B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aulus Hirtius
ca. 85 - 43
     
   



p e r s o n a

Aulus Hirtius natus est circa annum 85. amicus Caesaris erat et comes belli Gallici tabulariusque. Caesaris commentarios de bello Gallico supplevit octavo libro. fortasse scripsit commentarios de bello Alexandrino. praetor fuit anno 46, consul anno 43 una cum C. Vibio Pansa. in acie obiit apud Mutinam anno 43.

Livius, Libri CXIX Periochia:
Cum Pansa cos. male aduersus Antonium pugnasset, A. Hirtius cos. cum exercitu superveniens fusis M. Antoni copiis fortunam utriusque partis aequavit. Victus deinde ab Hirtio et Caesare Antonius in Galliam confugit et M. Lepidum cum legionibus quae sub eo erant sibi iunxit, hostisque a senatu cum omnibus qui intra praesidia eius essent iudicatus est. A. Hirtius, qui post victoriam in ipsis hostium castris ceciderat, et C. Pansa ex vulnere quod in adverso proelio exceperat, defunctus in campo Martio sepulti sunt.



Nummus aureus
A. Hirtii praetoris
(ca. anno 45)



o p e r a

Commentarius de bello Gallico (liber VIII)
Commentarii de bello Alexandrino (?)
Epistularum fragmenta
Rogatio Hirtia (deest, cf.: CIL I 604; Cic. Phil. 13, 32)
Anticato (deest)


s e c u n d a r i a

fontes