiter vos cum perturbare ut illi rem publicam sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclen Anaxagoran Democritum Parmeniden Xenophanen, Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostrum inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale sit posse reperire; maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant.

[15] Quod si illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis studiis explicatum putamus? nonne cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent tum exortus est <ut> in optuma re publica Tib. Gracchus qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse. Quorum e numero tollendus est et Plato et Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt, – Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is quos volebat refellere; ita cum aliud diceret atque sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione quam Graeci εἰρωνείαν vocant; quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.

[16] Sed fuerint illa vetera si voltis incognita: nihilne est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni ut putatur obtrectans nihil novi reperienti sed emendanti superiores inmutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere. cuius primo non admodum probata ratio (quamquam floruit cum acumine ingeni tum admirabili quodam lepore dicendi) proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta a Carneade. qui est quartus ab Arcesila; audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. sed ipse Carneades diu tenuit, nam nonaginta vixit annos, et qui illum audierant admodum floruerunt. e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis; bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metrodorus putabatur. [17] iam Clitomacho Philo vester operam multos annos dedit. Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit.

Sed, quod nos facere nunc ingredimur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant; eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείαι – ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec hic sibi› (me appellabat iocans) ‹hoc licere soli putet – sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant. Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur.

[18] Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant.

Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat. cum enim ita negaret quicquam esse quod conprehendi posset (id enim volumus esse ἀκατάλημπτον), si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum (iam enim hoc pro φαντασίαι verbum satis hesterno sermone trivimus) – visum igitur inpressum effictumque ex eo unde esset quale esse non posset ex eo unde non esset (id nos a Zenone definitum rectissime dicimus; qui enim potest quicquam conprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale quale vel falsum esse possit?) – hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur nihil posse conprehendi. ita inprudens eo quo minime volt revolvitur. Quare omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam definitionem quam Philo voluit evertere; quam nisi optinemus, percipi nihil posse concedimus.

[19] Ordiamur igitur a sensibus. quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius. nec vero hoc loco expectandum est dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam; non enim is sum qui quidquid videtur tale dicam esse quale videatur; Epicurus hoc viderit et alia multa. meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur quae obstant et inpediunt. itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat sui iudicii. quod idem fit in vocibus in odore in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius.

[20] Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus. quam multa vident pictores in umbris et in eminentia quae nos non videmus; quam multa quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur quidem. nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam tamen. quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis, in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur – potestne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit nihil interesse, aut ita qui sentiet non apertissime insaniat?

[21] Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi dicuntur sed quodam modo sensibus, ut haec: «illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens. hoc asperum»: animo iam haec tenemus conprehensa non sensibus. «ille» deinceps «equus est, ille canis». cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec quae quasi expletam rerum conprehensionem amplectuntur: «si homo est, animal est mortale rationis particeps». Quo e genere nobis notitiae rerum inprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri <nec> disputari potest. [22] quod si essent falsae notitiae (ἐννοίας enim notitias appellare tu videbare) – si igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret videremus? Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam sed omnis vitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo conprehendit et tenet? Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus sed ex multis animi perceptionibus constat? quam si subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus, sed cum alterum percepta et conprehensa tenere videmus alterum non item. cumque artium aliud eius modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut geometres cernere ea potest quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus utitur explere numeros et conficere versus; quod idem in similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. quid enim est quod arte effici possit nisi is qui artem tractabit multa perceperit?

[23] Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et conprendi multa posse. in quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam; ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata sit aut quo modo. quaero etiam, ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet conprehensi percepti cogniti constituti. nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi is rebus adsensus sit quae falsae esse non possint.

[24] Ipsa vero sapientia si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae? deinde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse ὁρμὴν qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est visum) moveri non potest. [25] illud autem quod movet prius oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si id quod visum erit discerni non poterit a falso. quo modo autem moveri animus ad adpetendum potest, si id quod videtur non percipitur adcommodatumne naturae sit an alienum? itemque, si quid officii sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebitur. quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum quod occurrit videri.

[26] Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur quasi quaedam lux lumenque vitae: tamenne in ista pravitate perstabitis? nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit virtutem, cum esset ipsa ratio confirmata quaerendo; quaestio autem est adpetitio cognitionis quaestionisque finis inventio; at nemo invenit falsa, nec ea quae incerta permanent inventa esse possunt, sed cum ea quae quasi involuta ante fuerunt aperta sunt, tum inventa dicuntur: sic et initium quaerendi et exitus percipiundi et conprendendi tenet. itaque argumenti conclusio, quae est Graece ἀπόδειξις, ita definitur: «ratio quae ex rebus perceptis ad id quod non percipiebatur adducit». [27] quod si omnia visa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti fides? ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? sapientiae vero quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant δόγματα), quorum nullum sine scelere prodi poterit; cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent; non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientis neque satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat; talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione qui illa visa e quibus omnia decreta sunt nata negant quicquam a falsis interesse.

[28] Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis, nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi [consentaneum esse] unum tamen illud dicere percipi posse consentaneum esse ut alia non possent, Carneades acutius resistebat. nam tantum abesse dicebat ut id consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. qui enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum nihil excipere; ita necesse esse ne id ipsum quidem quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo modo posse. [29] Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. quoniam enim id haberent Academici decretum (sentitis enim iam hoc me δόγμα dicere), nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto sicut in ceteris rebus fluctuari, praesertim cum in eo summa consisteret: hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi cogniti incogniti; quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae visa accipi oporteret quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse; etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat; haec autem habere dubia nec is ita confidere ut moveri non possint abhorrere a sapientia plurimum. hoc igitur modo potius erat ab his postulandum ut hoc unum saltem, percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia totius illorum sententiae – si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil adprobantis – sit ut opinor dictum satis.

[30] Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior – habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? – sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea quibus movetur. itaque alia visa sic arripit ut iis statim utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur; cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum ἐννοίας tum προλήμψεις vocant; eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit. [31] ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et istam κατάλημψιν, quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum etiam propter usum. quocirca et sensibus utitur et artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua re una vita omnis apta sit. Ergo i qui negant quicquam posse conprendi haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae, vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo, ut difficile sit de temeritate eorum perinde ut causa postulat dicere.

[32] Nec vero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid velint. interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae disputentur vera sint tum omnia fore incerta, respondent: «quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo veritatem ut ait Democritus penitus abstruserit». alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim (et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.

[33] Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus? nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum sic inter verum et falsum. si nihil interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio veri falsique communis ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam. Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita <verum> videri ut non eodem modo falsum etiam possit [ita] videri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter. quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere; ut si quis quem oculis privaverit dicat ea quae cerni possent se ei non ademisse. ut enim illa oculis modo agnoscuntur sic reliqua visis, sed propria veri non communi veri et falsi nota. quam ob rem sive tu probabilem visionem sive [in]probabilem et quae non inpediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud de quo agimus tibi erit revertendum. [34] in eo autem si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in communi signo notari non potest. sin autem commune nihil erit, habeo quod volo; id enim quaero quod ita mihi videatur verum <ut> non possit item falsum videri. Simili in errore versantur cum convicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem et inpressum in animo atque mente, neque tamen id percipi ac conprendi posse. quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id quod nigrum sit album esse videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne moveatur: ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur.

[35] Ex hoc illud is usu venire solet, ut quicquid dixerint a quibusdam interrogentur «ergo istuc quidem percipis?». sed qui ita interrogant ab iis inridentur. non enim urguent ut coarguant neminem ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile? nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu probabile videtur id confirmatur, quid eo levius; [36] sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione quod visum sit id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt, primum quia is visis inter quae nihil interest aequaliter omnibus abrogatur fides; deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime <a> vero, <ne> si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi poterunt. ut enim confidant, notum iis esse debebit insigne veri; quo obscuro et oppresso quod tandem verum sibi videbuntur attingere? quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: «est hoc quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut falsum sit aut nihil sit omnino».

Sed de perceptione hactenus; si quis enim ea quae dicta sunt labefactare volet, facile etiam absentibus nobis veritas se ipsa defendet.

[37] His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci συγκατάθεσιν vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. nam cum vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae est in nostra potestate sita reddenda adsensio. [38] et vero animus quodam modo eripitur iis quos neque sentire neque adsentiri volunt. ut enim necesse est lancem in libram ponderibus inpositis deprimi sic animum perspicuis cedere. nam quo modo non potest animal ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam adpareat (Graeci id οἰκεῖον appellant), sic non potest obiectam rem perspicuam non adprobare. Quamquam si illa de quibus disputatum est vera sunt, nihil attinet de adsensione omnino loqui; qui enim quid percipit adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum nec artes; idque quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo qui rei nulli adsentietur non erit. [39] ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobis? maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione, hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex is rebus constat quibus adsensa est et quas adprobavit. Omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est eique quod visum sit adsentiatur. quare qui aut visum aut adsensum tollit is omnem actionem tollit e vita.

[40] Nunc ea videamus quae contra ab his disputari solent. sed prius potestis totius eorum rationis quasi fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod percipi et conprendi possit, totidem verbis quot Stoici. Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant omnem hanc quaestionem: quae ita videantur ut etiam alia eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit, non posse eorum alia percipi alia non percipi; nihil interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur. conposita autem ea conclusio sic est: «eorum quae videntur alia vera sunt alia falsa; et quod falsum est id percipi non potest, quod autem verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi falsum etiam possit videri»; et quae visa sint eius modi ut in is nihil intersit, non posse accidere ut eorum alia percipi possint alia non possint; «nullum igitur est visum quod percipi possit».

[41] Quae autem sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi putant concedi (neque enim quisquam repugnat); ea sunt haec: quae visa falsa sint ea percipi non posse; et alterum: inter quae visa nihil intersit, ex is non posse alia talia esse ut percipi possint alia ut non possint. reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo: unum, quae videantur eorum alia vera esse alia falsa; alterum, omne visum quod sit a vero tale esse quale etiam a falso possit esse. [42] haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam. dividunt enim in partes et eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducuntur a sensibus et ab omni consuetudine, quam obscurari volunt; tum perveniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. haec autem universa concidunt etiam minutius. ut enim de sensibus hesterno sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa quae a veris nihil differant; ea cum talia sint non posse conprendi.

[43] Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt remotissimam. definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. quid enim agant, si cum aliquid definierint roget eos quispiam num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet: si posse dixerint, quid [enim] dicere habeant cur illa vera definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel illa vera† definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod minime illi volunt. Eadem dici poterunt in omnibus partibus. [44] si enim dicent ea de quibus disserent se dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est. Nam concludi argumentum non potest nisi is quae ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus conprensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis est istorum oratio qui omnia non tam esse quam videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse. at primum sumpseras tamquam interesset: ita priore posterius, posteriore superius convincitur.

[45] Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntur sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis magnam habet vim, ut ipsa per sese ea quae sint nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis quibusdam et captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit; ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

[46] Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. adversantur enim primum quod parum defigunt animos et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint possint agnoscere; alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.

[47] Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur, eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint. «nam cum dicatis» inquiunt «visa quaedam mitti a deo, velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis auspiciis extis declarentur» (haec enim aiunt probari a Stoicis, quos contra disputant) – quaerunt quonam modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit probabilia, quae autem plane proxume ad verum accedant efficere non possit, aut si ea quoque possit cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit omnino.

[48] «Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel dormientibus vel furiosis videntur non †inquam veri simile sit sic etiam mentem moveri, ut non modo non internoscat vera illa visa sint anne falsa, sed ut in is nihil intersit omnino», ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset <inter> intestinum et oblatum. «Postremo si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.»

[49] Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. mihi autem non idem faciundum puto sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur: soritas hoc vocant, qui acervum efficiunt uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus. sic enim ascenditis: «si tale visum obiectum est a deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile; cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo ut nihil inter hoc et illud intersit.» huc si perveneris me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum. [50] quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid cui simile esse possit sequatur ut etiam difficiliter internosci possit, deinde ut ne internosci quidem, postremo ut eadem sit? et si lupi canibus similes, eosdem dices ad extremum? et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem videmus? nihil est enim quod e suo genere in aliud genus transferri possit; at si efficeretur ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno; quod fieri qui potest?

[51] Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam. nam ab omnibus eiusdem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit inter perspicua et inania? eadem ratio est somniorum. num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse «visus sum mihi cum Galba ambulare»? at cum somniavit ita narravit «visus Homerus adesse poeta», idemque in Epicharmo «nam videbar somniare med ego esse mortuum». itaque simul ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita habemus ut ea quae in foro gessimus.

[52] «At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum quae vigilantes videmus.» Primum interest, sed id omittamus; illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu. ne vinulenti quidem quae faciunt eadem adprobatione faciunt qua sobrii: dubitant haesitant revocant se interdum iisque quae videntur inbecillius adsentiuntur, cumque edormierunt illa visa quam levia fuerint intellegunt. quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmeonis «sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu».

[53] «At enim ipse sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa pro veris.» Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. si enim inter visa < * * nihil interesset>, aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremus vino aut somno oppressos aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse.

[54] Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt? (ea dico incerta quae ἄδηλα Graeci.) si enim res se ita habeat ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut insano an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? quod velle efficere non mediocris insania est. Similitudines vero aut geminorum aut signorum anulis inpressorum pueriliter consectantur. quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant. sed si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur id potius contenditis quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere sit tale quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re differens ulla communitas? ut †sibi sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in geminis? conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras; [55] tu autem vis eosdem plane esse non similes, quod fieri nullo modo potest. Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et quidem sic quosdam inter sese non solum similes sed undique perfecte et absolute ita pares ut inter eos nihil prorsus intersit, et eo quidem innumerabiles * * itemque homines. deinde postulas ut, si mundus ita sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil intersit. «cur enim» inquies «ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?»

[56] Primum quidem me ad Democritum vocas; cui non adsentior potius †quare fallar† potest id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse. fac enim antiquos illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? «non cognoscebantur foris»: at domi; «non ab alienis»: at a suis. an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus <ut> ne minimum quidem similes viderentur.

[57] Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam illum ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occurrant quas non habeat dinotatas, retenturum adsensum nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale fuerit quale falsum esse non possit. sed et ad ceteras res habet quandam artem qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est: ut mater geminos internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueveris. videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo: tamen hoc accepimus, Deli fuisse complures salvis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent; ii cum ovum inspexerant quae id gallina peperisset dicere solebant.

[58] Neque id est contra vos; nam vobis satis esset ova illa non internoscere; nihilo enim magis adsentirer hoc illud esse quam si inter illa omnino nihil interesset. habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere, ne confundam omnia; veri enim et falsi non modo cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit. Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis dicere, cum visa in animos inprimantur, non vos id dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum. quasi vero non specie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota.

[59] Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini. primum qui potestis non inpediri, cum a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est ἐποχὴ id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera sunt quae de Carneade non nulli existimant. si enim percipi nihil potest, quod utrique visum est, tollendus adsensus est; quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse <eo> delabi interdum ut diceret opinaturum id est peccaturum esse sapientem. mihi porro non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id est numquam adsentiri rei vel falsae vel incognitae.

[60] Restat illud quod dicunt veri inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. volo igitur videre quid invenerint. «Non solemus» inquit «ostendere». Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram? «Ut qui audient» inquit «ratione potius quam auctoritate ducantur». Quid si utrumque, num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. an in eo auctoritas nihil obest? mihi quidem videtur vel plurimum. quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum et dicendi vis fuisset?

[61] Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post multo etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te hominem amicissimum› (me autem appellabat) ‹et aliquot annis minorem natu non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus? et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive natura ademerat sive eius loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat: isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt; quos si sequamur iis vinclis simus astricti ut nos commovere nequeamus. [62] sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoveram), negabis esse rem ullam quae cognosci conprendi percipi possit? vide quaeso etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas.›

[63] Quae cum dixisset ille, finem fecit. Hortensius autem vehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec mirum; nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari ut sententia desisterem.

Tum mihi Catulus ‹Si te› inquit ‹Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto. illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. tantum enim te [non] modo monuit› inquit adridens, ‹ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses. hoc quaeso cave ne te terreat. de causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magnopere mirabor: memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac visum sit sententia destitisse.›

[64] Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. tum ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius modi quadam oratione sum exorsus.

‹Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem; auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non minorem tuam. adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero.

[65] Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam condemnandam puto. nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cum aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim? itaque nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire quae dicerem. [66] qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim? sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec tamen ego is sum qui nihil umquam falsi adprobem qui numquam adsentiar qui nihil opiner; sed quaerimus de sapiente. ego vero ipse et magnus quidam sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram, qua «fidunt duce nocturna Phoenices in alto», ut ait Aratus, eoque directius gubernant quod eam tenent quae «cursu interiore brevi convertitur orbe» – sed Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes has latiore specie non ad tenue limatas; eo fit ut errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed de sapiente quaeritur. visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum etiam adsentior. nec percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi. non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere. sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre; nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore levitate temeritate diiunctius. Quid [quid] igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis. quod quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam iam (mox referam me ad ordinem), haec primum conclusio quam habeat vim considera: [67] «si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei adsentietur». hanc conclusionem Arcesilas probabat; confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat, adsentiri aliquando; ita sequebatur etiam opinari, quod tu non vis, et recte ut mihi videris. sed illud primum, sapientem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus; posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis quae possint distinguere. [68] Nobis autem primum etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. quam ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit. ita enim finitima sunt falsa veris eaque quae percipi non possunt <iis quae possunt> (si modo ea sunt quaedam; iam enim videbimus), ut tam in praecipitem locum non debeat se sapiens committere. Sin autem omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero et quod tu mihi das accepero, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit idne malis an aliquid opinaturum esse sapientem. «Neutrum» inquies «illorum» [nitamur]. Nitamur igitur nihil posse percipi; etenim de eo omnis est controversia.

[69] Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit in senectute quam antea defensitaverat. quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia levatur auctoritas. quis [quam] enim iste dies inluxerit quaero, qui illi ostenderit eam quam [quam] multos annos esse negitavisset veri et falsi notam. excogitavit aliquid? eadem dicit quae Stoici. paenituit illa sensisse? cur non se transtulit ad alios, et maxime ad Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. quid eum Mnesarchi paenitebat, quid Dardani; qui erant Athenis tum principes Stoicorum. numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere.

[70] Unde autem subito vetus Academia revocata est? nominis dignitatem videtur, cum a re ipsa descisceret, retinere voluisse. quod erant qui illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore ut i qui se sequerentur Antiochii vocarentur; mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. etenim de ceteris sunt inter illos non nulla communia; haec Academicorum est una sententia quam reliquorum philosophorum nemo probet. itaque cessit, et ut ii qui sub novis solem non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est. [71] quoque solebat uti argumento tum cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum conprehendisset certa illa nota qua adsentiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonum – qui ex illius commutata sententia docere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse quod non eodem modo possit a falso, is curavit quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo ceteri sumerent. Sed cum hoc alio loco plura; nunc ad ea quae a te Luculle dicta sunt.

[72] Et primum quod initio dixisti videamus quale sit, similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare. illi cum res <non> bonas tractent similes bonorum videri volunt; nos autem ea dicimus nobis videri quae vosmet ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras nivem nigram dixit esse. ferres me si ego idem dicerem? tu ne si dubitarem quidem. at quis est? num hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis aut quaestus causa philosophantur)? maxima fuit et gravitatis et ingeni gloria.

[73] Quid loquar de Democrito? quem cum eo conferre possumus non modo ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus ordiri «haec loquor de universis»: nihil excipit de quo non profiteatur, quid enim esse potest extra universa; quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. atque is non hoc dicit quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille esse verum plane negat [esse]; sensus quidem non obscuros dicit sed tenebricosos (sic enim appellat eos). Is qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri qui est de natura «nego» inquit «scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem nescire aut scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit».

[74] Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur sonum fundere. num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda? Parmenides Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere. Et ab iis aiebat removendum Socratem et Platonem. cur, an de ullis certius possum dicere? vixisse cum iis equidem videor, ita multi sermones perscripti sunt e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit visum sciri posse; excepit unum tantum, scire se nihil se scire, nihil amplius. quid dicam de Platone, qui certe tam multis libris haec persecutus non esset nisi probavisset; ironeam enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.

[75] Videorne tibi non ut Saturninus nominare modo inlustres homines, sed etiam imitari numquam nisi clarum nisi nobilem? atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum: quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia quae in consuetudine probantur. «At dissolvit idem.» Mihi quidem non videtur, sed dissolverit sane: certe tam multa non collegisset quae nos fallerent probabilitate magna, nisi videret is resisti non facile posse.

[76] Quid Cyrenaei videntur, minime contempti philosophi, qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus, ea se sola percipere quae tactu intumo sentiant, ut dolorem ut voluptatem; neque se quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adfici se quodam modo.

Satis multa de auctoribus. quamquam ex me quaesieras, nonne putarem post illos veteres tot saeculis inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quaerentibus. quid inventum sit paulo post videro, te ipso quidem iudice. Arcesilan vero non obtrectandi causa cum Zenone pugnavisse sed verum invenire voluisse sic intellegitur. [77] nemo umquam superiorum non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse sed ita necesse esse sapienti. visa est Arcesilae cum vera sententia tum honesta et digna sapienti; quaesivit de Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset. ille credo nihil opinaturum, quoniam esset quod percipi posset. quid ergo id esset. «visum» credo. «quale igitur visum?» tum illum ita definisse: ex eo quod esset sicut esset inpressum et signatum et effictum. post requisitum etiamne si eius modi esset visum verum quale vel falsum. hic Zenonem vidisse acute nullum esse visum quod percipi posset, si id tale esset ab eo quod est cuius modi ab eo quod non est posset esse. recte consensit Arcesilas ad definitionem additum, neque enim falsum percipi posse neque verum si esset tale quale vel falsum; incubuit autem in eas disputationes ut doceret nullum tale esse visum a vero ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse.

[78] Haec est una contentio quae adhuc permanserit. nam illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. licebat enim «nihil percipere et tamen opinari»; quod a Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto.

Sed id omittamus. illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.

[79] Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco defendis. quod ne id facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri. primum cur? nam et in remo sentio non esse id quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno. deinde nihilne praeterea diximus? «Maneant illa omnia; †lacerat ista causa: veracis suos esse sensus dicit <Epicurus>». Igitur semper auctorem habes, et eum qui magno suo periculo causam agat; eo enim rem demittit Epicurus, si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum. [80] hoc est verum esse, confidere suis testibus et †inportata insistere; itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid sit, non quid videatur. Sic hic quidem, maiorum similis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse alia falsa, qui ea distinguis? Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur. «Si» inquis «deus te interroget ‹sanis modo et integris sensibus num amplius quid desideras›, quid respondeas?» Utinam quidem roget: audies quam nobiscum male †agerent. ut enim vera videamus, quam longe videmus? ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem video <Pompeiani, ipsum> Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. o praeclarum prospectum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P. Avianium fortasse in porticu Neptuni ambulantem non videmus.

[81] «At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat.» Quaedam volucres longius; responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. dicit me acrius videre quam illos pisces fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt; ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur. «At amplius non desideramus.» Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo quod parum longe quam quod falsum viderem. videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur ita videatur; quam ut maxime inveneris, quod haut scio an non possis, non tu verum testem habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.

[82] Quid ego de nave; vidi enim a te remum contemni: maiora fortasse quaeris. Quid potest sole maius, quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram: quantulus nobis videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus autem posse putat etiam minorem esse eum quam videatur, sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse, vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil mentiantur [tamen] aut non multum – mentiantur <tamen>: ubi igitur illud est «semel»? – sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur.

[83] Sed ut minuam controversiam, videte quaeso quam in parvo lis sit. Quattuor sunt capita quae concludant nihil esse quod nosci percipi conprehendi possit, de quo haec tota quaestio est. e quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum cui non adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit. horum quattuor capitum secundum et tertium omnes concedunt; primum Epicurus non dat, vos, quibuscum res est, id quoque conceditis; omnis pugna de quarto est.

[84] Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso; qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam quae falsa esse non possit? negas tantam similitudinem in rerum natura esse; pugnas omnino, sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa. [85] quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non est? Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem quod sit aliud. Stoicumst id quidem nec admodum credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem qualis sit pilus alius, nullum granum. haec refelli possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat an internosci non possit etiam si differat. Sed si hominum similitudo tanta esse non potest, ne signorum quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem temperatione, eodem caelo aqua ceteris omnibus centum Alexandrus eiusdem modi facere non posset? qua igitur notione discerneres? [86] quid si in eius modi cera centum sigilla hoc anulo inpressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Deliacum illum, qui ova cognosceret? Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus: «pictor videt quae nos non videmus» et «simul inflavit tibicen a perito carmen adnoscitur». Quid hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura – [87] cur non extimescam opinandi temeritatem? etiamne hoc adfirmare potes Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet, quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabricata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita, quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed de physicis mox, et quidem ob eam causam, ne tu, qui id me facturum paulo ante dixeris, videare mentitus. Sed ut ad ea quae clariora sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam a Chrysippo (de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationem, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem); [88] ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinulentorum et furiosorum visa inbecilliora esse dicebas quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia cum experrectus esset Ennius non diceret se vidisse Homerum sed visum esse, Alcmeo autem «sed mihi neutiquam cor consentit»; similia de vinulentis. quasi quisquam neget et qui experrectus sit eum <non> somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse ea vera quae essent sibi visa in furore. sed non id agitur; tum cum videbantur quo modo viderentur, id quaeritur. nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse «o pietas animi», si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. experrectus enim potuit illa visa putare, ut erant, et somnia; dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. quid Iliona somno illo «mater te appello» nonne ita credit filium locutum ut experrecta etiam crederet? unde enim illa «age asta, mane audi; iteradum eadem istaec mihi»: num videtur minorem habere visis quam vigilantis fidem?

[89] Quid loquar de insanis: qualis tandem fuit adfinis tuus Catule Tuditanus, quisquam sanissimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? quid ille qui «video video te; vive Ulixes dum licet» nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret; quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur; quid ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne ibidem incitato furore «unde haec flamma oritur» et illa deinceps «incede incede, adsunt me expetunt»; quid cum virginis fidem implorat:

 

«fer mi auxilium, pestem abige a me,

flammiferam hanc vim, quae me excruciat,

caeruleae incinctae angui incedunt,

circumstant cum ardentibus taedis»,

 

num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque cetera

 

«intendit crinitus Apollo

arcum auratum, luna innixus,

Diana facem iacit a laeva»:

 

[90] qui magis haec crederet si essent quam credebat quia videbantur; apparet enim iam cor cum oculis consentire. Omnia autem haec proferuntur ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. vos autem nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt aut eorum qui furere destiterint, sed qualis visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur.

[91] Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. cuius veri et falsi, et in qua re? in geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis? at ea non novit. in philosophia igitur: sol quantus sit quid ad illum? quod sit summum bonum quid habet ut queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem pollicebatur. nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis.

[92] Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata sit; quae primo progressa festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus. quid ergo istius vitii num nostra culpa est? rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus, nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus non habemus.

[93] «At vitiosi sunt soritae.» Frangite igitur eos si potestis, ne molesti sint; erunt enim nisi cavetis. «Cautum est» inquit; «placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere» (id est quod ab his dicitur ἡσυχάζειν). «Per me vel stertas licet» inquit Carneades «non modo quiescas.» Sed quid proficit? sequitur enim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget: «quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt?» progrediere rursus quoad videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. cuius generis error ita manat, ut non videam quo non possit accedere.

[94] «Nihil me laedit» inquit; «ego enim ut agitator callidus priusquam ad finem veniam equos sustinebo, eoque magis si locus is quo ferentur equi praeceps erit. sic me» inquit «ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo.» Si habes quod liqueat neque respondes, superbe; si non habes, ne tu quidem percipis. si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; <in> inlustribus igitur rebus insistis. si id tantum modo ut taceas, nihil adsequeris; quid enim ad illum qui te captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc idem me in obscuris facere non sinis. nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec minuendi quid aut primum sit aut postremum docet.

[95] Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae telam retexens tollit ad extremum superiora: utrum ea vestra an nostra culpa est? nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum) aut verum esse aut falsum. quid igitur haec vera an falsa sunt: «si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris * verum dicis»? haec scilicet inexplicabilia esse dicitis; quod est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et non percepta dicimus – sed hoc omitto, illud quaero: si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio, effatum esse id quod aut verum aut falsum sit? Rebus sumptis adiungam †ex iis sequendas esse alias inprobandas† quae sint in genere contrario.

[96] Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: «si dicis nunc lucere et verum dicis, <lucet; dicis autem nunc lucere et verum dicis;> lucet igitur»? probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis, itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis, aut ars ista nulla est. vide ergo hanc conclusionem probaturusne sis: «si dicis te mentiri verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis; mentiris igitur». qui potes hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid enim faceret huic conclusioni «si lucet, <lucet;> lucet autem; lucet igitur»? cederet scilicet; ipsa enim ratio conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt «si mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur»? hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui igitur magis illud? si ars si ratio si via si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque.

[97] Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. tribunum aliquem censeo videant; a me istam exceptionem numquam inpetrabunt. etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur «aut vivet cras Hermarchus aut non vivet», cum dialectici sic statuant, omne quod ita disiunctum sit quasi «aut etiam aut non» <non> modo verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit cautus is quem isti tardum putant: «si enim» inquit «alterutrum concessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla autem est in natura rerum talis necessitas») – cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici; totam enim evertit dialecticam: nam si e contrariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum alterum aiat alterum neget) – si talis disiunctio falsa potest esse, nulla vera est. [98] mecum vero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam sequor? cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere Carneades solebat: «si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam Diogenes reddet»; ab eo enim Stoico dialectica didicerat, haec autem merces erat dialecticorum. sequor igitur eas vias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem «si lucet, <lucet>» verum esse ob eam causam quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit verum esse, non iudicem «si mentiris, mentiris» eodem modo esse conexum: aut igitur hoc ut illud, aut nisi hoc ne illud quidem iudicabo.

Sed ut omnes istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea ista conruent universa. nec vero quicquam ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus, haec autem quae iam dicam [quae] sunt sumpta de primo.

[99] Duo placet esse Carneadi genera visorum; in uno hanc divisionem, alia visa esse quae percipi possint <alia quae non possint,> in altero autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia. itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra posteriorem nihil dici oportere. quare ita placere, tale visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa. Etenim contra naturam esset, <si> probabile nihil esset; sequitur omnis vitae ea quam tu Luculle commemorabas eversio. itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit – sic quidquid acciderit specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens, ac sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa sed similia veri, quae nisi probet omnis vita tollatur. [100] quid enim conscendens navem sapiens num conprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? qui potest? sed si iam ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo navigio bono gubernatore hac tranquillitate, probabile videatur se illuc venturum esse salvum. Huius modi igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi faciliorque erit ut albam esse nivem probet quam erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse unde illa concreta esset, albam ipsam esse ne videri quidem, [101] et quaecumque res eum sic attinget ut sit visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur. non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam. eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi existere falsum aliquod cuius modi hoc verum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus videantur. hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus. ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur. quod est caput Epicuri? «si ullum sensus visum falsum est, nihil potest percipi.» quod vestrum? «sunt falsa sensus visa.» quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur: «nihil posse percipi». «Non concedo» inquit «Epicuro». Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus, tibi adsentior.

[102] Quamquam nihil mihi tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui erant ea quae paulo ante dixi notissima. licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia. non videtur hoc satis esse vobis. ne sit; illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata sunt: «nihil igitur cernis, nihil audis, nihil tibi est perspicuum». Explicavi paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret; accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M›. Manilio fuit. scripsit igitur his fere verbis (sunt enim mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur) – sed scriptum est ita: [103] Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines ut aliae probabiles videantur aliae contra. id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse. itaque ait vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset veri et certi notam. [104] quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat. id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut «etiam» aut «non» respondere possit. †nec ut† placeat eum qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri tamen et agere aliquid, reliquit eius modi visa quibus ad actionem excitemur, item ea quae interrogati in utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu; neque tamen omnia eius modi visa adprobari sed ea quae nulla re inpedirentur.

[105] Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. non enim lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.

Sic igitur inducto et constituto probabili, et eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium. isdem enim hic sapiens de quo loquor oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum cadunt sentiet. mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet albescit et vibrat dissimileque est proximo ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.

[106] «Unde memoria, si nihil percipimus?» sic enim quaerebas. quid meminisse visa nisi conprensa non possumus? quid Polyaenus, qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est? atqui falsum quod est id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet. si igitur memoria perceptarum conprensarumque rerum est, omnia quae quisque meminit habet ea conprensa atque percepta; falsi autem conprendi nihil potest; et omnia meminit Seiron Epicuri dogmata; vera igitur illa sunt nunc omnia. hoc per me licet; sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit.

[107] «Quid fiet artibus?» Quibus? iisne quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis quae tantum id quod videtur secuntur nec habent istam artem vestram qua vera et falsa diiudicent?

Sed illa sunt lumina duo quae maxime causam istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur. at id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse <responsa> haruspicum auspicia oracula somnia vaticinationes, seque ab adsensu sustineat – quod is potest facere vel de iis rebus quas illi a quibus ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? an est aliquid quod positum vel inprobare vel adprobare possit, dubitare non possit? an tu in soritis poteris hoc cum voles, ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non inpeditam sequi.

[108] Alterum est quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse qui nullam rem adsensu suo conprobet. Primum enim videri oportet, in quo sit etiam adsensus (dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) – tolli autem omnia si visa tollantur. hac de re in utramque partem et dicta sunt et scripta multa †vide superiore†, sed brevi res potest tota confici. ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?

[109] «Hoc» inquit «ipsum inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse percipi». Iam istuc te quoque impediet in navigando et in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile. Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius; nam Antipatrum reprensum quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse conprendi id ipsum saltem dicere posse conprendi. quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum contrarium; non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, <si quicquam conprendi posse> dicatur illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, cum sapientis nullum decretum esse possit nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decretum qui sapientis esse <diceret>, nihil posse percipi, fateretur esse perceptum. proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit. [110] sed ut illa habet probabilia non percepta, sic hoc ipsum nihil posse percipi. nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris; quam quoniam non habet, utitur probabilibus. itaque non metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere. non enim quem ad modum si quaesitum ex eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatus<que sit>, nescire se dicat. in incertis enim nihil est probabile; in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid faciat nec quid respondeat.

[111] Ne illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum, in primis enim est nobilis), qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. cum enim sumeretur unum esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere superius illud ea re esse concessum quod videretur esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero quo neget visa a falsis vera differre – nihil tam repugnare. id ita esset, si nos verum omnino tolleremus. non facimus; nam tam vera quam falsa cernimus. sed probandi species est, percipiendi signum nullum habemus.

[112] Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. cum sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta compellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret quod inpressum esset e vero, neque adhaerere illam magnam accessionem «quo modo inprimi non posset a falso», cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante. Nunc quid facere possum? quaero enim quid sit quod conprendi possit. [113] respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne Xenocrates quidem aut Polemo, sed hi minores, tale verum quale falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: itaque incognito nimirum adsentiar id est opinabor. hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet, vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est; ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.

[114] Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idemque etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te et artificium traditurum – perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner? quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas si ab hac abstraxeris? vereor ne subadroganter facias si dixeris tuam; atqui ita dicas necesse est.

[115] Neque vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet. age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiares, tam bonos tam inter se amantes viros: Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi, qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit. «Nostra» inquies «sola vera sunt». Certe sola, si vera; plura enim vera discrepantia esse non possunt. utrum igitur nos inpudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia? «Non me quidem» inquit «sed sapientem dico scire.» Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina. hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de quo ut saepe iam dixi omnis haec quaestio est.

[116] In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo si placet quae de natura rerum sint quaesita videamus – vel, ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore ut sibi se illa scire persuaserit? non quaero rationes eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem; geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui omnia vobis quae describunt probant. non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum <longitudinem> sine ulla latitudine * * carentem. haec cum vera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnes descripserit eas quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terram, iuraturum putas? si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit.

[117] Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum – aut si est crediturus, quorum potissimum? omnia enim physicorum licet explicare, sed longum est; quaero tamen quem sequatur. finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam potissimum sententiam [melius] eliget <et> disciplinam? etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit ingenio divino: quem unum e physicis potissimum probabit? nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas; tantum de principiis rerum e quibus omnia constant videamus quem probet; est enim inter magnos homines summa dissensio.

[118] Princeps Thales unus e septem, cui sex reliquos concessisse primas ferunt, ex aqua dixit constare omnia. at hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit; is enim infinitatem naturae dixit esse e qua omnia gignerentur. post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orerentur definita; gigni autem terram aquam ignem, tum ex iis omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter se minutas, eas primum confusas postea in ordinem adductas mente divina. Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura. Parmenides ignem qui moveat, terram quae ab eo formetur. Leucippus plenum et inane. Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris. Empedocles haec pervolgata et nota quattuor. Heraclitus ignem. Melissus hoc quod esset infinitum et inmutabile et fuisse semper et fore. Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorei e numeris et mathematicorum initiis proficisci volunt omnia. Ex is eliget vester sapiens unum aliquem credo quem sequatur, ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent. [119] quamcumque vero sententiam probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea quae sensibus, nec magis adprobabit nunc lucere quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur moveat regat; erit ei persuasum etiam solem lunam stellas omnes terram mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat; fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret. sint ista vera (vides enim iam me fateri aliquid esse veri), conprendi ea tamen et percipi nego. cum enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles qui illum desipere dicat; neque enim ortum esse umquam mundum, quod nulla fuerit novo consilio inito tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum undique aptum ut nulla vis tantos queat motus mutationemque moliri, nulla senectus diuturnitate temporum existere ut hic ornatus umquam dilapsus occidat. tibi hoc repudiare, illud autem superius sicut caput et famam tuam defendere necesse erit: mihi ne ut dubitem quidem relinquatur? [120] ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est. <quaero enim> cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum viperarumque fecerit, cur mortifera tam multa <ac> perniciosa terra marique disperserit. negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia; cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur.

[121] Negas sine deo posse quicquam: ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo inmunitatem – magni quidem muneris; sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos – : negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut ille qui asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interiecto inani: somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis, ipse autem singulas mundi partes persequens quidquid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus. ne ille et deum opere magno liberat et me timore. quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen horrere et si quid adversi acciderit, quod cui non accidit, extimescere ne id iure evenerit? nec Stratoni tamen adsentior nec vero tibi; modo hoc modo illud probabilius videtur.

[122] Latent ista omnia Luculle crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non novimus, qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare aperire dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.

[123] Habitari ait Xenophanes in luna, eamque esse terram multarum urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque ego non <ita. Vos> [enim] etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos ἀντίποδας vocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, caelum solem lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia quasi stante terra caelum moveretur. atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum? «Egone? nobis quidem * * tantum». Et vos ab illo inridemini et ipsi illum vicissim eluditis. liber igitur a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil istorum sciri putat posse.

[124] Sed redeo ad animum et corpus. satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit animus ubi sit, denique sitne an ut Dicaearcho visum est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat ut Platoni placuit, rationis irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an ut Xenocrates numerus nullo corpore, quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est, mortale. sit an aeternum, nam utramque in partem multa dicuntur. horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit; ita sunt in plerisque contrariarum rationum paria momenta.

[125] Sin agis verecundius et me accusas non quod tuis rationibus non adsentiar sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam – quem potissimum, quem? Democritum; semper enim ut scitis studiosus nobilitatis fui. urgebor iam omnium vestrum convicio: «tune aut inane quicquam putes esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, <ut> et quod movebitur <corpus> * * corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram; et, cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra dextra sinistra ante post alios dissimiles alios eiusdem modi mundos esse; et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus sic innumerabiles paribus in locis esse isdem nominibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aetatibus isdem de rebus disputantes; et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus inrumpere. tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus adsensus; nihil sentire est melius quam tam prava sentire.»

[126] Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, <sed ut eadem> quae tu vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur. nec enim divinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse quo omnia contineri dicitis contemno; ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo. Atque haud scio an ita sit; sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio, an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum is non licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus qua omnia regantur; Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat: ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis; ego me, quasi malis architectis, mensurae vestrae nego credere: dubium est uter nostrum sit, leviter ut dicam, verecundior?

[127] Nec tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae: erigimur, altiores fieri videmur, humana despicimus cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem; si vero aliquid occurrit quod veri simile videatur, humanissima conpletur animus voluptate. [128] quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster, sed vester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit.

Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem; et paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare cum physici ista valde adfirmant earum etiam rerum auctoritatem si quae inlustriores videantur amittere. non enim magis adsentiuntur nec adprobant lucere nunc quam cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. ex quo illa conclusio nascitur: «si sol quantus sit percipi non potest, qui ceteras res eodem modo <quo> magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit; magnitudo autem solis percipi non potest; qui igitur id adprobat quasi percipiat, nullam rem percipit». respondebunt posse percipi quantus sol sit: non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi conprehendique dicant. nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi.

[129] Sed quod coeperam: quid habemus in rebus bonis et malis explorati? nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur. qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio? Et omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in cognitione et scientia summum bonum ponit; qui cum Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius ut scriptum video princeps Xenophanes quem modo nominavi, deinde eum secuti Parmenides et Zeno ( * * itaque ab is Eleatici philosophi nominabantur), post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant quod esset unum et simile et idem semper; hi quoque multa a Platone a Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellati, quorum omne bonum in mente positum et mentis acie qua verum cerneretur, Erilli similia, sed opinor explicata uberius et ornatius.

[130] Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus: Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem nec malum nisi quod virtuti esset contrarium; in mediis ea momenta quae Zeno voluit nulla esse censuit. huic summum bonum est in is rebus neutram in partem moveri, quae ἀδιαφορία ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae ἀπάθεια nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec videamus, quae nunc diu multumque defensa sunt.

[131] Alii voluptatem finem esse voluerunt, quorum princeps Aristippus, qui Socratem audierat, unde Cyrenaici, post Epicurus, cuius est disciplina nunc [disciplina] notior nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa voluptate consentiens. voluptatem autem et honestatem finis esse Callipho censuit, vacare omni molestia Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo hi Peripatetici. honeste autem vivere fruentem rebus is quas primas homini natura conciliet et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici huc proxime videntur accedere. introducebat etiam Carneades, non quo probaret sed ut opponeret Stoicis, summum bonum esse frui rebus is quas primas natura conciliavisset. honeste autem vivere, quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit finem esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit. [132] iam illud perspicuum est, omnibus is finibus bonorum quos exposui malorum fines esse contrarios. Ad vos nunc refero quem sequar; modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat «quemlubet, modo aliquem»: nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. licetne – omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem – per ipsum Antiochum, qui appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca mutavisset germanissimus Stoicus. erit igitur res iam in discrimine; nam aut Stoicus constituatur sapiens aut veteris Academiae – utrumque non potest; est enim inter eos non de terminis sed de tota possessione contentio; nam omnis ratio vitae definitione summi boni continetur, de qua qui dissident de omni vitae ratione dissident; non potest igitur uterque esse sapiens, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter – : si Polemoneus, peccat Stoicus rei falsae adsentiens (vos quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum [esse]); sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos Peripateticosque dicenda. hic igitur neutri adsentiens * si numquam, uter est prudentior?

[133] Quid cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his quos amat Stoicis, nonne indicat non posse illa probanda esse sapienti? Placet Stoicis omnia peccata esse paria; at hoc Antiocho vehementissime displicet. liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. «Praecide» inquit, «statue aliquando quidlibet.» Quid quae dicuntur quom et acuta mihi videntur in utramque partem et paria, nonne caveam ne scelus faciam? scelus enim dicebas esse Luculle dogma prodere; contineo igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum est dogma commune.

[134] Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una virtute positam beatam vitam putat. quid Antiochus? «etiam» inquit «beatam, sed non beatissimam». deus ille qui nihil censuit deesse virtuti, homuncio hic qui multa putat praeter virtutem homini partim cara esse partim etiam necessaria. sed <et> ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte copioseque dicente, et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore censeat si sapiens sit: distrahor, tum hoc mihi probabilius tum illud videtur, et tamen nisi alterutrum sit virtutem iacere plane puto. Verum in his discrepant. [135] quid illa in quibus consentiunt num pro veris probare possumus, sapientis animum numquam nec cupiditate moveri nec laetitia ecferri? age haec probabilia sane sint; num etiam illa, numquam timere numquam dolere: sapiensne non timeat ne patria deleatur, non doleat si deleta sit? durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero Antioche minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat. Sed quaero quando ista fuerint Academia vetere †dunttia, ut animum sapientis commoveri et conturbari negarent: mediocritates illi probabant et in omni permotione naturalem volebant esse quendam modum. legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu; est enim non magnus verum aureolus et ut Tuberoni Panaetius praecipit ad verbum ediscendus libellus. atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas, metum cavendi causa, misericordiam aegritudinemque clementiae; ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant – recte secusne alias viderimus; [136] atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam inruperit nescio. Illa vero ferre non possum – non quo mihi displiceant, sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae παράδοξα nominantur; sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit (hos enim quasi eosdem esse vultis): illi umquam dicerent sapientes solos reges solos divites solos formosos; omnia quae ubique essent sapientis esse; neminem consulem praetorem imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem; postremo solum civem solum liberum, insipientes omnes peregrinos exules servos, furiosos denique; scripta Lycurgi Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem aut civitatis nisi quae essent sapientium. [137] haec tibi Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo tantum quantum videbitur. Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et M. Marcello cos. praetor esset, eum qui cum avo tuo Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi: «ego tibi Carneade praetor esse non videor, quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civitas?» tum ille: «huic Stoico non videris». Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret; sed ille noster est plane ut supra dixi Stoicus perpauca balbutiens. [138] vos autem mihi verenti ne labar ad opinionem et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus tris solas esse sententias quae defendi possint de finibus bonorum; circumcidit et amputat multitudinem. aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrum<que>. nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen voluptatis fugere sed in vicinitate versari; quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent. ita tris relinquit sententias quas putet probabiliter posse defendi.

[139] Sit sane ita – quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc probabilius. verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur; labor eo ut adsentiar Epicuro aut Aristippo: revocat virtus vel potius reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. possum esse medius, ut, quoniam Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes animum solum conplectitur, ut Calliphontem sequar – cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam videretur; quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur – sed si eum ipsum finem velim sequi, nonne ipsa severitas et gravitas et recta ratio mihi obversetur: «tune, cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?»

[140] Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas cum honestate; de quo Chrysippo sunt, quantum ego sentio, non * * magna contentio. alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque virtutis. audi contra illos qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur habiturum.

[141] Nihil igitur me putatis, haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? tam moveor quam tu Luculle, nec me minus hominem quam <te> putaveris; tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse vis deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo visi discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.

[142] Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est qui putet id cuique verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri, qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit; Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis esse voluit. [143] num quid horum probat noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim [et] Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius nihil politius; a Chrysippo pedem nusquam. Qui ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?) aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc «si dies est lucet», quanta contentio est: aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi homines nonne multis in rebus dissentiunt?

[144] Quid me igitur Luculle in invidiam et tamquam in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes? quo enim spectat illud cum artificia tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui si undique omnes convenerint facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnes qui in contione stabunt exules servos insanos esse dicatis. deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis pertinent. negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. «Quo modo?» inquies; «nos enim defendimus etiam insipientem multa conprendere».

[145] At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. et hoc quidem Zeno gestu conficiebat. nam cum extensis digitis adversam manum ostenderat, «visum» inquiebat «huius modi est»; dein cum paulum digitos contraxerat, «adsensus huius modi»; tum cum plane conpresserat pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat, qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, κατάλημψιν imposuit; cum autem laevam manum admoverat et illum pugnum arte vehementerque conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem. sed qui sapiens sit aut fuerit ne ipsi quidem solent dicere. ita tu nunc Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua villa nos esse. [146] num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter; illa subtilius. Sed quo modo tu si conprendi nihil posset artificia concidere dicebas nec mihi dabas id quod probabile esset satis magnam vim habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse. an pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia? quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita; tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque iurati iudices cognovissent ut ea non aut esse <aut non esse> facta sed ut videri pronuntiarentur.

[147] Verum quoniam non solum nauta significat sed etiam favonius ipse insusurrat navigandi nobis Luculle tempus esse, et quoniam satis multa dixi, sit mihi perorandum. posthac tamen cum haec [tamen] quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus <de> obscuritate naturae, deque errore tot philosophorum qui de [in] bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas ipsi contra se Stoici texuerunt.›

[148] Tum Lucullus ‹Non moleste› inquit ‹fero nos haec contulisse. saepius enim congredientes nos, et maxume in Tusculanis nostris, si quae videbuntur requiremus.›

‹Optume› inquam, ‹sed quid Catulus sentit, quid Hortensius?›

Tum Catulus ‹Egone› inquit, ‹ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto id est opinaturum sapientem existumem, sed ita ut intellegat se opinari sciatque nihil esse quod conprehendi et percipi possit. †per epochen illam omnium rerum conprobans† illi alteri sententiae, nihil esse quod percipi possit, vehementer adsentior.›

‹Habeo› inquam ‹sententiam tuam nec eam admodum aspernor. sed tibi quid tandem videtur Hortensi?›

Tum ille ridens ‹Tollendum›.

‹Teneo te› inquam; ‹nam ista Academiaest propria sententia›.

Ita sermone confecto Catulus remansit, nos ad naviculas nostras descendimus.