B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


F a s t i

L i b e r   t e r t i u s
M a r t i u s


____________________________________________________

 
Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,
     Mars, ades et nitidas casside solve comas.
forsitan ipse roges quid sit cum Marte poetae:
     a te qui canitur nomina mensis habet.
5
ipse vides manibus peragi fera bella Minervae:
     num minus ingenuis artibus illa vacat?
Palladis exemplo ponendae tempora sume
     cuspidis: invenies et quod inermis agas.
tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos
10
     cepit, ut huic urbi semina magna dares.
Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?)
     sacra lavaturas mane petebat aquas.
ventum erat ad molli declivem tramite ripam;
     ponitur e summa fictilis urna coma:
15
fessa resedit humo, ventosque accepit aperto
     pectore, turbatas restituitque comas.
dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae
     fecerunt somnos et leve murmur aquae;
blanda quies furtim victis obrepsit ocellis,
20
     et cadit a mento languida facta manus.
Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita,
     et sua divina furta fefellit ope.
somnus abit, iacet ipsa gravis; iam scilicet intra
     viscera Romanae conditor urbis erat.
25
languida consurgit, nec scit cur languida surgat,
     et peragit tales arbore nixa sonos:
'utile sit faustumque, precor, quod imagine somni
     vidimus: an somno clarius illud erat?
ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis
30
     decidit ante sacros lanea vitta focos.
inde duae pariter, visu mirabile, palmae
     surgunt: ex illis altera maior erat,
et gravibus ramis totum protexerat orbem,
     contigeratque sua sidera summa coma.
35
ecce meus ferrum patruus molitur in illas:
     terreor admonitu, corque timore micat.
Martia, picus, avis gemino pro stipite pugnant
     et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.'
dixerat, et plenam non firmis viribus urnam
40
     sustulit: implerat, dum sua visa refert.
interea crescente Remo, crescente Quirino,
     caelesti tumidus pondere venter erat.
quo minus emeritis exiret cursibus annus
     restabant nitido iam duo signa deo:
45
Silvia fit mater; Vestae simulacra feruntur
     virgineas oculis opposuisse manus.
ara deae certe tremuit pariente ministra,
     et subiit cineres territa flamma suos.
hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi
50
     (nam raptas fratri victor habebat opes),
amne iubet mergi geminos. scelus unda refugit:
     in sicca pueri destituuntur humo.
lacte quis infantes nescit crevisse ferino,
     et picum expositis saepe tulisse cibos?
55
non ego te, tantae nutrix Larentia gentis,
     nec taceam vestras, Faustule pauper, opes:
vester honos veniet, cum Larentalia dicam:
     acceptus geniis illa December habet.
Martia ter senos proles adoleverat annos,
60
     et suberat flavae iam nova barba comae:
omnibus agricolis armentorumque magistris
     Iliadae fratres iura petita dabant.
saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti
     et redigunt actos in sua rura boves.
65
ut genus audierunt, animos pater editus auget,
     et pudet in paucis nomen habere casis,
Romuleoque cadit traiectus Amulius ense,
     regnaque longaevo restituuntur avo.
moenia conduntur, quae, quamvis parva fuerunt,
70
     non tamen expediit transiluisse Remo.
iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus,
     urbs erat, aeternae cum pater urbis ait:
'arbiter armorum, de cuius sanguine natus
     credor et, ut credar, pignora multa dabo,
75
a te principium Romano dicimus anno:
     primus de patrio nomine mensis erit.'
vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem:
     dicitur haec pietas grata fuisse deo.
et tamen ante omnes Martem coluere priores;
80
     hoc dederat studiis bellica turba suis.
Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,
     Volcanum tellus Hypsipylaea colit,
Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,
     pinigerum Fauni Maenalis ora caput:
85
Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis;
     arma ferae genti remque decusque dabant.
quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
     mensis in his etiam nomine Martis erit.
tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,
90
     sextus apud populos, Hernica terra, tuos;
inter Aricinos Albanaque tempora constat
     factaque Telegoni moenia celsa manu;
quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,
     a tribus hunc primum turba Curensis habet;
95
et tibi cum proavis, miles Paeligne, Sabinis
     convenit; huic genti quartus utrique deus.
Romulus, hos omnes ut vinceret ordine saltem,
     sanguinis auctori tempora prima dedit.
nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
100
     ille minor geminis mensibus annus erat.
nondum tradiderat victas victoribus artes
     Graecia, facundum sed male forte genus:
qui bene pugnabat, Romanam noverat artem;
     mittere qui poterat pila, disertus erat.
105
quis tunc aut Hyadas aut Pliadas Atlanteas
     senserat, aut geminos esse sub axe polos,
esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur
     Sidoniis, Helicen Graia carina notet,
signaque quae longo frater percenseat anno,
110
     ire per haec uno mense sororis equos?
libera currebant et inobservata per annum
     sidera; constabat sed tamen esse deos.
non illi caelo labentia signa tenebant,
     sed sua, quae magnum perdere crimen erat,
115
illa quidem <e> feno, sed erat reverentia feno
     quantam nunc aquilas cernis habere tuas.
pertica suspensos portabat longa maniplos,
     unde maniplaris nomina miles habet.
ergo animi indociles et adhuc ratione carentes
120
     mensibus egerunt lustra minora decem.
annus erat decimum cum luna receperat orbem:
     hic numerus magno tunc in honore fuit,
seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,
     seu quia bis quinto femina mense parit,
125
seu quod adusque decem numero crescente venitur,
     principium spatiis sumitur inde novis.
inde patres centum denos secrevit in orbes
     Romulus, hastatos instituitque decem,
et totidem princeps, totidem pilanus habebat
130
     corpora, legitimo quique merebat equo.
quin etiam partes totidem Titiensibus ille,
     quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit.
adsuetos igitur numeros servavit in anno;
     hoc luget spatio femina maesta virum.
135
neu dubites primae fuerint quin ante Kalendae
     Martis, ad haec animum signa referre potes.
laurea flaminibus quae toto perstitit anno
     tollitur, et frondes sunt in honore novae;
ianua tum regis posita viret arbore Phoebi;
140
     ante tuas fit idem, Curia prisca, fores.
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,
     cedit ab Iliacis laurea cana focis.
adde quod arcana fieri novus ignis in aede
     dicitur, et vires flamma refecta capit.
145
nec mihi parva fides annos hinc isse priores
     Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
hinc etiam veteres initi memorantur honores
     ad spatium belli, perfide Poene, tui.
denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde
150
     incipit a numero nomina quisquis habet.
primus, oliviferis Romam deductus ab arvis,
     Pompilius menses sensit abesse duos,
sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci
     nos putat, Egeria sive monente sua.
155
sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec
     Caesaris in multis haec quoque cura fuit.
non haec ille deus tantaeque propaginis auctor
     credidit officiis esse minora suis,
promissumque sibi voluit praenoscere caelum
160
     nec deus ignotas hospes inire domos.
ille moras solis, quibus in sua signa rediret,
     traditur exactis disposuisse notis;
is decies senos ter centum et quinque diebus
     iunxit et a pleno tempora quinta die.
165
hic anni modus est: in lustrum accedere debet,
     quae consummatur partibus, una dies.

1. D · K · MAR · NP
Si licet occultos monitus audire deorum
     vatibus, ut certe fama licere putat,
cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,
170
     dic mihi matronae cur tua festa colant.'
sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors
     (sed tamen in dextra missilis hasta fuit):
'nunc primum studiis pacis deus utilis armis
     advocor, et gressus in nova castra fero.
175
nec piget incepti: iuvat hac quoque parte morari,
     hoc solam ne se posse Minerva putet.
disce, Latinorum vates operose dierum,
     quod petis, et memori pectore dicta nota.
parva fuit, si prima velis elementa referre,
180
     Roma, sed in parva spes tamen huius erat.
moenia iam stabant, populis angusta futuris,
     credita sed turbae tum nimis ampla suae.
quae fuerit nostri si quaeris regia nati,
     aspice de canna straminibusque domum.
185
in stipula placidi capiebat munera somni,
     et tamen ex illo venit in astra toro.
iamque loco maius nomen Romanus habebat,
     nec coniunx illi nec socer ullus erat.
spernebant generos inopes vicinia dives,
190
     et male credebar sanguinis auctor ego.
in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat
     iugeraque inculti pauca tenere soli.
cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque
     atque aliquam de qua procreet anguis habet.
195
extremis dantur conubia gentibus: at quae
     Romano vellet nubere nulla fuit.
indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem.
     "tolle preces", dixi "quod petis arma dabunt."
festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet,
200
     illa facta die dum sua sacra canet.
intumuere Cures et quos dolor attigit idem:
     tum primum generis intulit arma socer.
iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,
     tractaque erant longa bella propinqua mora:
205
conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem,
     quas inter mea sic est nurus ausa loqui:
"o pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus,
     non ultra lente possumus esse piae.
stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi
210
     eligite; hinc coniunx, hinc pater arma tenet.
quaerendum est viduae fieri malitis an orbae.
     consilium vobis forte piumque dabo."
consilium dederat: parent, crinesque resolvunt
     maestaque funerea corpora veste tegunt.
215
iam steterant acies ferro mortique paratae,
     iam lituus pugnae signa daturus erat,
cum raptae veniunt inter patresque virosque,
     inque sinu natos, pignora cara, tenent.
ut medium campi scissis tetigere capillis,
220
     in terram posito procubuere genu;
et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
     tendebant ad avos bracchia parva suos.
qui poterat, clamabat avum tum denique visum,
     et, qui vix poterat, posse coactus erat.
225
tela viris animique cadunt, gladiisque remotis
     dant soceri generis accipiuntque manus,
laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
     fert avus: hic scuti dulcior usus erat.
inde +diem quae prima+ meas celebrare Kalendas
230
     Oebaliae matres non leve munus habent,
aut quia committi strictis mucronibus ausae
     finierant lacrimis Martia bella suis;
vel quod erat de me feliciter Ilia mater
     rite colunt matres sacra diemque meum.
235
quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit,
     et pereunt lapsae sole tepente nives;
arboribus redeunt detonsae frigore frondes,
     uvidaque in tenero palmite gemma tumet;
quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras,
240
     fertilis occultas invenit herba vias?
nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi,
     nunc avis in ramo tecta laremque parat.
tempora iure colunt Latiae fecunda parentes,
     quarum militiam votaque partus habet.
245
adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat,
     qui nunc Esquilias nomina collis habet,
illic a nuribus Iunoni templa Latinis
     hac sunt, si memini, publica facta die.
quid moror et variis onero tua pectora causis?
250
     eminet ante oculos quod petis ecce tuos.
mater amat nuptas: matris me turba frequentat.
     haec nos praecipue tam pia causa decet.'
ferte deae flores: gaudet florentibus herbis
     haec dea; de tenero cingite flore caput:
255
dicite 'tu nobis lucem, Lucina, dedisti':
     dicite 'tu voto parturientis ades.'
siqua tamen gravida est, resoluto crine precetur
     ut solvat partus molliter illa suos.
Quis mihi nunc dicet quare caelestia Martis
260
     arma ferant Salii Mamuriumque canant?
nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;
     nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni.
vallis Aricinae silva praecinctus opaca
     est lacus, antiqua religione sacer;
265
hic latet Hippolytus loris direptus equorum,
     unde nemus nullis illud aditur equis.
licia dependent longas velantia saepes,
     et posita est meritae multa tabella deae.
saepe potens voti, frontem redimita coronis,
270
     femina lucentes portat ab Urbe faces.
regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,
     et perit exemplo postmodo quisque suo.
defluit incerto lapidosus murmure rivus:
     saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.
275
Egeria est quae praebet aquas, dea grata Camenis:
     illa Numae coniunx consiliumque fuit.
principio nimium promptos ad bella Quirites
     molliri placuit iure deumque metu.
inde datae leges, ne firmior omnia posset,
280
     coeptaque sunt pure tradita sacra coli.
exuitur feritas, armisque potentius aequum est,
     et cum cive pudet conseruisse manus,
atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara
     vinaque dat tepidis farraque salsa focis.
285
ecce deum genitor rutilas per nubila flammas
     spargit, et effusis aethera siccat aquis.
non alias missi cecidere frequentius ignes:
     rex pavet et volgi pectora terror habet.
cui dea 'ne nimium terrere: piabile fulmen
290
     est' ait 'et saevi flectitur ira Iovis.
sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi
     tradere, Romani numen utrumque soli.
nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis';
     atque ita qua possint edidit arte capi.
295
lucus Aventino suberat niger ilicis umbra,
     quo posses viso dicere 'numen inest'.
in medio gramen, muscoque adoperta virenti
     manabat saxo vena perennis aquae;
inde fere soli Faunus Picusque bibebant:
300
     huc venit et fonti rex Numa mactat ovem,
plenaque odorati disponit pocula Bacchi,
     cumque suis antro conditus ipse latet.
ad solitos veniunt silvestria numina fontes
     et relevant multo pectora sicca mero.
305
vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro
     vinclaque sopitas addit in arta manus.
somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant
     rumpere; pugnantes fortius illa tenent.
tum Numa: 'di nemorum, factis ignoscite nostris
310
     si scelus ingenio scitis abesse meo,
quoque modo possit fulmen monstrate piari.'
     sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:
'magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro
     fas sit: habent fines numina nostra suos.
315
di sumus agrestes et qui dominemur in altis
     montibus; arbitrium est in sua tecta Iovi.
hunc tu non poteris per te deducere caelo,
     at poteris nostra forsitan usus ope.'
dixerat haec Faunus; par est sententia Pici.
320
     'deme tamen nobis vincula', Picus ait,
'Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte:
     nubila promissi Styx mihi testis erit.'
emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,
     quaque trahant superis sedibus arte Iovem
325
scire nefas homini. nobis concessa canentur
     quaeque pio dici vatis ab ore licet.
eliciunt caelo te, Iuppiter; unde minores
     nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant.
constat Aventinae tremuisse cacumina silvae,
330
     terraque subsedit pondere pressa Iovis:
corda micant regis totoque e corpore sanguis
     fugit et hirsutae deriguere comae.
ut rediit animus, 'da certa piamina' dixit
     'fulminis, altorum rexque paterque deum,
335
si tua contigimus manibus donaria puris,
     hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.'
adnuit oranti, sed verum ambage remota
     abdidit et dubio terruit ore virum.
'caede caput' dixit; cui rex 'parebimus' inquit;
340
     'caedenda est hortis eruta cepa meis.'
addidit hic 'hominis'; 'sumes' ait ille 'capillos.'
     postulat hic animam; cui Numa 'piscis' ait.
risit, et 'his' inquit 'facito mea tela procures,
     o vir conloquio non abigende deum.
345
sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem
     Cynthius, imperii pignora certa dabo.'
dixit et ingenti tonitru super aethera motum
     fertur, adorantem destituitque Numam.
ille redit laetus memoratque Quiritibus acta:
350
     tarda venit dictis difficilisque fides.
'at certe credemur' ait 'si verba sequetur
     exitus: en audi crastina, quisquis ades.
protulerit terris cum totum Cynthius orbem,
     Iuppiter imperii pignora certa dabit.'
355
discedunt dubii, promissaque tarda videntur,
     dependetque fides a veniente die.
mollis erat tellus rorata mane pruina:
     ante sui populus limina regis adest.
prodit et in solio medius consedit acerno;
360
     innumeri circa stantque silentque viri.
ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:
     sollicitae mentes speque metuque pavent.
constitit atque caput niveo velatus amictu
     iam bene dis notas sustulit ille manus,
365
atque ita 'tempus adest promissi muneris' inquit;
     'pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.'
dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem,
     et gravis aetherio venit ab axe fragor.
ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit.
370
     credite dicenti: mira sed acta loquor:
a media caelum regione dehiscere coepit:
     summisere oculos cum duce turba suo.
ecce levi scutum versatum leniter aura
     decidit: a populo clamor ad astra venit.
375
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca
     quae dederat nulli colla premenda iugo,
idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est,
     quaque notes oculis angulus omnis abest.
tum, memor imperii sortem consistere in illo,
380
     consilium multae calliditatis init:
plura iubet fieri simili caelata figura,
     error ut ante oculos insidiantis eat.
Mamurius, morum fabraene exactior artis
     difficile est, illud, dicere, clausit opus.
385
cui Numa munificus 'facti pete praemia' dixit:
     'si mea nota fides, inrita nulla petes.'
iam dederat Saliis a saltu nomina ducta
     armaque et ad certos verba canenda modos;
tum sic Mamurius: 'merces mihi gloria detur,
390
     nominaque extremo carmine nostra sonent.'
inde sacerdotes operi promissa vetusto
     praemia persolvunt Mamuriumque vocant.
Nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo,
     differ; habent parvae commoda magna morae.
395
arma movent pugnas, pugna est aliena maritis;
     condita cum fuerint, aptius omen erit.
His etiam coniunx apicati cincta Dialis
     lucibus impexas debet habere comas.

(2. E F) 3. F C (4. G C)
Tertia nox de mense suos ubi moverit ortus
400
     conditus e geminis Piscibus alter erit.
nam duo sunt: Austris hic est, Aquilonibus ille
     proximus; a vento nomen uterque tenet.

5. H C
Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx
     coeperit et quintae tempora lucis aget,
405
sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes,
     mergetur visus effugietque tuos.
at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam
     unde trahat sidus parva docere mora est.
Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum
410
     fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis.
tradidit huic vitem pendentem frondibus ulmi,
     quae nunc de pueri nomine nomen habet.
dum legit in ramo pictas temerarius uvas,
     decidit: amissum Liber in astra tulit.

6. A NP
415
Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum
     Phoebus et alatis aethera carpit equis,
quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,
     gratare, Iliacis turaque pone focis.
Caesaris innumeris, quos maluit ille mereri,
420
     accessit titulis pontificalis honor.
ignibus aeternis aeterni numina praesunt
     Caesaris: imperii pignora iuncta vides.
di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti,
     qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit,
425
ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos
     numina: cognatum, Vesta, tuere caput.
quos sancta fovet ille manu, bene vivitis, ignes:
     vivite inexstincti, flammaque duxque, precor.

7. B NON · F
Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis
430
     templa putant lucos Veiovis ante duos.
Romulus, ut saxo lucum circumdedit alto,
     'quilibet huc' inquit 'confuge; tutus eris.'
quam de tenui Romanus origine crevit,
     turba vetus quam non invidiosa fuit!
435
ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet,
     disce quis iste deus, curve vocetur ita.
Iuppiter est iuvenis: iuvenales aspice voltus;
     aspice deinde manum: fulmina nulla tenet.
fulmina post ausos caelum adfectare Gigantas
440
     sumpta Iovi: primo tempore inermis erat;
ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa
     arsit et in solida fixus Olympus humo.
stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur
     Cretides, infanti lac dedit illa Iovi.
445
nunc vocor ad nomen: vegrandia farra coloni
     quae male creverunt, vescaque parva vocant;
vis ea si verbi est, cur non ego Veiovis aedem
     aedem non magni suspicer esse Iovis?
Iamque ubi caeruleum variabunt sidera caelum,
450
     suspice: Gorgonei colla videbis equi.
creditur hic caesae gravida cervice Medusae
     sanguine respersis prosiluisse iubis.
huic supra nubes et subter sidera lapso
     caelum pro terra, pro pede pinna fuit;
455
iamque indignanti nova frena receperat ore
     cum levis Aonias ungula fodit aquas.
nunc fruitur caelo, quod pinnis ante petebat,
     et nitidus stellis quinque decemque micat.

8. CF
Protinus aspicies venienti nocte Coronam
460
     Cnosida: Theseo crimine facta dea est.
iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum
     quae dedit ingrato fila legenda viro;
sorte tori gaudens 'quid flebam rustica?' dixit;
     'utiliter nobis perfidus ille fuit.'
465
interea Liber depexos crinibus Indos
     vicit, et Eoo dives ab orbe redit.
inter captivas facie praestante puellas
     grata nimis Baccho filia regis erat.
flebat amans coniunx, spatiataque litore curvo
470
     edidit incultis talia verba comis:
'en iterum, fluctus, similes audite querellas.
     en iterum lacrimas accipe, harena, meas.
dicebam, memini, "periure et perfide Theseu!"
     ille abiit, eadem crimina Bacchus habet.
475
nunc quoque "nulla viro" clamabo "femina credat";
     nomine mutato causa relata mea est.
utinam mea sors qua primum coeperat isset,
     iamque ego praesenti tempore nulla forem.
quid me desertis morituram, Liber, harenis
480
     servabas? potui dedoluisse semel.
Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt,
     frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas,
ausus es ante oculos adducta paelice nostros
     tam bene compositum sollicitare torum?
485
heu ubi pacta fides? ubi quae iurare solebas?
     me miseram, quotiens haec ego verba loquar?
Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas:
     iudicio peccas turpius ipse tuo.
ne sciat haec quisquam tacitisque doloribus urar,
490
     ne totiens falli digna fuisse puter.
praecipue cupiam celari Thesea, ne te
     consortem culpae gaudeat esse suae.
at, puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex!
     eveniat nostris hostibus ille color.
495
quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est.
     quid facis? amplexus inquinat illa tuos.
Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam
     coniugis: adsuevi semper amare virum.
ceperunt matrem formosi cornua tauri,
500
     me tua; at hic laudi est, ille pudendus amor.
ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche, nocebat
     quod flammas nobis fassus es ipse tuas.
nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne
     diceris, et patria raptus ab igne manu.
505
illa ego sum cui tu solitus promittere caelum.
     ei mihi, pro caelo qualia dona fero!'
dixerat; audibat iamdudum verba querentis
     Liber, ut a tergo forte secutus erat.
occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat,
510
     et 'pariter caeli summa petamus' ait:
'tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes,
     nam tibi mutatae Libera nomen erit,
sintque tuae tecum faciam monimenta coronae,
     Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.'
515
dicta facit, gemmasque novem transformat in ignes:
     aurea per stellas nunc micat illa novem.

(9. DC) (10. EC) (11. FC) (12. GC) (13. H EN) 14. A EQVIRR · NP
Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes
     purpureum rapido qui vehit axe diem,
altera gramineo spectabis Equirria Campo,
520
     quem Tiberis curvis in latus urget aquis;
qui tamen eiecta si forte tenebitur unda,
     Caelius accipiat pulverulentus equos.

15. B EID · NP
Idibus est Annae festum geniale Perennae
     non procul a ripis, advena Thybri, tuis.
525
plebs venit ac virides passim disiecta per herbas
     potat, et accumbit cum pare quisque sua.
sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt,
     sunt quibus e ramis frondea facta casa est;
pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis,
530
     desuper extentas imposuere togas.
sole tamen vinoque calent annosque precantur
     quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.
invenies illic qui Nestoris ebibat annos,
     quae sit per calices facta Sibylla suos.
535
illic et cantant quicquid didicere theatris,
     et iactant faciles ad sua verba manus,
et ducunt posito duras cratere choreas,
     cultaque diffusis saltat amica comis.
cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi,
540
     et fortunatos obvia turba vocat.
occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)
     pompa: senem potum pota trahebat anus.
quae tamen haec dea sit quoniam rumoribus errat,
     fabula proposito nulla tegenda meo.
545
arserat Aeneae Dido miserabilis igne,
     arserat exstructis in sua fata rogis,
compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
     hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
PRAEBVIT AENEAS ET CAVSAM MORTIS ET ENSEM:
550
     IPSA SVA DIDO CONCIDIT VSA MANV.
protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,
     et potitur capta Maurus Iarba domo,
seque memor spretum 'thalamis tamen' inquit 'Elissae
     en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.'
555
diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim
     amisso dubiae rege vagantur apes.
tertia nudandas acceperat area messes,
     inque cavos ierant tertia musta lacus:
pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit
560
     moenia; germanae iusta dat ante suae.
mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae,
     vertice libatas accipiuntque comas,
terque 'vale' dixit, cineres ter ad ora relatos
     pressit, et est illis visa subesse soror.
565
nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo
     moenia respiciens, dulce sororis opus.
fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae
     insula, quam Libyci verberat unda freti.
hanc petit, hospitio regis confisa vetusto:
570
     hospes opum dives rex ibi Battus erat.
qui postquam didicit casus utriusque sororis,
     'haec' inquit 'tellus quantulacumque tua est.'
et tamen hospitii servasset ad ultima munus;
     sed timuit magnas Pygmalionis opes.
575
signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat
     annus, et exilio terra paranda nova est.
frater adest belloque petit. rex arma perosus
     'nos sumus inbelles, tu fuge sospes' ait.
iussa fugit ventoque ratem committit et undis:
580
     asperior quovis aequore frater erat.
est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes
     parvus ager, Cameren incola turba vocat:
illuc cursus erat. nec longius abfuit inde
     quam quantum novies mittere funda potest:
585
vela cadunt primo et dubia librantur ab aura:
     'findite remigio' navita dixit 'aquas';
dumque parant torto subducere carbasa lino,
     percutitur rapido puppis adunca Noto,
inque patens aequor, frustra pugnante magistro,
590
     fertur, et ex oculis visa refugit humus.
adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus
     vertitur, et canas alveus haurit aquas.
vincitur ars vento nec iam moderator habenis
     utitur, at votis is quoque poscit opem.
595
iactatur tumidas exul Phoenissa per undas,
     umidaque opposita lumina veste tegit.
tum primum Dido felix est dicta sorori
     et quaecumque aliquam corpore pressit humum.
ducitur ad Laurens ingenti flamine litus
600
     puppis, et expositis omnibus hausta perit.
iam pius Aeneas regno nataque Latini
     auctus erat, populos miscueratque duos.
litore dotali solo comitatus Achate
     secretum nudo dum pede carpit iter,
605
aspicit errantem, nec credere sustinet Annam
     esse: quid in Latios illa veniret agros?
dum secum Aeneas, 'Anna est!' exclamat Achates:
     ad nomen voltus sustulit illa suos.
heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus?
610
     ante oculos miserae fata sororis erant.
sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros
     (flet tamen admonitu motus, Elissa, tui):
'Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas
     tellurem fato prosperiore dari,
615
perque deos comites, hac nuper sede locatos,
     saepe meas illos increpuisse moras.
nec timui de morte tamen: metus abfuit iste.
     ei mihi, credibili fortior illa fuit.
ne refer: aspexi non illo corpore digna
620
     volnera Tartareas ausus adire domos.
at tu, seu ratio te nostris adpulit oris
     sive deus, regni commoda carpe mei.
multa tibi memores, nil non debemus Elissae:
     nomine grata tuo, grata sororis eris.'
625
talia dicenti (neque enim spes altera restat)
     credidit, errores exposuitque suos;
utque domum intravit Tyrios induta paratus,
     incipit Aeneas (cetera turba tacet):
'hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,
630
     est mihi: consumpsi naufragus huius opes.
orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora:
     quam precor ut carae more sororis ames.'
omnia promittit falsumque Lavinia volnus
     mente premit tacita dissimulatque metus;
635
donaque cum videat praeter sua lumina ferri
     multa, tamen mitti clam quoque multa putat.
non habet exactum quid agat: furialiter odit,
     et parat insidias et cupit ulta mori.
nox erat: ante torum visa est adstare sororis
640
     squalenti Dido sanguinulenta coma
et 'fuge, ne dubita, maestum fuge' dicere 'tectum';
     sub verbum querulas impulit aura fores.
exsilit et velox humili +super ausa+ fenestra
     se iacit (audacem fecerat ipse timor),
645
cumque metu rapitur tunica velata recincta,
     currit ut auditis territa damma lupis,
corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis
     creditur et stagnis occuluisse suis.
Sidonis interea magno clamore per agros
650
     quaeritur: apparent signa notaeque pedum;
ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis;
     sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
ipsa loqui visa est 'placidi sum nympha Numici:
     amne perenne latens Anna Perenna vocor.'
655
protinus erratis laeti vescuntur in agris
     et celebrant largo seque diemque mero.
Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;
     pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
invenies qui te nymphen Azanida dicant
660
     teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.
haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures
     fama, nec a veri dissidet illa fide.
plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis
     fugit et in Sacri vertice Montis erat;
665
iam quoque quem secum tulerant defecerat illos
     victus et humanis usibus apta Ceres.
orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
     pauper, sed multae sedulitatis anus;
illa, levi mitra canos incincta capillos,
670
     fingebat tremula rustica liba manu,
atque ita per populum fumantia mane solebat
     dividere: haec populo copia grata fuit.
pace domi facta signum posuere Perennae,
     quod sibi defectis illa ferebat opem.
675
Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae,
     dicere; nam coeunt certaque probra canunt.
nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam,
     et cum seducta talia verba facit:
'mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum;
680
     pendet ab officio spes mihi magna tuo.
armifer armiferae correptus amore Minervae
     uror, et hoc longo tempore volnus alo.
effice, di studio similes coeamus in unum:
     conveniunt partes hae tibi, comis anus.'
685
dixerat; illa deum promisso ludit inani,
     et stultam dubia spem trahit usque mora.
saepius instanti 'mandata peregimus' inquit;
     'evicta est: precibus vix dedit illa manus.'
credit amans thalamosque parat. deducitur illuc
690
     Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos.
oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam:
     nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum.
ridet amatorem carae nova diva Minervae,
     nec res hac Veneri gratior ulla fuit.
695
inde ioci veteres obscenaque dicta canuntur,
     et iuvat hanc magno verba dedisse deo.
Praeteriturus eram gladios in principe fixos,
     cum sic a castis Vesta locuta focis:
'ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos;
700
     sacrilegae telis me petiere manus.
ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui:
     quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.'
ille quidem caelo positus Iovis atria vidit,
     et tenet in magno templa dicata foro;
705
at quicumque nefas ausi, prohibente deorum
     numine, polluerant pontificale caput,
morte iacent merita: testes estote, Philippi,
     et quorum sparsis ossibus albet humus.
hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt
710
     Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.

16. C F
Postera cum teneras aurora refecerit herbas,
     Scorpios a prima parte videndus erit.

17. D LIB · AGON · NP
Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho:
     Bacche, fave vati, dum tua festa cano.
715
nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum
     Iuppiter adferret, +parvus inermis eras+;
nec, puer ut posses maturo tempore nasci,
     expletum patrio corpore matris opus.
Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos
720
     et domitas gentes, turifer Inde, tuas.
tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,
     inque tuum furiis acte Lycurge genus.
ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra
     dicere; sed non est carminis huius opus.
725
carminis huius opus causas exponere quare
     vitisator populos ad sua liba vocet.
ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,
     Liber, et in gelidis herba reperta focis.
te memorant, Gange totoque Oriente subacto,
730
     primitias magno seposuisse Iovi:
cinnama tu primus captivaque tura dedisti
     deque triumphato viscera tosta bove.
nomine ab auctoris ducunt libamina nomen
     libaque, quod sanctis pars datur inde focis;
735
liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem
     gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro
     (non habet ingratos fabula nostra iocos);
iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:
740
     aeriferae comitum concrepuere manus.
ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae,
     quosque movent sonitus aera, sequuntur apes;
colligit errantes et in arbore claudit inani
     Liber, et inventi praemia mellis habet.
745
ut satyri levisque senex tetigere saporem
     quaerebant flavos per nemus omne favos.
audit in exesa stridorem examinis ulmo,
     aspicit et ceras dissimulatque senex;
utque piger pandi tergo residebat aselli,
750
     adplicat hunc ulmo corticibusque cavis.
constitit ipse super ramoso stipite nixus,
     atque avide trunco condita mella petit:
milia crabronum coeunt, et vertice nudo
     spicula defigunt oraque sima notant.
755
ille cadit praeceps et calce feritur aselli,
     inclamatque suos auxiliumque rogat.
concurrunt satyri turgentiaque ora parentis
     rident: percusso claudicat ille genu.
ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat;
760
     hic paret monitis et linit ora luto.
melle pater fruitur, liboque infusa calenti
     iure repertori splendida mella damus.
femina cur praesit, non est rationis opertae:
     femineos thyrso concitat ille choros.
765
cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas
     +haec erat et+ gravidae munera vitis amat.
cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho;
     hoc quoque cur ita sit, discere nulla mora est.
Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca
770
     hanc frondem cunis opposuisse ferunt.
Restat ut inveniam quare toga libera detur
     Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
sive quod ipse puer semper iuvenisque videris,
     et media est aetas inter utrumque tibi;
775
seu quia tu pater es, patres sua pignora, natos,
     commendant curae numinibusque tuis:
sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te
     sumitur et vitae liberioris iter:
an quia, cum colerent prisci studiosius agros,
780
     et faceret patrio rure senator opus,
et caperet fasces a curvo consul aratro,
     nec crimen duras esset habere manus,
rusticus ad ludos populus veniebat in Urbem –
     sed dis, non studiis ille dabatur honor:
785
luce sua ludos uvae commentor habebat,
     quos cum taedifera nunc habet ille dea –
ergo ut tironem celebrare frequentia possit,
     visa dies dandae non aliena togae?
mite caput, pater, huc placataque cornua vertas,
790
     et des ingenio vela secunda meo.
Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet)
     hac, si commemini, praeteritaque die.
stella Lycaoniam vergit declinis ad Arcton
     Miluus: haec illa nocte videnda venit.
795
quid dederit volucri, si vis cognoscere, caelum,
     Saturnus regnis a Iove pulsus erat;
concitat iratus validos Titanas in arma,
     quaeque fuit fatis debita temptat opem.
matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus
800
     parte sui serpens posteriore fuit:
hunc triplici muro lucis incluserat atris
     Parcarum monitu Styx violenta trium.
viscera qui tauri flammis adolenda dedisset,
     sors erat aeternos vincere posse deos.
805
immolat hunc Briareus facta ex adamante securi,
     et iamiam flammis exta daturus erat:
Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi
     miluus, et meritis venit in astra suis.

(18. EC) 19. F QVINQ · NP 20. GC 21. HC 22. AN
Una dies media est, et fiunt sacra Minervae,
810
     nomina quae iunctis quinque diebus habent.
sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro:
     causa, quod est illa nata Minerva die.
altera tresque super rasa celebrantur harena:
     ensibus exsertis bellica laeta dea est.
815
Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae;
     qui bene placarit Pallada, doctus erit.
Pallade placata lanam mollire puellae
     discant et plenas exonerare colos.
illa etiam stantes radio percurrere telas
820
     erudit et rarum pectine denset opus.
hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers:
     hanc cole, velleribus quisquis aena paras.
nec quisquam invita faciet bene vincula plantae
     Pallade, sit Tychio doctior ille licet:
825
et licet antiquo manibus conlatus Epeo
     sit prior, irata Pallade mancus erit.
vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,
     munera de vestris pauca referte deae.
nec vos, turba fere censu fraudata, magistri,
830
     spernite (discipulos attrahit illa novos),
quique moves caelum, tabulamque coloribus uris,
     quique facis docta mollia saxa manu.
mille dea est operum: certe dea carminis illa est;
     si mereor, studiis adsit amica meis.
835
Caelius ex alto qua mons descendit in aequum,
     hic, ubi non plana est, sed prope plana via,
parva licet videas Captae delubra Minervae,
     quae dea natali coepit habere suo.
nominis in dubio causa est. capitale vocamus
840
     ingenium sollers: ingeniosa dea est.
an quia de capitis fertur sine matre paterni
     vertice cum clipeo prosiluisse suo?
an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis
     venit? et hoc signo littera prisca docet.
845
an quod habet legem, capitis quae pendere poenas
     ex illo iubeat furta recepta loco?
a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,
     pro ducibus nostris aegida semper habe.

23. B TVBIL · NP
Summa dies e quinque tubas lustrare canoras
850
     admonet et forti sacrificare deae.
nunc potes ad solem sublato dicere voltu
     'hic here Phrixeae vellera pressit ovis.'
seminibus tostis sceleratae fraude novercae
     sustulerat nullas, ut solet, herba comas:
855
mittitur ad tripodas certa qui sorte reportet
     quam sterili terrae Delphicus edat opem.
hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles
     et iuvenis Phrixi funera sorte peti.
usque recusantem cives et tempus et Ino
860
     compulerunt regem iussa nefanda pati;
et soror et Phrixus, velati tempora vittis,
     stant simul ante aras iunctaque fata gemunt.
aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater
     et ferit attonita pectora nuda manu,
865
inque draconigenam nimbis comitantibus urbem
     desilit, et natos eripit inde suos;
utque fugam capiant, aries nitidissimus auro
     traditur: ille vehit per freta longa duos.
dicitur infirma cornu tenuisse sinistra
870
     femina, cum de se nomina fecit aquae.
paene simul periit, dum volt succurrere lapsae,
     frater, et extentas porrigit usque manus.
flebat, ut amissa gemini consorte pericli,
     caeruleo iunctam nescius esse deo.
875
litoribus tactis aries fit sidus; at huius
     pervenit in Colchas aurea lana domos.

(24. C Q · REX · C · F) (25. DC) 26. EC
Tres ubi Luciferos veniens praemiserit Eos,
     tempora nocturnis aequa diurna feres.

(27. F NP) (28. GC) (29. HC) 30. AC
Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos,
880
     canuerint herbae rore recente quater,
Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis
     et Romana Salus Araque Pacis erit.

31. BC
Luna regit menses: huius quoque tempora mensis
     finit Aventino Luna colenda iugo.