B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


A r s   a m a t o r i a

L i b e r   s e c u n d u s

____________________________________________________


Dicite 'io Paean!' et 'io' bis dicite 'Paean!'
     decidit in casses praeda petita meos;
laetus amans donat viridi mea carmina palma,
     praelata Ascraeo Maeonioque seni.
5
talis ab armiferis Priameïus hospes Amyclis
     candida cum rapta coniuge vela dedit;
talis erat qui te curru victore ferebat,
     vecta peregrinis Hippodamia rotis.
quid properas, iuvenis? mediis tua pinus in undis
10
     navigat, et longe quem peto portus abest.
non satis est venisse tibi me vate puellam:
     arte mea capta est, arte tenenda mea est.
nec minor est virtus, quam quaerere, parta tueri:
     casus inest illic; hoc erit artis opus.
15
nunc mihi, siquando, puer et Cytherea, favete,
     nunc Erato, nam tu nomen amoris habes.
magna paro, quas possit Amor remanere per artes,
     dicere, tam vasto pervagus orbe puer.
et levis est, et habet geminas, quibus avolet, alas:
20
     difficile est illis inposuisse modum.
hospitis effugio praestruxerat omnia Minos:
     audacem pinnis repperit ille viam.
Daedalus ut clausit conceptum crimine matris
     semibovemque virum semivirumque bovem,
25
'Sit modus exilio,' dixit 'iustissime Minos:
     accipiat cineres terra paterna meos.
et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis,
     vivere non potui, da mihi posse mori.
da reditum puero, senis est si gratia vilis:
30
     si non vis puero parcere, parce seni.'
dixerat haec; sed et haec et multo plura licebat
     dicere: regressus non dabat ille viro.
quod simul ut sensit, 'nunc, nunc, o Daedale,' dixit:
     'Materiam, qua sis ingeniosus, habes.
35
possidet et terras et possidet aequora Minos:
     nec tellus nostrae nec patet unda fugae.
restat iter caeli: caelo temptabimus ire.
     da veniam coepto, Iupiter alte, meo:
non ego sidereas adfecto tangere sedes:
40
     qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, via est.
per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas;
     sunt mihi naturae iura novanda meae.'
ingenium mala saepe movent: quis crederet umquam
     Aërias hominem carpere posse vias?
45
remigium volucrum disponit in ordine pinnas,
     et leve per lini vincula nectit opus,
imaque pars ceris adstringitur igne solutis,
     finitusque novae iam labor artis erat.
tractabat ceramque puer pinnasque renidens,
50
     nescius haec umeris arma parata suis.
cui pater 'his' inquit 'patria est adeunda carinis,
     hac nobis Minos effugiendus ope.
aëra non potuit Minos, alia omnia clausit;
     quem licet, inventis aëra rumpe meis.
55
sed tibi non virgo Tegeaea comesque Bootae
     ensiger Orion aspiciendus erit:
me pinnis sectare datis; ego praevius ibo:
     sit tua cura sequi; me duce tutus eris.
nam sive aetherias vicino sole per auras
60
     ibimus, impatiens cera caloris erit:
sive humiles propiore freto iactabimus alas,
     mobilis aequoreis pinna madescet aquis.
inter utrumque vola; ventos quoque, nate, timeto,
     quaque ferent aurae, vela secunda dato.'
65
dum monet, aptat opus puero, monstratque moveri,
     erudit infirmas ut sua mater aves.
inde sibi factas umeris accommodat alas,
     perque novum timide corpora librat iter.
iamque volaturus parvo dedit oscula nato,
70
     nec patriae lacrimas continuere genae.
monte minor collis, campis erat altior aequis:
     hinc data sunt miserae corpora bina fugae.
et movet ipse suas, et nati respicit alas
     Daedalus, et cursus sustinet usque suos.
75
iamque novum delectat iter, positoque timore
     Icarus audaci fortius arte volat.
hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces,
     vidit, et inceptum dextra reliquit opus.
iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictae
80
     et Paros et Clario Delos amata deo)
dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne
     cinctaque piscosis Astypalaea vadis,
cum puer, incautis nimium temerarius annis,
     altius egit iter, deseruitque patrem.
85
vincla labant, et cera deo propiore liquescit,
     nec tenues ventos brachia mota tenent.
territus a summo despexit in aequora caelo:
     nox oculis pavido venit oborta metu.
tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
90
     et trepidat nec, quo sustineatur, habet.
decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit,
     clauserunt virides ora loquentis aquae.
at pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat,
     'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe volas?'
95
'Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis.
     Ossa tegit tellus: aequora nomen habent.
non potuit Minos hominis conpescere pinnas;
     ipse deum volucrem detinuisse paro.
fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes,
100
     datque quod a teneri fronte revellit equi.
non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbae
     mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.
Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem,
     si modo servari carmine posset amor.
105
nec data profuerint pallentia philtra puellis:
     philtra nocent animis, vimque furoris habent.
sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto:
     quod tibi non facies solave forma dabit:
sis licet antiquo Nireus adamatus Homero,
110
     Naïadumque tener crimine raptus Hylas,
ut dominam teneas, nec te mirere relictum,
     ingenii dotes corporis adde bonis.
forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos
     fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.
115
nec violae semper nec hiantia lilia florent,
     et riget amissa spina relicta rosa.
et tibi iam venient cani, formose, capilli,
     iam venient rugae, quae tibi corpus arent.
iam molire animum, qui duret, et adstrue formae:
120
     solus ad extremos permanet ille rogos.
nec levis ingenuas pectus coluisse per artes
     cura sit et linguas edidicisse duas.
non formosus erat, sed erat facundus Ulixes,
     et tamen aequoreas torsit amore deas.
125
a quotiens illum doluit properare Calypso,
     remigioque aptas esse negavit aquas!
haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat:
     ille referre aliter saepe solebat idem.
litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso
130
     exigit Odrysii fata cruenta ducis.
ille levi virga (virgam nam forte tenebat)
     quod rogat, in spisso litore pingit opus.
'haec' inquit 'Troia est' (muros in litore fecit):
     'Hic tibi sit Simois; haec mea castra puta.
135
campus erat' (campumque facit), 'quem caede Dolonis
     sparsimus, Haemonios dum vigil optat equos.
illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:
     hac ego sum captis nocte revectus equis.'
pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus
140
     abstulit et Rhesi cum duce castra suo.
tum dea 'quas' inquit 'fidas tibi credis ituro,
     perdiderint undae nomina quanta, vides?'
ergo age, fallaci timide confide figurae,
     quisquis es, aut aliquid corpore pluris habe.
145
dextera praecipue capit indulgentia mentes;
     asperitas odium saevaque bella movet.
odimus accipitrem, quia vivit semper in armis,
     et pavidum solitos in pecus ire lupos.
at caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo,
150
     quasque colat turres, Chaonis ales habet.
este procul, lites et amarae proelia linguae:
     dulcibus est verbis mollis alendus amor.
lite fugent nuptaeque viros nuptasque mariti,
     inque vicem credant res sibi semper agi;
155
hoc decet uxores; dos est uxoria lites:
     audiat optatos semper amica sonos.
non legis iussu lectum venistis in unum:
     fungitur in vobis munere legis amor.
blanditias molles auremque iuvantia verba
160
     adfer, ut adventu laeta sit illa tuo.
non ego divitibus venio praeceptor amandi:
     nil opus est illi, qui dabit, arte mea;
secum habet ingenium, qui, cum libet, 'accipe' dicit;
     cedimus: inventis plus placet ille meis.
165
pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi;
     cum dare non possem munera, verba dabam.
pauper amet caute: timeat maledicere pauper,
     multaque divitibus non patienda ferat.
me memini iratum dominae turbasse capillos:
170
     haec mihi quam multos abstulit ira dies!
nec puto, nec sensi tunicam laniasse; sed ipsa
     dixerat, et pretio est illa redempta meo.
at vos, si sapitis, vestri peccata magistri
     effugite, et culpae damna timete meae.
175
proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica,
     et iocus, et causas quicquid amoris habet.
si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti,
     perfer et obdura: postmodo mitis erit.
flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus:
180
     frangis, si vires experiere tuas.
obsequio tranantur aquae: nec vincere possis
     flumina, si contra, quam rapit unda, nates.
obsequium tigresque domat Numidasque leones;
     rustica paulatim taurus aratra subit.
185
quid fuit asperius Nonacrina Atalanta?
     succubuit meritis trux tamen illa viri.
saepe suos casus nec mitia facta puellae
     flesse sub arboribus Milaniona ferunt;
saepe tulit iusso fallacia retia collo,
190
     saepe fera torvos cuspide fixit apros:
sensit et Hylaei contentum saucius arcum:
     sed tamen hoc arcu notior alter erat.
non te Maenalias armatum scandere silvas,
     nec iubeo collo retia ferre tuo:
195
pectora nec missis iubeo praebere sagittis;
     artis erunt cauto mollia iussa meae.
cede repugnanti: cedendo victor abibis:
     fac modo, quas partes illa iubebit, agas.
arguet, arguito; quicquid probat illa, probato;
200
     quod dicet, dicas; quod negat illa, neges.
riserit, adride; si flebit, flere memento;
     imponat leges vultibus illa tuis.
seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos,
     tu male iactato, tu male iacta dato:
205
seu iacies talos, victam ne poena sequatur,
     damnosi facito stent tibi saepe canes:
sive latrocinii sub imagine calculus ibit,
     fac pereat vitreo miles ab hoste tuus.
ipse tene distenta suis umbracula virgis,
210
     ipse fac in turba, qua venit illa, locum.
nec dubita tereti scamnum producere lecto,
     et tenero soleam deme vel adde pedi.
saepe etiam dominae, quamvis horrebis et ipse,
     algenti manus est calfacienda sinu.
215
nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit),
     ingenua speculum sustinuisse manu.
ille, fatigata praebendo monstra noverca
     qui meruit caelum, quod prior ipse tulit,
inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
220
     creditur, et lanas excoluisse rudes.
paruit imperio dominae Tirynthius heros:
     i nunc et dubita ferre, quod ille tulit.
iussus adesse foro, iussa maturius hora
     fac semper venias, nec nisi serus abi.
225
occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ,
     curre, nec inceptum turba moretur iter.
nocte domum repetens epulis perfuncta redibit:
     tum quoque pro servo, si vocat illa, veni.
rure erit, et dicet 'venias': Amor odit inertes:
230
     si rota defuerit, tu pede carpe viam.
nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet,
     nec via per iactas candida facta nives.
militiae species amor est; discedite, segnes:
     non sunt haec timidis signa tuenda viris.
235
nox et hiems longaeque viae saevique dolores
     mollibus his castris et labor omnis inest.
saepe feres imbrem caelesti nube solutum,
     frigidus et nuda saepe iacebis humo.
Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheraei
240
     fertur, et in parva delituisse casa.
quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,
     curam mansuri quisquis amoris habes.
si tibi per tutum planumque negabitur ire,
     atque erit opposita ianua fulta sera,
245
at tu per praeceps tecto delabere aperto:
     det quoque furtivas alta fenestra vias.
laeta erit, et causam tibi se sciet esse pericli;
     hoc dominae certi pignus amoris erit.
saepe tua poteras, Leandre, carere puella:
250
     transnabas, animum nosset ut illa tuum.
nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima,
     nec tibi sit servos demeruisse pudor.
nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta,
     iunge tuis humiles, ambitiose, manus.
255
sed tamen et servo (levis est inpensa) roganti
     porrige Fortunae munera parva die:
porrige et ancillae, qua poenas luce pependit
     lusa maritali Gallica veste manus.
fac plebem, mihi crede, tuam; sit semper in illa
260
     ianitor et thalami qui iacet ante fores.
nec dominam iubeo pretioso munere dones:
     parva, sed e parvis callidus apta dato.
dum bene dives ager, cum rami pondere nutant,
     adferat in calatho rustica dona puer.
265
rure suburbano poteris tibi dicere missa,
     illa vel in Sacra sint licet empta via.
adferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat –
     at nunc castaneas non amat illa nuces.
quin etiam turdoque licet missaque columba
270
     te memorem dominae testificere tuae.
turpiter his emitur spes mortis et orba senectus.
     a, pereant, per quos munera crimen habent!
quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus?
     ei mihi, non multum carmen honoris habet.
275
carmina laudantur, sed munera magna petuntur:
     dummodo sit dives, barbarus ipse placet.
aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro
     venit honos: auro conciliatur amor.
ipse licet venias Musis comitatus, Homere,
280
     si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.
sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae;
     altera non doctae turba, sed esse volunt.
utraque laudetur per carmina: carmina lector
     commendet dulci qualiacumque sono;
285
his ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas
     forsitan exigui muneris instar erit.
at quod eris per te facturus, et utile credis,
     id tua te facito semper amica roget.
libertas alicui fuerit promissa tuorum:
290
     hanc tamen a domina fac petat ille tua:
si poenam servo, si vincula saeva remittis,
     quod facturus eras, debeat illa tibi:
utilitas tua sit, titulus donetur amicae:
     perde nihil, partes illa potentis agat.
295
sed te, cuicumque est retinendae cura puellae,
     attonitum forma fac putet esse sua.
sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus:
     sive erit in Cois, Coa decere puta.
aurata est? ipso tibi sit pretiosior auro;
300
     gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba.
astiterit tunicata, 'moves incendia' clama,
     sed timida, caveat frigora, voce roga.
conpositum discrimen erit, discrimina lauda:
     torserit igne comam, torte capille, place.
305
brachia saltantis, vocem mirare canentis,
     et, quod desierit, verba querentis habe.
ipsos concubitus, ipsum venerere licebit
     quod iuvat, et quae dat gaudia voce notes.
ut fuerit torva violentior illa Medusa,
310
     fiet amatori lenis et aequa suo.
tantum, ne pateas verbis simulator in illis,
     effice, nec vultu destrue dicta tuo.
si latet, ars prodest: adfert deprensa pudorem,
     atque adimit merito tempus in omne fidem.
315
saepe sub autumnum, cum formosissimus annus,
     plenaque purpureo subrubet uva mero,
cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu,
     aëre non certo, corpora languor habet.
illa quidem valeat; sed si male firma cubarit,
320
     et vitium caeli senserit aegra sui,
tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae,
     tum sere, quod plena postmodo falce metas.
nec tibi morosi veniant fastidia morbi,
     perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus.
325
et videat flentem, nec taedeat oscula ferre,
     et sicco lacrimas conbibat ore tuas.
multa vove, sed cuncta palam; quotiesque libebit,
     quae referas illi, somnia laeta vide.
et veniat, quae lustret anus lectumque locumque,
330
     praeferat et tremula sulpur et ova manu.
omnibus his inerunt gratae vestigia curae:
     in tabulas multis haec via fecit iter.
nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra:
     sit suus in blanda sedulitate modus:
335
neve cibo prohibe, nec amari pocula suci
     porrige: rivalis misceat illa tuus.
sed non cui dederas a litore carbasa vento,
     utendum, medio cum potiere freto.
dum novus errat amor, vires sibi colligat usu:
340
     si bene nutrieris, tempore firmus erit.
quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas:
     sub qua nunc recubas arbore, virga fuit:
nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo,
     quaque venit, multas accipit amnis aquas.
345
fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius:
     quam tu dum capias, taedia nulla fuge.
te semper videat, tibi semper praebeat aures;
     exhibeat vultus noxque diesque tuos.
cum tibi maior erit fiducia, posse requiri,
350
     cum procul absenti cura futurus eris,
da requiem: requietus ager bene credita reddit,
     terraque caelestes arida sorbet aquas.
Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit:
     exarsit velis acrius illa datis.
355
Penelopen absens sollers torquebat Ulixes;
     Phylacides aberat, Laodamia, tuus.
sed mora tuta brevis: lentescunt tempore curae,
     vanescitque absens et novus intrat amor.
dum Menelaus abest, Helene, ne sola iaceret,
360
     hospitis est tepido nocte recepta sinu.
quis stupor hic, Menelaë, fuit? tu solus abibas,
     isdem sub tectis hospes et uxor erant.
accipitri timidas credis, furiose, columbas?
     plenum montano credis ovile lupo?
365
nil Helene peccat, nihil hic committit adulter:
     quod tu, quod faceret quilibet, ille facit.
cogis adulterium dando tempusque locumque;
     quid nisi consilio est usa puella tuo?
quid faciat? vir abest, et adest non rusticus hospes,
370
     et timet in vacuo sola cubare toro.
viderit Atrides: Helenen ego crimine solvo:
     usa est humani commoditate viri.
sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est,
     fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
375
nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet,
     nec brevis ignaro vipera laesa pede,
femina quam socii deprensa paelice lecti:
     ardet et in vultu pignora mentis habet.
in ferrum flammasque ruit, positoque decore
380
     fertur, ut Aonii cornibus icta dei.
coniugis admissum violataque iura marita est
     barbara per natos Phasias ulta suos.
altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo:
     aspice, signatum sanguine pectus habet.
385
hoc bene compositos, hoc firmos solvit amores;
     crimina sunt cautis ista timenda viris.
nec mea vos uni damnat censura puellae:
     di melius! vix hoc nupta tenere potest.
ludite, sed furto celetur culpa modesto:
390
     gloria peccati nulla petenda sui est.
nec dederis munus, cognosse quod altera possit,
     nec sint nequitiae tempora certa tuae.
et, ne te capiat latebris sibi femina notis,
     non uno est omnis convenienda loco;
395
et quotiens scribes, totas prius ipse tabellas
     inspice: plus multae, quam sibi missa, legunt.
laesa Venus iusta arma movet, telumque remittit,
     et, modo quod questa est, ipse querare, facit.
dum fuit Atrides una contentus, et illa
400
     casta fuit: vitio est improba facta viri.
audierat laurumque manu vittasque ferentem
     pro nata Chrysen non valuisse sua:
audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores,
     bellaque per turpis longius isse moras.
405
haec tamen audierat: Priameïda viderat ipsa:
     victor erat praedae praeda pudenda suae.
inde Thyestiaden animo thalamoque recepit,
     et male peccantem Tyndaris ulta virum.
quae bene celaris, siqua tamen acta patebunt,
410
     illa, licet pateant, tu tamen usque nega.
tum neque subiectus, solito nec blandior esto:
     haec animi multum signa nocentis habent:
sed lateri ne parce tuo: pax omnis in uno est;
     concubitu prior est infitianda venus.
415
sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentes
     sumere; iudiciis ista venena meis;
aut piper urticae mordacis semine miscent,
     tritaque in annoso flava pyrethra mero;
sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi,
420
     colle sub umbroso quam tenet altus Eryx.
candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga,
     bulbus et, ex horto quae venit, herba salax
ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella,
     quasque tulit folio pinus acuta nuces.
425
docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes?
     interior curru meta terenda meo est.
qui modo celabas monitu tua crimina nostro,
     flecte iter, et monitu detege furta meo.
nec levitas culpanda mea est: non semper eodem
430
     impositos vento panda carina vehit.
nam modo Threïcio Borea, modo currimus Euro,
     saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.
aspice, ut in curru modo det fluitantia rector
     lora, modo admissos arte retentet equos.
435
sunt quibus ingrate timida indulgentia servit,
     et, si nulla subest aemula, languet amor.
luxuriant animi rebus plerumque secundis,
     nec facile est aequa commoda mente pati.
ut levis absumptis paulatim viribus ignis
440
     ipse latet, summo canet in igne cinis,
sed tamen extinctas admoto sulpure flammas
     invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent,
     acribus est stimulis eliciendus amor.
445
fac timeat de te, tepidamque recalface mentem:
     palleat indicio criminis illa tui;
o quater et quotiens numero conprendere non est
     felicem, de quo laesa puella dolet:
quae, simul invitas crimen pervenit ad aures,
450
     excidit, et miserae voxque colorque fugit.
ille ego sim, cuius laniet furiosa capillos:
     ille ego sim, teneras cui petat ungue genas,
quem videat lacrimans, quem torvis spectet ocellis,
     quo sine non possit vivere, posse velit.
455
si spatium quaeras, breve sit, quo laesa queratur,
     ne lenta vires colligat ira mora;
candida iamdudum cingantur colla lacertis,
     inque tuos flens est accipienda sinus.
oscula da flenti, Veneris da gaudia flenti,
460
     pax erit: hoc uno solvitur ira modo.
cum bene saevierit, cum certa videbitur hostis,
     tum pete concubitus foedera, mitis erit.
illic depositis habitat Concordia telis:
     illo, crede mihi, Gratia nata loco est.
465
quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae,
     quarum blanditias verbaque murmur habet.
prima fuit rerum confusa sine ordine moles,
     unaque erat facies sidera, terra, fretum;
mox caelum impositum terris, humus aequore cincta est
470
     inque suas partes cessit inane chaos;
silva feras, volucres aer accepit habendas,
     in liquida, pisces, delituistis aqua.
tum genus humanum solis errabat in agris,
     idque merae vires et rude corpus erat;
475
silva domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes:
     iamque diu nulli cognitus alter erat.
blanda truces animos fertur mollisse voluptas:
     constiterant uno femina virque loco;
quid facerent, ipsi nullo didicere magistro:
480
     arte Venus nulla dulce peregit opus.
ales habet, quod amet; cum quo sua gaudia iungat,
     invenit in media femina piscis aqua;
cerva parem sequitur, serpens serpente tenetur,
     haeret adulterio cum cane nexa canis;
485
laeta salitur ovis: tauro quoque laeta iuvenca est:
     sustinet inmundum sima capella marem;
in furias agitantur equae, spatioque remota
     per loca dividuos amne sequuntur equos.
ergo age et iratae medicamina fortia praebe:
490
     illa feri requiem sola doloris habent:
illa Machaonios superant medicamina sucos:
     his, ubi peccaris, restituendus eris.
haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo
     movit inauratae pollice fila lyrae.
495
in manibus laurus, sacris inducta capillis
     laurus erat; vates ille videndus adit.
is mihi 'Lascivi' dixit 'praeceptor Amoris,
     duc, age, discipulos ad mea templa tuos,
est ubi diversum fama celebrata per orbem
500
     littera, cognosci quae sibi quemque iubet.
qui sibi notus erit, solus sapienter amabit,
     atque opus ad vires exiget omne suas.
cui faciem natura dedit, spectetur ab illa:
     cui color est, umero saepe patente cubet:
505
qui sermone placet, taciturna silentia vitet:
     qui canit arte, canat; qui bibit arte, bibat.
sed neque declament medio sermone diserti,
     nec sua non sanus scripta poeta legat!'
sic monuit Phoebus: Phoebo parete monenti;
510
     certa dei sacro est huius in ore fides.
ad propiora vocor. Quisquis sapienter amabit
     vincet, et e nostra, quod petet, arte feret.
credita non semper sulci cum faenore reddunt,
     nec semper dubias adiuvat aura rates;
515
quod iuvat, exiguum, plus est, quod laedat amantes;
     proponant animo multa ferenda suo.
quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla,
     caerula quot bacas Palladis arbor habet,
litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;
520
     quae patimur, multo spicula felle madent.
dicta erit isse foras: intus fortasse videre est:
     isse foras, et te falsa videre puta.
clausa tibi fuerit promissa ianua nocte:
     perfer et inmunda ponere corpus humo.
525
forsitan et vultu mendax ancilla superbo
     dicet 'quid nostras obsidet iste fores?'
postibus et durae supplex blandire puellae,
     et capiti demptas in fore pone rosas.
cum volet, accedes: cum te vitabit, abibis;
530
     dedecet ingenuos taedia ferre sui.
'effugere hunc non est' quare tibi possit amica
     dicere? non omni tempore sensus obest.
nec maledicta puta, nec verbera ferre puellae
     turpe, nec ad teneros oscula ferre pedes.
535
quid moror in parvis? Animus maioribus instat;
     magna canam: toto pectore, vulgus, ades.
ardua molimur, sed nulla, nisi ardua, virtus:
     difficilis nostra poscitur arte labor.
rivalem patienter habe, victoria tecum
540
     stabit: eris magni victor in arce Iovis.
haec tibi non hominem, sed quercus crede Pelasgas
     dicere: nil istis ars mea maius habet.
innuet illa, feras; scribet, ne tange tabellas:
     unde volet, veniat; quoque libebit, eat.
545
hoc in legitima praestant uxore mariti,
     cum, tener, ad partes tu quoque, somne, venis.
hac ego, confiteor, non sum perfectus in arte;
     quid faciam? monitis sum minor ipse meis.
mene palam nostrae det quisquam signa puellae,
550
     et patiar, nec me quo libet ira ferat?
oscula vir dederat, memini, suus: oscula questus
     sum data; barbaria noster abundat amor.
non semel hoc vitium nocuit mihi: doctior ille,
     quo veniunt alii conciliante viri.
555
sed melius nescisse fuit: sine furta tegantur,
     ne fugiat ficto fassus ab ore pudor.
quo magis, o iuvenes, deprendere parcite vestras:
     peccent, peccantes verba dedisse putent.
crescit amor prensis; ubi par fortuna duorum est,
560
     in causa damni perstat uterque sui.
fabula narratur toto notissima caelo,
     Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.
Mars pater, insano Veneris turbatus amore,
     de duce terribili factus amator erat.
565
nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est)
     rustica Gradivo difficilisque fuit.
a, quotiens lasciva pedes risisse mariti
     dicitur, et duras igne vel arte manus.
Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat,
570
     multaque cum forma gratia mixta fuit.
sed bene concubitus primos celare solebant.
     plena verecundi culpa pudoris erat.
indicio Solis (quis Solem fallere possit?)
     cognita Vulcano coniugis acta suae.
575
quam mala, Sol, exempla moves! Pete munus ab ipsa
     et tibi, si taceas, quod dare possit, habet.
mulciber obscuros lectum circaque superque
     disponit laqueos: lumina fallit opus.
fingit iter Lemnon; veniunt ad foedus amantes:
580
     impliciti laqueis nudus uterque iacent.
convocat ille deos; praebent spectacula capti:
     vix lacrimas Venerem continuisse putant.
non vultus texisse suos, non denique possunt
     partibus obscenis opposuisse manus.
585
hic aliquis ridens 'in me, fortissime Mavors,
     si tibi sunt oneri, vincula transfer!' ait.
vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit
     corpora: Mars Thracen occupat, illa Paphon.
hoc tibi pro facto, Vulcane: quod ante tegebant,
590
     liberius faciunt, ut pudor omnis abest:
saepe tamen demens stulte fecisse fateris,
     teque ferunt artis paenituisse tuae.
hoc vetiti vos este; vetat deprensa Dione
     insidias illas, quas tulit ipsa, dare.
595
nec vos rivali laqueos disponite, nec vos
     excipite arcana verba notata manu.
ista viri captent, si iam captanda putabunt,
     quos faciet iustos ignis et unda viros.
en, iterum testor: nihil hic, nisi lege remissum
600
     luditur: in nostris instita nulla iocis.
quis Cereris ritus ausit vulgare profanis,
     magnaque Threïcia sacra reperta Samo?
exigua est virtus praestare silentia rebus:
     at contra gravis est culpa tacenda loqui.
605
o bene, quod frustra captatis arbore pomis
     garrulus in media Tantalus aret aqua!
praecipue Cytherea iubet sua sacra taceri:
     admoneo, veniat nequis ad illa loquax.
condita si non sunt Veneris mysteria cistis,
610
     nec cava vesanis ictibus aera sonant,
at sic inter nos medio versantur in usu,
     se tamen inter nos ut latuisse velint.
ipsa Venus pubem, quotiens velamina ponit,
     protegitur laeva semireducta manu.
615
in medio passimque coit pecus: hoc quoque viso
     avertit vultus nempe puella suos.
conveniunt thalami furtis et ianua nostris,
     parsque sub iniecta veste pudenda latet:
et si non tenebras, ad quiddam nubis opacae
620
     quaerimus, atque aliquid luce patente minus.
tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem
     tegula, sed quercus tecta cibumque dabat,
in nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas;
     tanta rudi populo cura pudoris erat.
625
at nunc nocturnis titulos inponimus actis,
     atque emitur magno nil, nisi posse loqui!
scilicet excuties omnes, ubi quaeque, puellas,
     cuilibet ut dicas 'haec quoque nostra fuit,'
nec desint, quas tu digitis ostendere possis?
630
     ut quamque adtigeris, fabula turpis erit?
parva queror: fingunt quidam, quae vera negarent,
     et nulli non se concubuisse ferunt.
corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tangunt,
     famaque non tacto corpore crimen habet.
635
i nunc, claude fores, custos odiose puellae,
     et centum duris postibus obde seras!
quid tuti superest, cum nominis extat adulter,
     et credi quod non contigit esse, cupit?
nos etiam veros parce profitemur amores,
640
     tectaque sunt solida mystica furta fide.
parcite praecipue vitia exprobrare puellis,
     utile quae multis dissimulasse fuit.
nec suus Andromedae color est obiectus ab illo,
     mobilis in gemino cui pede pinna fuit.
645
omnibus Andromache visa est spatiosior aequo:
     unus, qui modicam diceret, Hector erat.
quod male fers, adsuesce, feres bene; multa vetustus
     leniet, incipiens omnia sentit amor.
dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
650
     concutiat tenerum quaelibet aura, cadet:
mox eadem ventis, spatio durata, resistet,
     firmaque adoptivas arbor habebit opes.
eximit ipsa dies omnes e corpore mendas,
     quodque fuit vitium, desinit esse mora.
655
ferre novae nares taurorum terga recusant:
     adsiduo domitas tempore fallit odor.
nominibus mollire licet mala: fusca vocetur,
     nigrior Illyrica cui pice sanguis erit:
si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae:
660
     sit gracilis, macie quae male viva sua est;
dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam,
     et lateat vitium proximitate boni.
nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require,
     consule, quae rigidus munera Censor habet:
665
praecipue si flore caret, meliusque peractum
     tempus, et albentes iam legit illa comas.
utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas:
     iste feret segetes, iste serendus ager.
[dum vires annique sinunt, tolerate labores:
670
     iam veniet tacito curva senecta pede.
aut mare remigiis, aut vomere findite terras,
     aut fera belligeras addite in arma manus,
aut latus et vires operamque adferte puellis:
     hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.]
675
adde, quod est illis operum prudentia maior,
     solus et artifices qui facit, usus adest:
illae munditiis annorum damna rependunt,
     et faciunt cura, ne videantur anus.
utque velis, venerem iungunt per mille figuras:
680
     invenit plures nulla tabella modos.
illis sentitur non inritata voluptas:
     quod iuvet, ex aequo femina virque ferant.
odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
     hoc est, cur pueri tangar amore minus.
685
odi quae praebet, quia sit praebere necesse,
     siccaque de lana cogitat ipsa sua.
quae datur officio, non est mihi grata voluptas:
     officium faciat nulla puella mihi.
me voces audire iuvat sua gaudia fassas,
690
     quaeque morer meme sustineamque rogent.
aspiciam dominae victos amentis ocellos:
     langueat, et tangi se vetet illa diu.
haec bona non primae tribuit natura iuventae,
     quae cito post septem lustra venire solent.
695
qui properant, nova musta bibant: mihi fundat avitum
     consulibus priscis condita testa merum.
nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo,
     et laedunt nudos prata novella pedes.
scilicet Hermionen Helenae praeponere posses,
700
     et melior Gorge, quam sua mater, erat?
at venerem quicumque voles adtingere seram,
     si modo duraris, praemia digna feres.
conscius, ecce, duos accepit lectus amantes:
     ad thalami clausas, Musa, resiste fores.
705
sponte sua sine te celeberrima verba loquentur,
     nec manus in lecto laeva iacebit iners.
invenient digiti, quod agant in partibus illis,
     in quibus occulte spicula tingit Amor.
fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector,
710
     nec solum bellis utilis ille fuit.
fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles,
     cum premeret mollem lassus ab hoste torum.
illis te manibus tangi, Briseï, sinebas,
     imbutae Phrygia quae nece semper erant.
715
an fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret,
     ad tua victrices membra venire manus?
crede mihi, non est veneris properanda voluptas,
     sed sensim tarda prolicienda mora.
cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet,
720
     non obstet, tangas quo minus illa, pudor.
aspicies oculos tremulo fulgore micantes,
     ut sol a liquida saepe refulget aqua.
accedent questus, accedet amabile murmur,
     et dulces gemitus aptaque verba ioco.
725
sed neque tu dominam velis maioribus usus
     desere, nec cursus anteat illa tuos;
ad metam properate simul: tum plena voluptas,
     cum pariter victi femina virque iacent.
hic tibi versandus tenor est, cum libera dantur
730
     otia, furtivum nec timor urget opus.
cum mora non tuta est, totis incumbere remis
     utile, et admisso subdere calcar equo.
finis adest operi: palmam date, grata iuventus,
     sertaque odoratae myrtea ferte comae.
735
quantus apud Danaos Podalirius arte medendi,
     Aeacides dextra, pectore Nestor erat,
quantus erat Calchas extis, Telamonius armis,
     Automedon curru, tantus amator ego.
me vatem celebrate, viri, mihi dicite laudes,
740
     cantetur toto nomen in orbe meum.
arma dedi vobis: dederat Vulcanus Achilli;
     vincite muneribus, vicit ut ille, datis.
sed quicumque meo superarit Amazona ferro,
     inscribat spoliis NASO MAGISTER ERAT.
745
ecce, rogant tenerae, sibi dem praecepta, puellae:
     vos eritis chartae proxima cura meae!