| |
|
-
- C a r m i n u m l i b e r p r i m u s
C a r m e n X X V
- ___________________________________________
- Metrum:
Sapphicum
Parcius iunctas quatiunt fenestras
iactibus crebris iuvenes protervi
nec tibi somnos adimunt amatque
ianua limen,
- 5
- quae prius multum facilis movebat
cardines. audis minus et minus iam:
«me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?»
in vicem moechos anus arrogantis
- 10
- flebis in solo levis angiportu
Thracio bacchante magis sub inter-
lunia vento,
cum tibi flagrans amor et libido,
quae solet matres furiare equorum,
- 15
- saeviet circa iecur ulcerosum,
non sine questu,
laeta quod pubes hedera virenti
gaudeat pulla magis atque myrto,
aridas frondes hiemis sodali
- 20
- dedicet Euro.
|
|