| |
|
-
- C a r m i n u m l i b e r p r i m u s
C a r m e n I I I
- ___________________________________________
- Metrum:
Asclepiadeum quartum
Sic te diva potens Cypri,
sic fratres Helenae, lucida sidera,
ventorumque regat pater
obstrictis aliis praeter Iapyga,
- 5
- navis, quae tibi creditum
debes Vergilium: finibus Atticis
reddas incolumem precor
et serves animae dimidium meae.
illi robur et aes triplex
- 10
- circa pectus erat, qui fragilem truci
conmisit pelago ratem
primus, nec timuit praecipitem Africum
decertantem Aquilonibus
nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
- 15
- quo non arbiter Hadriae
maior, tollere seu ponere volt freta.
quem mortis timuit gradum
qui siccis oculis monstra natantia,
qui vidit mare turbidum et
- 20
- infamis scopulos Acroceraunia?
nequiquam deus abscidit
prudens oceano dissociabili
terras, si tamen inpiae
non tangenda rates transiliunt vada.
- 25
- audax omnia perpeti
gens humana ruit per vetitum nefas,
audax Iapeti genus
ignem fraude mala gentibus intulit.
post ignem aetheria domo
- 30
- subductum macies et nova febrium
terris incubuit cohors
semotique prius tarda necessitas
leti corripuit gradum.
expertus vacuum Daedalus aera
- 35
- pinnis non homini datis;
perrupit Acheronta Herculeus labor.
nil mortalibus ardui est:
caelum ipsum petimus stultitia neque
per nostrum patimur scelus
- 40
- iracunda Iovem ponere fulmina.
|
|