B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
     
   


C a r m i n u m   l i b e r   t e r t i u s

C a r m e n   X I

___________________________________________


Metrum:
Sapphicum


Mercuri — nam te docilis magistro
movit Amphion lapides canendo —
tuque testudo resonare septem
    callida nervis,

5
nec loquax olim neque grata, nunc et
divitum mensis et amica templis:
dic modos, Lyde quibus obstinatas
    adplicet auris,

quae velut latis equa trima campis
10
ludit exsultim metuitque tangi
nuptiarum expers et adhuc protervo
    cruda marito.

tu potes tigris comitesque silvas
ducere et rivos celeres morari;
15
cessit immanis tibi blandienti
    ianitor aulae;

[Cerberus, quamvis furiale centum
muniant angues caput eius atque
spiritus taeter saniesque manet
20
    ore trilingui;]

quin et Ixion Tityosque voltu
risit invito; stetit urna paulum
sicca, dum grato Danai puellas
    carmine mulces.

25
audiat Lyde scelus atque notas
virginum poenas et inane lymphae
dolium fundo pereuntis imo
    seraque fata,

quae manent culpas etiam sub Orco:
30
inpiae — nam quid potuere maius? —,
inpiae sponsos potuere duro
    perdere ferro.

una de multis face nuptiali
digna periurum fuit in parentem
35
splendide mendax et in omne virgo
    nobilis aevom,

«surge» quae dixit iuveni marito,
«surge, ne longus tibi somnus unde
non times detur; socerum et scelestas
40
    falle sorores,

quae velut nactae vitulos leaenae
singulos eheu lacerant: ego illis
mollior nec te feriam neque intra
    claustra tenebo.

45
me pater saevis oneret catenis,
quod viro clemens misero peperci,
me vel extremos Numidarum in agros
    classe releget:

i pedes quo te rapiunt et aurae,
50
dum favet nox et Venus, i secundo
omine et nostri memorem sepulcro
    scalpe querelam.»