B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
     
   


C a r m i n u m   l i b e r   a l t e r

C a r m e n   X V I

___________________________________________


Metrum:
Sapphicum


Otium divos rogat in patenti
prensus Aegaeo, simul atra nubes
condidit lunam neque certa fulgent
    sidera nautis,

5
otium bello furiosa Thrace,
otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura ve-
    nale nec auro.

non enim gazae neque consularis
10
submovet lictor miseros tumultus
mentis et curas laqueata circum
    tecta volantis.

vivitur parvo bene, cui paternum
splendet in mensa tenui salinum
15
nec levis somnos timor aut cupido
    sordidus aufert.

quid brevi fortes iaculamur aevo
multa? quid terras alio calentis
sole mutamus? patriae quis exsul
20
    se quoque fugit?

[scandit aeratas vitiosa navis
Cura nec turmas equitum relinquit,
ocior cervis et agente nimbos
    ocior Euro.]

25
laetus in praesens animus quod ultra est
oderit curare et amara lento
temperet risu: nihil est ab omni
    parte beatum.

abstulit clarum cita mors Achillem,
30
longa Tithonum minuit senectus:
et mihi forsan, tibi quod negarit,
    porriget hora.

te greges centum Siculaeque circum-
mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum
35
apta quadrigis equa, te bis Afro
    murice tinctae

vestiunt lanae: mihi parva rura et
spiritum Graiae tenuem Camenae
Parca non mendax dedit et malignum
40
    spernere volgus.