B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


A r s   a m a t o r i a

L i b e r   p r i m u s

____________________________________________________


Si quis in hoc artem populo non novit amandi,
     hoc legat et lecto carmine doctus amet.
arte citae veloque rates remoque moventur,
     arte leves currus: arte regendus amor.
5
curribus Automedon lentisque erat aptus habenis,
     Tiphys in Haemonia puppe magister erat:
me Venus artificem tenero praefecit Amori;
     Tiphys et Automedon dicar Amoris ego.
ille quidem ferus est et qui mihi saepe repugnet:
10
     sed puer est, aetas mollis et apta regi.
Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem,
     atque animos placida contudit arte feros.
qui totiens socios, totiens exterruit hostes,
     creditur annosum pertimuisse senem.
15
quas Hector sensurus erat, poscente magistro
     verberibus iussas praebuit ille manus.
Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris:
     saevus uterque puer, natus uterque dea.
sed tamen et tauri cervix oneratur aratro,
20
     frenaque magnanimi dente teruntur equi;
et mihi cedet Amor, quamvis mea vulneret arcu
     pectora, iactatas excutiatque faces.
quo me fixit Amor, quo me violentius ussit,
     hoc melior facti vulneris ultor ero:
25
non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes,
     nec nos aëriae voce monemur avis,
nec mihi sunt visae Clio Cliusque sorores
     servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis:
usus opus movet hoc: vati parete perito;
30
     vera canam: coeptis, mater Amoris, ades!
este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
     quaeque tegis medios, instita longa, pedes.
nos venerem tutam concessaque furta canemus,
     inque meo nullum carmine crimen erit.
35
principio, quod amare velis, reperire labora,
     qui nova nunc primum miles in arma venis.
proximus huic labor est placitam exorare puellam:
     tertius, ut longo tempore duret amor.
hic modus, haec nostro signabitur area curru:
40
     haec erit admissa meta terenda rota.
dum licet, et loris passim potes ire solutis,
     elige cui dicas 'tu mihi sola places.'
haec tibi non tenues veniet delapsa per auras:
     quaerenda est oculis apta puella tuis.
45
scit bene venator, cervis ubi retia tendat,
     scit bene, qua frendens valle moretur aper;
aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos,
     novit quae multo pisce natentur aquae:
tu quoque, materiam longo qui quaeris amori,
50
     ante frequens quo sit disce puella loco.
non ego quaerentem vento dare vela iubebo,
     nec tibi, ut invenias, longa terenda via est.
Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis,
     raptaque sit Phrygio Graia puella viro,
55
tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas,
     'Haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe fuit.'
Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos,
     aequore quot pisces, fronde teguntur aves,
quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas:
60
     mater in Aeneae constitit urbe sui.
seu caperis primis et adhuc crescentibus annis,
     ante oculos veniet vera puella tuos:
sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt.
     cogeris voti nescius esse tui:
65
seu te forte iuvat sera et sapientior aetas,
     hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.
tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,
     cum sol Herculei terga leonis adit:
aut ubi muneribus nati sua munera mater
70
     addidit, externo marmore dives opus.
nec tibi vitetur quae, priscis sparsa tabellis,
     porticus auctoris Livia nomen habet:
quaque parare necem miseris patruelibus ausae
     Belides et stricto stat ferus ense pater.
75
nec te praetereat Veneri ploratus Adonis,
     cultaque Iudaeo septima sacra Syro.
nec fuge linigerae Memphitica templa iuvencae:
     multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi.
et fora conveniunt (quis credere possit?) amori:
80
     flammaque in arguto saepe reperta foro:
subdita qua Veneris facto de marmore templo
     Appias expressis aëra pulsat aquis,
illo saepe loco capitur consultus Amori,
     quique aliis cavit, non cavet ipse sibi:
85
illo saepe loco desunt sua verba diserto,
     resque novae veniunt, causaque agenda sua est.
hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet:
     qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.
sed tu praecipue curvis venare theatris:
90
     haec loca sunt voto fertiliora tuo.
illic invenies quod ames, quod ludere possis,
     quodque semel tangas, quodque tenere velis.
ut redit itque frequens longum formica per agmen,
     granifero solitum cum vehit ore cibum,
95
aut ut apes saltusque suos et olentia nactae
     pascua per flores et thyma summa volant,
sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
     copia iudicium saepe morata meum est.
spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae:
100
     ille locus casti damna pudoris habet.
primus sollicitos fecisti, Romule, ludos,
     cum iuvit viduos rapta Sabina viros.
tunc neque marmoreo pendebant vela theatro,
     nec fuerant liquido pulpita rubra croco;
105
illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes
     simpliciter positae, scena sine arte fuit;
in gradibus sedit populus de caespite factis,
     qualibet hirsutas fronde tegente comas.
respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam
110
     quam velit, et tacito pectore multa movent.
dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco,
     ludius aequatam ter pede pulsat humum,
in medio plausu (plausus tunc arte carebant)
     rex populo praedae signa petita dedit.
115
protinus exiliunt, animum clamore fatentes,
     virginibus cupidas iniciuntque manus.
ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae,
     ut fugit invisos agna novella lupos:
sic illae timuere viros sine more ruentes;
120
     constitit in nulla qui fuit ante color.
nam timor unus erat, facies non una timoris:
     pars laniat crines, pars sine mente sedet;
altera maesta silet, frustra vocat altera matrem:
     haec queritur, stupet haec; haec manet, illa fugit;
125
ducuntur raptae, genialis praeda, puellae,
     et potuit multas ipse decere timor.
siqua repugnarat nimium comitemque negabat,
     sublatam cupido vir tulit ipse sinu,
atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
130
     quod matri pater est, hoc tibi' dixit 'ero.'
Romule, militibus scisti dare commoda solus:
     haec mihi si dederis commoda, miles ero.
scilicet ex illo sollemnia more theatra
     nunc quoque formosis insidiosa manent.
135
nec te nobilium fugiat certamen equorum;
     multa capax populi commoda Circus habet.
nil opus est digitis, per quos arcana loquaris,
     nec tibi per nutus accipienda nota est:
proximus a domina, nullo prohibente, sedeto,
140
     iunge tuum lateri qua potes usque latus;
et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi,
     quod tibi tangenda est lege puella loci.
hic tibi quaeratur socii sermonis origo,
     et moveant primos publica verba sonos.
145
cuius equi veniant, facito, studiose, requiras:
     nec mora, quisquis erit, cui favet illa, fave.
at cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis,
     tu Veneri dominae plaude favente manu;
utque fit, in gremium pulvis si forte puellae
150
     deciderit, digitis excutiendus erit:
etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum:
     quaelibet officio causa sit apta tuo.
pallia si terra nimium demissa iacebunt,
     collige, et inmunda sedulus effer humo;
155
protinus, officii pretium, patiente puella
     contingent oculis crura videnda tuis.
respice praeterea, post vos quicumque sedebit,
     ne premat opposito mollia terga genu.
parva leves capiunt animos: fuit utile multis
160
     pulvinum facili composuisse manu.
profuit et tenui ventos movisse tabella,
     et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.
hos aditus Circusque novo praebebit amori,
     sparsaque sollicito tristis harena foro.
165
illa saepe puer Veneris pugnavit harena,
     et qui spectavit vulnera, vulnus habet.
dum loquitur tangitque manum poscitque libellum
     et quaerit posito pignore, vincat uter,
saucius ingemuit telumque volatile sensit,
170
     et pars spectati muneris ipse fuit.
quid, modo cum belli navalis imagine Caesar
     Persidas induxit Cecropiasque rates?
nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque puellae
     Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit.
175
quis non invenit turba, quod amaret, in illa?
     eheu, quam multos advena torsit amor!
ecce, parat Caesar domito quod defuit orbi
     addere: nunc, oriens ultime, noster eris.
Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti,
180
     signaque barbaricas non bene passa manus.
ultor adest, primisque ducem profitetur in annis,
     bellaque non puero tractat agenda puer.
parcite natales timidi numerare deorum:
     Caesaribus virtus contigit ante diem.
185
ingenium caeleste suis velocius annis
     surgit, et ignavae fert male damna morae.
parvus erat, manibusque duos Tirynthius angues
     pressit, et in cunis iam Iove dignus erat.
nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti,
190
     cum timuit thyrsos India victa tuos?
auspiciis annisque patris, puer, arma movebis,
     et vinces annis auspiciisque patris:
tale rudimentum tanto sub nomine debes,
     nunc iuvenum princeps, deinde future senum;
195
cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos:
     cumque pater tibi sit, iura tuere patris.
induit arma tibi genitor patriaeque tuusque:
     hostis ab invito regna parente rapit;
tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas:
200
     stabit pro signis iusque piumque tuis.
vincuntur causa Parthi: vincantur et armis;
     Eoas Latio dux meus addat opes.
Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti:
     nam deus e vobis alter es, alter eris.
205
auguror, en, vinces; votivaque carmina reddam,
     et magno nobis ore sonandus eris.
consistes, aciemque meis hortabere verbis;
     o desint animis ne mea verba tuis!
tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam,
210
     telaque, ab averso quae iacit hostis equo.
qui fugis ut vincas, quid victo, Parthe, relinquis?
     Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet.
ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum,
     quattuor in niveis aureus ibis equis.
215
ibunt ante duces onerati colla catenis,
     ne possint tuti, qua prius, esse fuga.
spectabunt laeti iuvenes mixtaeque puellae,
     diffundetque animos omnibus ista dies.
atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret,
220
     quae loca, qui montes, quaeve ferantur aquae,
omnia responde, nec tantum siqua rogabit;
     et quae nescieris, ut bene nota refer.
hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem:
     cui coma dependet caerula, Tigris erit.
225
hos facito Armenios; haec est Danaëia Persis:
     urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit.
ille vel ille, duces; et erunt quae nomina dicas,
     si poteris, vere, si minus, apta tamen.
dant etiam positis aditum convivia mensis:
230
     est aliquid praeter vina, quod inde petas.
saepe illic positi teneris adducta lacertis
     purpureus Bacchi cornua pressit Amor:
vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas,
     permanet et capto stat gravis ille loco.
235
ille quidem pennas velociter excutit udas:
     sed tamen et spargi pectus amore nocet.
vina parant animos faciuntque caloribus aptos:
     cura fugit multo diluiturque mero.
tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit,
240
     tum dolor et curae rugaque frontis abit.
tunc aperit mentes aevo rarissima nostro
     simplicitas, artes excutiente deo.
illic saepe animos iuvenum rapuere puellae,
     et Venus in vinis ignis in igne fuit.
245
hic tu fallaci nimium ne crede lucernae:
     iudicio formae noxque merumque nocent.
luce deas caeloque Paris spectavit aperto,
     cum dixit Veneri 'vincis utramque, Venus.'
nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni,
250
     horaque formosam quamlibet illa facit.
consule de gemmis, de tincta murice lana,
     consule de facie corporibusque diem.
quid tibi femineos coetus venatibus aptos
     enumerem? numero cedet harena meo.
255
quid referam Baias, praetextaque litora velis,
     et quae de calido sulpure fumat aqua?
hinc aliquis vulnus referens in pectore dixit
     'Non haec, ut fama est, unda salubris erat.'
ecce suburbanae templum nemorale Dianae
260
     partaque per gladios regna nocente manu:
illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis odit,
     multa dedit populo vulnera, multa dabit.
hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas,
     praecipit imparibus vecta Thalea rotis.
265
nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes,
     dicere praecipuae molior artis opus.
quisquis ubique, viri, dociles advertite mentes,
     pollicitisque favens, vulgus, adeste meis.
prima tuae menti veniat fiducia, cunctas
270
     posse capi; capies, tu modo tende plagas.
vere prius volucres taceant, aestate cicadae,
     Maenalius lepori det sua terga canis,
femina quam iuveni blande temptata repugnet:
     haec quoque, quam poteris credere nolle, volet.
275
utque viro furtiva venus, sic grata puellae:
     vir male dissimulat: tectius illa cupit.
conveniat maribus, nequam nos ante rogemus,
     femina iam partes victa rogantis agat.
mollibus in pratis admugit femina tauro:
280
     femina cornipedi semper adhinnit equo.
parcior in nobis nec tam furiosa libido:
     legitimum finem flamma virilis habet.
Byblida quid referam, vetito quae fratris amore
     arsit et est laqueo fortiter ulta nefas?
285
Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit,
     et nunc obducto cortice pressa latet:
illius lacrimis, quas arbore fundit odora,
     unguimur, et dominae nomina gutta tenet.
forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae
290
     candidus, armenti gloria, taurus erat,
signatus tenui media inter cornua nigro:
     una fuit labes, cetera lactis erant.
illum Cnosiadesque Cydoneaeque iuvencae
     optarunt tergo sustinuisse suo.
295
Pasiphaë fieri gaudebat adultera tauri;
     invida formosas oderat illa boves.
nota cano: non hoc, centum quae sustinet urbes,
     quamvis sit mendax, Creta negare potest.
ipsa novas frondes et prata tenerrima tauro
300
     fertur inadsueta subsecuisse manu.
it comes armentis, nec ituram cura moratur
     coniugis, et Minos a bove victus erat.
quo tibi, Pasiphaë, pretiosas sumere vestes?
     ille tuus nullas sentit adulter opes.
305
quid tibi cum speculo, montana armenta petenti?
     quid totiens positas fingis, inepta, comas?
crede tamen speculo, quod te negat esse iuvencam.
     quam cuperes fronti cornua nata tuae!
sive placet Minos, nullus quaeratur adulter:
310
     sive virum mavis fallere, falle viro!
in nemus et saltus thalamo regina relicto
     fertur, ut Aonio concita Baccha deo.
a, quotiens vaccam vultu spectavit iniquo,
     et dixit 'domino cur placet ista meo?
315
aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis:
     nec dubito, quin se stulta decere putet.'
dixit, et ingenti iamdudum de grege duci
     iussit et inmeritam sub iuga curva trahi,
aut cadere ante aras commentaque sacra coegit,
320
     et tenuit laeta paelicis exta manu.
paelicibus quotiens placavit numina caesis,
     atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!'
et modo se Europen fieri, modo postulat Io,
     altera quod bos est, altera vecta bove.
325
hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna,
     dux gregis, et partu proditus auctor erat.
Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore
     (Et quantum est uno posse carere viro?),
non medium rupisset iter, curruque retorto
330
     Auroram versis Phoebus adisset equis.
filia purpureos Niso furata capillos
     pube premit rabidos inguinibusque canes.
qui Martem terra, Neptunum effugit in undis,
     coniugis Atrides victima dira fuit.
335
cui non defleta est Ephyraeae flamma Creüsae,
     et nece natorum sanguinolenta parens?
flevit Amyntorides per inania lumina Phoenix:
     Hippolytum pavidi diripuistis equi.
quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis?
340
     poena reversura est in caput ista tuum.
omnia feminea sunt ista libidine mota;
     acrior est nostra, plusque furoris habet.
ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas;
     vix erit e multis, quae neget, una, tibi.
345
quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae:
     ut iam fallaris, tuta repulsa tua est.
sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas
     et capiant animos plus aliena suis?
fertilior seges est alienis semper in agris,
350
     vicinumque pecus grandius uber habet.
sed prius ancillam captandae nosse puellae
     cura sit: accessus molliet illa tuos.
proxima consiliis dominae sit ut illa, videto,
     neve parum tacitis conscia fida iocis.
355
hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando:
     quod petis, ex facili, si volet illa, feres.
illa leget tempus (medici quoque tempora servant)
     quo facilis dominae mens sit et apta capi.
mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum
360
     ut seges in pingui luxuriabit humo.
pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore,
     ipsa patent, blanda tum subit arte Venus.
tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis:
     militibus gravidum laeta recepit equum.
365
tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit:
     tum facies opera, ne sit inulta, tua.
hanc matutinos pectens ancilla capillos
     incitet, et velo remigis addat opem,
et secum tenui suspirans murmure dicat
370
     'At, puto, non poteras ipsa referre vicem.'
tum de te narret, tum persuadentia verba
     addat, et insano iuret amore mori.
sed propera, ne vela cadant auraeque residant:
     ut fragilis glacies, interit ira mora.
375
quaeris, an hanc ipsam prosit violare ministram?
     talibus admissis alea grandis inest.
haec a concubitu fit sedula, tardior illa,
     haec dominae munus te parat, illa sibi.
casus in eventu est: licet hic indulgeat ausis,
380
     consilium tamen est abstinuisse meum.
non ego per praeceps et acuta cacumina vadam,
     nec iuvenum quisquam me duce captus erit.
si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas,
     corpore, non tantum sedulitate placet,
385
fac domina potiare prius, comes illa sequatur:
     non tibi ab ancilla est incipienda venus.
hoc unum moneo, siquid modo creditur arti,
     nec mea dicta rapax per mare ventus agit:
aut non rem temptes aut perfice; tollitur index,
390
     cum semel in partem criminis ipsa venit.
non avis utiliter viscatis effugit alis;
     non bene de laxis cassibus exit aper.
saucius arrepto piscis teneatur ab hamo:
     perprime temptatam, nec nisi victor abi.
395
[tunc neque te prodet communi noxia culpa,
     factaque erunt dominae dictaque nota tibi.]
sed bene celetur: bene si celabitur index,
     notitiae suberit semper amica tuae.
tempora qui solis operosa colentibus arva,
400
     fallitur, et nautis aspicienda putat;
nec semper credenda ceres fallacibus arvis,
     nec semper viridi concava puppis aquae,
nec teneras semper tutum captare puellas:
     saepe dato melius tempore fiet idem.
405
sive dies suberit natalis, sive Kalendae,
     quas Venerem Marti continuasse iuvat,
sive erit ornatus non ut fuit ante sigillis,
     sed regum positas Circus habebit opes,
differ opus: tunc tristis hiems, tunc Pliades instant,
410
     tunc tener aequorea mergitur Haedus aqua;
tunc bene desinitur: tunc siquis creditur alto,
     vix tenuit lacerae naufraga membra ratis.
tu licet incipias qua flebilis Allia luce
     vulneribus Latiis sanguinolenta fluit,
415
quaque die redeunt, rebus minus apta gerendis,
     culta Palaestino septima festa Syro.
magna superstitio tibi sit natalis amicae:
     quaque aliquid dandum est, illa sit atra dies.
cum bene vitaris, tamen auferet; invenit artem
420
     femina, qua cupidi carpat amantis opes.
institor ad dominam veniet discinctus emacem,
     expediet merces teque sedente suas:
quas illa, inspicias, sapere ut videare, rogabit:
     oscula deinde dabit; deinde rogabit, emas.
425
hoc fore contentam multos iurabit in annos,
     nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi.
si non esse domi, quos des, causabere nummos,
     littera poscetur – ne didicisse iuvet.
quid, quasi natali cum poscit munera libo,
430
     et, quotiens opus est, nascitur illa, sibi?
quid, cum mendaci damno maestissima plorat,
     elapsusque cava fingitur aure lapis?
multa rogant utenda dari, data reddere nolunt:
     perdis, et in damno gratia nulla tuo.
435
non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes,
     cum totidem linguis sint satis ora decem.
cera vadum temptet, rasis infusa tabellis:
     cera tuae primum conscia mentis eat.
blanditias ferat illa tuas imitataque amantem
440
     verba; nec exiguas, quisquis es, adde preces.
Hectora donavit Priamo prece motus Achilles;
     flectitur iratus voce rogante deus.
promittas facito: quid enim promittere laedit?
     pollicitis dives quilibet esse potest.
445
spes tenet in tempus, semel est si credita, longum:
     illa quidem fallax, sed tamen apta dea est.
si dederis aliquid, poteris ratione relinqui:
     praeteritum tulerit, perdideritque nihil.
at quod non dederis, semper videare daturus:
450
     sic dominum sterilis saepe fefellit ager:
sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor,
     et revocat cupidas alea saepe manus.
hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi;
     ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.
455
ergo eat et blandis peraretur littera verbis,
     exploretque animos, primaque temptet iter.
littera Cydippen pomo perlata fefellit,
     insciaque est verbis capta puella suis.
disce bonas artes, moneo, Romana iuventus,
460
     non tantum trepidos ut tueare reos;
quam populus iudexque gravis lectusque senatus,
     tam dabit eloquio victa puella manus.
sed lateant vires, nec sis in fronte disertus;
     effugiant voces verba molesta tuae.
465
quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae?
     saepe valens odii littera causa fuit.
sit tibi credibilis sermo consuetaque verba,
     blanda tamen, praesens ut videare loqui.
si non accipiet scriptum, inlectumque remittet,
470
     lecturam spera, propositumque tene.
tempore difficiles veniunt ad aratra iuvenci,
     tempore lenta pati frena docentur equi:
ferreus adsiduo consumitur anulus usu,
     interit adsidua vomer aduncus humo.
475
quid magis est saxo durum, quid mollius unda?
     dura tamen molli saxa cavantur aqua.
Penelopen ipsam, persta modo, tempore vinces:
     capta vides sero Pergama, capta tamen.
legerit, et nolit rescribere? cogere noli:
480
     tu modo blanditias fac legat usque tuas.
quae voluit legisse, volet rescribere lectis:
     per numeros venient ista gradusque suos.
forsitan et primo veniet tibi littera tristis,
     quaeque roget, ne se sollicitare velis.
485
quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes;
     insequere, et voti postmodo compos eris.
interea, sive illa toro resupina feretur,
     lecticam dominae dissimulanter adi,
neve aliquis verbis odiosas offerat auris,
490
     qua potes ambiguis callidus abde notis.
seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur
     porticus, hic socias tu quoque iunge moras:
et modo praecedas facito, modo terga sequaris,
     et modo festines, et modo lentus eas:
495
nec tibi de mediis aliquot transire columnas
     sit pudor, aut lateri continuasse latus;
nec sine te curvo sedeat speciosa theatro:
     quod spectes, umeris adferet illa suis.
illam respicias, illam mirere licebit:
500
     multa supercilio, multa loquare notis.
et plaudas, aliquam mimo saltante puellam:
     et faveas illi, quisquis agatur amans.
cum surgit, surges; donec sedet illa, sedebis;
     arbitrio dominae tempora perde tuae.
505
sed tibi nec ferro placeat torquere capillos,
     nec tua mordaci pumice crura teras.
ista iube faciant, quorum Cybeleïa mater
     concinitur Phrygiis exululata modis.
forma viros neglecta decet; Minoida Theseus
510
     abstulit, a nulla tempora comptus acu.
Hippolytum Phaedra, nec erat bene cultus, amavit;
     cura deae silvis aptus Adonis erat.
munditie placeant, fuscentur corpora Campo:
     sit bene conveniens et sine labe toga:
515
lingula ne rigeat, careant rubigine dentes,
     nec vagus in laxa pes tibi pelle natet:
nec male deformet rigidos tonsura capillos:
     sit coma, sit trita barba resecta manu.
et nihil emineant, et sint sine sordibus ungues:
520
     inque cava nullus stet tibi nare pilus.
nec male odorati sit tristis anhelitus oris:
     nec laedat naris virque paterque gregis.
cetera lascivae faciant, concede, puellae,
     et siquis male vir quaerit habere virum.
525
ecce, suum vatem Liber vocat; hic quoque amantes
     adiuvat, et flammae, qua calet ipse, favet.
Cnosis in ignotis amens errabat harenis,
     qua brevis aequoreis Dia feritur aquis.
utque erat e somno tunica velata recincta,
530
     nuda pedem, croceas inreligata comas,
Thesea crudelem surdas clamabat ad undas,
     indigno teneras imbre rigante genas.
clamabat, flebatque simul, sed utrumque decebat;
     non facta est lacrimis turpior illa suis.
535
iamque iterum tundens mollissima pectora palmis
     'Perfidus ille abiit; quid mihi fiet?' ait.
'quid mihi fiet?' ait: sonuerunt cymbala toto
     litore, et adtonita tympana pulsa manu.
excidit illa metu, rupitque novissima verba;
540
     nullus in exanimi corpore sanguis erat.
ecce Mimallonides sparsis in terga capillis:
     ecce leves satyri, praevia turba dei:
ebrius, ecce, senex pando Silenus asello
     vix sedet, et pressas continet ante iubas.
545
dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque
     quadrupedem ferula dum malus urget eques,
in caput aurito cecidit delapsus asello:
     clamarunt satyri 'surge age, surge, pater.'
iam deus in curru, quem summum texerat uvis,
550
     tigribus adiunctis aurea lora dabat:
et color et Theseus et vox abiere puellae:
     terque fugam petiit, terque retenta metu est.
horruit, ut graciles, agitat quas ventus, aristae,
     ut levis in madida canna palude tremit.
555
cui deus 'en, adsum tibi cura fidelior' inquit:
     'Pone metum: Bacchi, Cnosias, uxor eris.
munus habe caelum; caelo spectabere sidus;
     saepe reges dubiam Cressa Corona ratem.'
dixit, et e curru, ne tigres illa timeret,
560
     desilit; inposito cessit harena pede:
implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat)
     abstulit; in facili est omnia posse deo.
pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion, euhoe!'
     sic coeunt sacro nupta deusque toro.
565
ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi,
     atque erit in socii femina parte tori,
Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare,
     ne iubeant capiti vina nocere tuo.
hic tibi multa licet sermone latentia tecto
570
     dicere, quae dici sentiat illa sibi:
blanditiasque leves tenui perscribere vino,
     ut dominam in mensa se legat illa tuam:
atque oculos oculis spectare fatentibus ignem:
     saepe tacens vocem verbaque vultus habet.
575
fac primus rapias illius tacta labellis
     pocula, quaque bibet parte puella, bibas:
et quemcumque cibum digitis libaverit illa,
     tu pete, dumque petis, sit tibi tacta manus.
sint etiam tua vota, viro placuisse puellae:
580
     utilior vobis factus amicus erit.
huic, si sorte bibes, sortem concede priorem:
     huic detur capiti missa corona tuo.
sive erit inferior, seu par, prior omnia sumat:
     nec dubites illi verba secunda loqui.
585
tuta frequensque via est, per amici fallere nomen:
     tuta frequensque licet sit via, crimen habet.
[inde procurator nimium quoque multa procurat,
     et sibi mandatis plura videnda putat.]
certa tibi a nobis dabitur mensura bibendi:
590
     officium praestent mensque pedesque suum.
iurgia praecipue vino stimulata caveto,
     et nimium faciles ad fera bella manus.
occidit Eurytion stulte data vina bibendo;
     aptior est dulci mensa merumque ioco.
595
si vox est, canta: si mollia brachia, salta:
     et quacumque potes dote placere, place.
ebrietas ut vera nocet, sic ficta iuvabit:
     fac titubet blaeso subdola lingua sono,
ut, quicquid facias dicasve protervius aequo,
600
     credatur nimium causa fuisse merum.
et bene dic dominae, bene, cum quo dormiat illa;
     sed, male sit, tacita mente precare, viro.
at cum discedet mensa conviva remota,
     ipsa tibi accessus turba locumque dabit.
605
insere te turbae, leviterque admotus eunti
     velle latus digitis, et pede tange pedem.
conloquii iam tempus adest; fuge rustice longe
     hinc pudor; audentem Forsque Venusque iuvat.
non tua sub nostras veniat facundia leges:
610
     fac tantum cupias, sponte disertus eris.
est tibi agendus amans, imitandaque vulnera verbis;
     haec tibi quaeratur qualibet arte fides.
nec credi labor est: sibi quaeque videtur amanda;
     pessima sit, nulli non sua forma placet.
615
saepe tamen vere coepit simulator amare,
     saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit.
quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae:
     fiet amor verus, qui modo falsus erat.
blanditiis animum furtim deprendere nunc sit,
620
     ut pendens liquida ripa subestur aqua.
nec faciem, nec te pigeat laudare capillos
     et teretes digitos exiguumque pedem:
delectant etiam castas praeconia formae;
     virginibus curae grataque forma sua est.
625
nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada silvis
     nunc quoque iudicium non tenuisse pudet?
laudatas ostendit avis Iunonia pinnas:
     si tacitus spectes, illa recondit opes.
quadrupedes inter rapidi certamina cursus
630
     depexaeque iubae plausaque colla iuvant.
nec timide promitte: trahunt promissa puellas;
     pollicito testes quoslibet adde deos.
Iuppiter ex alto periuria ridet amantum,
     et iubet Aeolios inrita ferre notos.
635
per Styga Iunoni falsum iurare solebat
     Iuppiter; exemplo nunc favet ipse suo.
expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus;
     dentur in antiquos tura merumque focos;
nec secura quies illos similisque sopori
640
     detinet; innocue vivite: numen adest;
reddite depositum; pietas sua foedera servet:
     fraus absit; vacuas caedis habete manus.
ludite, si sapitis, solas impune puellas:
     hac minus est una fraude tuenda fides.
645
fallite fallentes: ex magna parte profanum
     sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant.
dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva
     imbribus, atque annos sicca fuisse novem,
cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari
650
     hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
illi Busiris 'fies Iovis hostia primus,'
     inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.'
et Phalaris tauro violenti membra Perilli
     torruit: infelix inbuit auctor opus.
655
iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est,
     quam necis artifices arte perire sua.
ergo ut periuras merito periuria fallant,
     exemplo doleat femina laesa suo.
et lacrimae prosunt: lacrimis adamanta movebis:
660
     fac madidas videat, si potes, illa genas.
si lacrimae (neque enim veniunt in tempore semper)
     deficient, uda lumina tange manu.
quis sapiens blandis non misceat oscula verbis?
     illa licet non det, non data sume tamen.
665
pugnabit primo fortassis, et 'improbe' dicet:
     pugnando vinci se tamen illa volet.
tantum ne noceant teneris male rapta labellis,
     neve queri possit dura fuisse, cave.
oscula qui sumpsit, si non et cetera sumet,
670
     haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit.
quantum defuerat pleno post oscula voto?
     ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit.
vim licet appelles: grata est vis ista puellis:
     quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt.
675
quaecumque est veneris subita violata rapina,
     gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
at quae cum posset cogi, non tacta recessit,
     ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
vim passa est Phoebe: vis est allata sorori;
680
     et gratus raptae raptor uterque fuit.
fabula nota quidem, sed non indigna referri,
     Scyrias Haemonio iuncta puella viro.
iam dea laudatae dederat mala praemia formae
     colle sub Idaeo vincere digna duas:
685
iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe,
     Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat:
iurabant omnes in laesi verba mariti:
     nam dolor unius publica causa fuit.
turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles
690
     veste virum longa dissimulatus erat.
quid facis, Aeacide? non sunt tua munera lanae;
     tu titulos alia Palladis arte petas.
quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo est:
     pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes?
695
reïce succinctos operoso stamine fusos!
     quassanda est ista Pelias hasta manu.
forte erat in thalamo virgo regalis eodem;
     haec illum stupro comperit esse virum.
viribus illa quidem victa est, ita credere oportet:
700
     sed voluit vinci viribus illa tamen.
saepe 'mane!' dixit, cum iam properaret Achilles;
     fortia nam posita sumpserat arma colo.
vis ubi nunc illa est? Quid blanda voce moraris
     auctorem stupri, Deïdamia, tui?
705
scilicet ut pudor est quaedam coepisse priorem,
     sic alio gratum est incipiente pati.
a! nimia est iuveni propriae fiducia formae,
     expectat siquis, dum prior illa roget.
vir prior accedat, vir verba precantia dicat:
710
     excipiet blandas comiter illa preces.
ut potiare, roga: tantum cupit illa rogari;
     da causam voti principiumque tui.
Iuppiter ad veteres supplex heroïdas ibat:
     corrupit magnum nulla puella Iovem.
715
si tamen a precibus tumidos accedere fastus
     senseris, incepto parce referque pedem.
quod refugit, multae cupiunt: odere quod instat;
     lenius instando taedia tolle tui.
nec semper veneris spes est profitenda roganti:
720
     intret amicitiae nomine tectus amor.
hoc aditu vidi tetricae data verba puellae:
     qui fuerat cultor, factus amator erat.
candidus in nauta turpis color, aequoris unda
     debet et a radiis sideris esse niger:
725
turpis et agricolae, qui vomere semper adunco
     et gravibus rastris sub Iove versat humum.
et tibi, Palladiae petitur cui fama coronae,
     candida si fuerint corpora, turpis eris.
palleat omnis amans: hic est color aptus amanti;
730
     hoc decet, hoc stulti non valuisse putant.
pallidus in Side silvis errabat Orion,
     pallidus in lenta naïde Daphnis erat.
arguat et macies animum: nec turpe putaris
     palliolum nitidis inposuisse comis.
735
attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes
     curaque et in magno qui fit amore dolor.
ut voto potiare tuo, miserabilis esto,
     ut qui te videat, dicere possit 'amas.'
conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque?
740
     nomen amicitia est, nomen inane fides.
ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;
     cum tibi laudanti credidit, ipse subit.
at non Actorides lectum temeravit Achillis:
     quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.
745
Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat,
     quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.
siquis idem sperat, laturas poma myricas
     speret, et e medio flumine mella petat.
nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas:
750
     haec quoque ab alterius grata dolore venit.
heu facinus! non est hostis metuendus amanti;
     quos credis fidos, effuge, tutus eris.
cognatum fratremque cave carumque sodalem:
     praebebit veros haec tibi turba metus.
755
finiturus eram, sed sunt diversa puellis
     pectora: mille animos excipe mille modis.
nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa
     convenit, haec oleis; hac bene farra virent.
pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae;
760
     qui sapit, innumeris moribus aptus erit,
utque leves Proteus modo se tenuabit in undas,
     nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper.
hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis:
     hos cava contento retia fune trahunt.
765
nec tibi conveniet cunctos modus unus ad annos:
     longius insidias cerva videbit anus.
si doctus videare rudi, petulansve pudenti,
     diffidet miserae protinus illa sibi.
inde fit, ut quae se timuit committere honesto,
770
     vilis ad amplexus inferioris eat.
pars superat coepti, pars est exhausta laboris.
     hic teneat nostras ancora iacta rates.