B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


F a s t i

L i b e r   s e x t u s
I u n i u s


____________________________________________________


Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas:
     quae placeat, positis omnibus ipse leges.
facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur,
     nullaque mortali numina visa putent.
5
est deus in nobis, agitante calescimus illo;
     impetus hic sacrae semina mentis habet:
fas mihi praecipue voltus vidisse deorum,
     vel quia sum vates, vel quia sacra cano.
est nemus arboribus densum, secretus ab omni
10
     voce locus, si non obstreperetur aquis:
hic ego quaerebam coepti quae mensis origo
     esset, et in cura nominis huius eram.
ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi
     viderat, Ascraeas cum sequeretur oves;
15
nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae
     contulit: ex illis sed tamen una fuit,
ex illis fuit una, sui germana mariti;
     haec erat, agnovi, quae stat in arce Iovis.
horrueram tacitoque animum pallore fatebar;
20
     tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus.
namque ait 'o vates, Romani conditor anni,
     ause per exiguos magna referre modos,
ius tibi fecisti numen caeleste videndi,
     cum placuit numeris condere festa tuis:
25
ne tamen ignores volgique errore traharis,
     Iunius a nostro nomine nomen habet.
est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem:
     fratre magis dubito glorier anne viro.
si genus aspicitur, Saturnum prima parentem
30
     feci, Saturni sors ego prima fui.
a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:
     haec illi a caelo proxima terra fuit.
si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,
     iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi.
35
an potuit Maio paelex dare nomina mensi,
     hic honor in nobis invidiosus erit?
cur igitur regina vocor princepsque dearum,
     aurea cur dextrae sceptra dedere meae?
an facient mensem luces, Lucinaque ab illis
40
     dicar, et a nullo nomina mense traham?
tum me paeniteat posuisse fideliter iras
     in genus Electrae Dardaniamque domum.
causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam,
     forma quoque Idaeo iudice victa mea est.
45
paeniteat quod non foveo Carthaginis arces,
     cum mea sint illo currus et arma loco:
paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas
     et veterem Latio subposuisse Samon:
adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos,
50
     quos ego Romanis succubuisse tuli.
sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est:
     hic colar, hic teneam cum Iove templa meo.
ipse mihi Mavors "commendo moenia" dixit
     "haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris."
55
dicta fides sequitur: centum celebramur in aris,
     nec levior quovis est mihi mensis honor.
nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem
     Roma: suburbani dant mihi munus idem.
inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos
60
     et populus Laurens Lanuviumque meum:
est illic mensis Iunonius. inspice Tibur
     et Praenestinae moenia sacra deae,
Iunonale leges tempus: nec Romulus illas
     condidit, at nostri Roma nepotis erat.'
65
finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor
     stabat, et in voltu signa vigoris erant.
'non ego, si toto mater me cedere caelo
     iusserit, invita matre morabor' ait.
'nunc quoque non luctor de nomine temporis huius:
70
     blandior, et partes paene rogantis ago,
remque mei iuris malim tenuisse precando:
     et faveas causae forsitan ipse meae.
aurea possedit socio Capitolia templo
     mater et, ut debet, cum Iove summa tenet;
75
at decus omne mihi contingit origine mensis:
     unicus est, de quo sollicitamur, honor.
quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti
     Herculis uxori, posteritasque memor?
haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni
80
     coniugis: huc captas adpulit ille boves,
hic male defensus flammis et dote paterna
     Cacus Aventinam sanguine tinxit humum.
ad propiora vocor: populum digessit ab annis
     Romulus, in partes distribuitque duas;
85
haec dare consilium, pugnare paratior illa est,
     haec aetas bellum suadet, at illa gerit.
sic statuit, mensesque nota secrevit eadem:
     Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.'
dixit; et in litem studio certaminis issent,
90
     atque ira pietas dissimulata foret:
venit Apollinea longas Concordia lauro
     nexa comas, placidi numen opusque ducis.
haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum
     binaque cum populis regna coisse suis,
95
et lare communi soceros generosque receptos,
     'his nomen iunctis Iunius' inquit 'habet.'
dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae:
     res est arbitrio non dirimenda meo.
ite pares a me. perierunt iudice formae
100
     Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae.

1. H K · IVN · N
Prima dies tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est:
     numine clausa aperit, claudit aperta suo.
unde datas habeat vires, obscurior aevo
     fama; sed e nostro carmine certus eris.
105
adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni:
     pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.
inde sata est nymphe (Cranaen dixere priores)
     nequiquam multis saepe petita procis.
rura sequi iaculisque feras agitare solebat,
110
     nodosasque cava tendere valle plagas;
non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem
     credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi.
huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,
     reddebat tales protinus illa sonos:
115
'haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris:
     si secreta magis ducis in antra, sequor.'
credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit,
     et latet et nullo est invenienda modo.
viderat hanc Ianus, visaeque cupidine captus
120
     ad duram verbis mollibus usus erat.
nympha iubet quaeri de more remotius antrum,
     utque comes sequitur, destituitque ducem.
stulta! videt Ianus quae post sua terga gerantur:
     nil agis, et latebras respicit ille tuas.
125
nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem
     occupat amplexu, speque potitus ait
'ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:
     hoc pretium positae virginitatis habe.'
sic fatus spinam, qua tristes pellere posset
130
     a foribus noxas (haec erat alba) dedit.
sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis
     guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:
grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis;
     canities pennis, unguibus hamus inest;
135
nocte volant puerosque petunt nutricis egentes,
     et vitiant cunis corpora rapta suis;
carpere dicuntur lactentia viscera rostris,
     et plenum poto sanguine guttur habent.
est illis strigibus nomen; sed nominis huius
140
     causa quod horrenda stridere nocte solent.
sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt
     neniaque in volucres Marsa figurat anus,
in thalamos venere Procae: Proca natus in illis
     praeda recens avium quinque diebus erat,
145
pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;
     at puer infelix vagit opemque petit.
territa voce sui nutrix accurrit alumni,
     et rigido sectas invenit ungue genas.
quid faceret? color oris erat qui frondibus olim
150
     esse solet seris, quas nova laesit hiems.
pervenit ad Cranaen, et rem docet. illa 'timorem
     pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.'
venerat ad cunas; flebant materque paterque:
     'sistite vos lacrimas, ipsa medebor' ait.
155
protinus arbutea postes ter in ordine tangit
     fronde, ter arbutea limina fronde notat,
spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant)
     extaque de porca cruda bimenstre tenet,
atque ita 'noctis aves, extis puerilibus' inquit
160
     'parcite: pro parvo victima parva cadit.
cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras:
     hanc animam vobis pro meliore damus.'
sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit,
     quique adsint sacris respicere illa vetat:
165
virgaque Ianalis de spina subditur alba,
     qua lumen thalamis parva fenestra dabat.
post illud nec aves cunas violasse feruntur,
     et rediit puero qui fuit ante color.
Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis
170
     mixtaque cum calido sit faba farre rogas?
prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat,
     nec petit adscitas luxuriosa dapes.
piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,
     ostreaque in conchis tuta fuere suis;
175
nec Latium norat quam praebet Ionia dives
     nec quae Pygmaeo sanguine gaudet avis;
et praeter pennas nihil in pavone placebat,
     nec tellus captas miserat arte feras.
sus erat in pretio, caesa sue festa colebant;
180
     terra fabas tantum duraque farra dabat.
quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis
     ederit, huic laedi viscera posse negant.
Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae
     ex voto memorant facta, Camille, tuo.
185
ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam
     a Capitolino reppulit arma Iove.
quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa
     defensor solii, Iuppiter alte, tui!
vixit, ut occideret damnatus crimine regni:
190
     hunc illi titulum longa senecta dabat.
Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra
     adpositum Tectae porta Capena Viae.
te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur,
     cum paene est Corsis obruta classis aquis.
195
haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra,
     tunc oritur magni praepes adunca Iovis.

2. A F
Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis,
     evocat, et multa terra madescit aqua.

3. B C
Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus
200
     factaque erit posito rore bis uda seges,
hac sacrata die Tusco Bellona duello
     dicitur, et Latio prospera semper adest.
Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata
     multum animo vidit, lumine captus erat.
205
prospicit a templo summum brevis area Circum:
     est ibi non parvae parva columna notae;
hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti,
     in regem et gentes cum placet arma capi.

4. C C
Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est,
210
     quod deus Euboico carmine munus habet.
muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est;
     si titulum quaeris, Sulla probavit opus.

5. D NON · N
Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem
     an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait:
215
'cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo:
     nomina terna fero: sic voluere Cures.'
hunc igitur veteres donarunt aede Sabini,
     inque Quirinali constituere iugo.

6. E N
Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis,
220
     filia, qua felix sospite semper ero.
hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis
     apta requirebam, quaeque cavenda forent:
tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus
     utilis et nuptis, utilis esse viris,
225
primaque pars huius thalamis aliena reperta est;
     nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:
'donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta
     detulerit flavis in mare Thybris aquis,
non mihi detonso crinem depectere buxo,
230
     non ungues ferro subsecuisse licet,
non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos,
     quamvis perpetua sit mihi lege datus.
tu quoque ne propera: melius tua filia nubet
     ignea cum pura Vesta nitebit humo.'

7. F N
235
Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe
     fertur, et a tergo non habet Ursa metum.
tunc ego me memini ludos in gramine Campi
     aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.
festa dies illis qui lina madentia ducunt,
240
     quique tegunt parvis aera recurva cibis.

8. G N
Mens quoque numen habet: Mentis delubra videmus
     vota metu belli, perfide Poene, tui.
Poene, rebellaras, et leto consulis omnes
     attoniti Mauras pertimuere manus.
245
spem metus expulerat, cum Menti vota senatus
     suscipit, et melior protinus illa venit.
aspicit instantes mediis sex lucibus Idus
     illa dies qua sunt vota soluta deae.

9. H VEST · N
Vesta, fave: tibi nunc operata resolvimus ora,
250
     ad tua si nobis sacra venire licet.
in prece totus eram: caelestia numina sensi,
     lactaque purpurea luce refulsit humus.
non equidem vidi (valeant mendacia vatum)
     te, dea, nec fueras aspicienda viro;
255
sed quae nescieram quorumque errore tenebar
     cognita sunt nullo praecipiente mihi.
dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
     cum flammae custos aede recepta dea est,
regis opus placidi, quo non metuentius ullum
260
     numinis ingenium terra Sabina tulit.
quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,
     et paries lento vimine textus erat.
hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae,
     tunc erat intonsi regia magna Numae;
265
forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse
     dicitur, et formae causa probanda subest.
Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:
     significant sedem terra focusque suam.
terra pilae similis, nullo fulcimine nixa,
270
     aere subiecto tam grave pendet onus:
ipsa volubilitas libratum sustinet orbem,
     quique premat partes angulus omnis abest:
cumque sit in media rerum regione locata,
     ut tangat nullum plusve minusve latus,
275
ni convexa foret, parti vicinior esset,
     nec medium terram mundus haberet onus.
arte Syracosia suspensus in aere clauso
     stat globus, immensi parva figura poli,
et quantum a summis, tantum secessit ab imis
280
     terra; quod ut fiat forma rotunda facit.
par facies templi; nullus procurrit in illo
     angulus, a pluvio vindicat imbre tholus.
cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?
     inveniam causas hac quoque parte suas.
285
ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas
     semine Saturni; tertia Vesta fuit.
utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur;
     de tribus impatiens restitit una viri.
quid mirum, virgo si virgine laeta ministra
290
     admittit castas ad sua sacra manus?
nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam;
     nataque de flamma corpora nulla vides.
iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit
     nec capit, et comites virginitatis amat.
295
esse diu stultus Vestae simulacra putavi,
     mox didici curvo nulla subesse tholo.
ignis inexstinctus templo celatur in illo:
     effigiem nullam Vesta nec ignis habet.
stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur;
300
     causaque par Grai nominis esse potest.
at focus a flammis et quod fovet omnia dictus;
     qui tamen in primis aedibus ante fuit.
hinc quoque vestibulum dici reor; inde precando
     praefamur Vestam, quae loca prima tenet.
305
Ante focos olim scamnis considere longis
     mos erat, et mensae credere adesse deos;
nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,
     ante Vacunales stantque sedentque focos.
venit in hos annos aliquid de more vetusto:
310
     fert missos Vestae pura patella cibos.
Ecce coronatis panis dependet asellis,
     et velant scabras florida serta molas.
sola prius furnis torrebant farra coloni
     (et Fornacali sunt sua sacra deae):
315
subpositum cineri panem focus ipse parabat,
     strataque erat tepido tegula quassa solo.
inde focum servat pistor dominamque focorum
     et quae pumiceas versat asella molas.
praeteream referamne tuum, rubicunde Priape,
320
     dedecus? est multi fabula parva ioci.
turrigera frontem Cybele redimita corona
     convocat aeternos ad sua festa deos;
convocat et satyros et, rustica numina, nymphas;
     Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.
325
nec licet et longum est epulas narrare deorum:
     in multo nox est pervigilata mero.
hi temere errabant in opacae vallibus Idae,
     pars iacet et molli gramine membra levat;
hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit
330
     et viridem celeri ter pede pulsat humum.
Vesta iacet placidamque capit secura quietem,
     sicut erat, positum caespite fulta caput.
at ruber hortorum custos nymphasque deasque
     captat, et errantes fertque refertque pedes;
335
aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit
     an scierit Vestam, scisse sed ipse negat.
spem capit obscenam, furtimque accedere temptat,
     et fert suspensos corde micante gradus.
forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum
340
     liquerat ad ripas lene sonantis aquae;
ibat ut inciperet longi deus Hellesponti,
     intempestivo cum rudit ille sono.
territa voce gravi surgit dea; convolat omnis
     turba, per infestas effugit ille manus.
345
Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo,
     'apta' canens 'flammis indicis exta damus.'
quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas;
     cessat opus, vacuae conticuere molae.
Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis
350
     dicam Pistoris quid velit ara Iovis.
cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:
     fecerat obsidio iam diuturna famem.
Iuppiter, ad solium superis regale vocatis,
     'incipe' ait Marti; protinus ille refert:
355
'scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum,
     et dolor hic animi voce querentis eget.
si tamen ut referam breviter mala iuncta pudori
     exigis, Alpino Roma sub hoste iacet.
haec est cui fuerat promissa potentia rerum,
360
     Iuppiter? hanc terris impositurus eras?
iamque suburbanos Etruscaque contudit arma:
     spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est.
vidimus ornatos aerata per atria picta
     veste triumphales occubuisse senes;
365
vidimus Iliacae transferri pignora Vestae
     sede: putant aliquos scilicet esse deos.
at si respicerent qua vos habitatis in arce
     totque domos vestras obsidione premi,
nil opis in cura scirent superesse deorum,
370
     et data sollicita tura perire manu.
atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant,
     et, si non poterunt exsuperare, cadant.
nunc inopes victus ignavaque fata timentes
     monte suo clausos barbara turba premit.'
375
tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus
     Vestaque pro Latio multa locuta suo est.
'publica' respondit 'cura est pro moenibus istis'
     Iuppiter 'et poenas Gallia victa dabit.
tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur
380
     effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.
quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat,
     mollitamque manu duret in igne focus.'
iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis
     adnuit, et mediae tempora noctis erant.
385
iam ducibus somnum dederat labor. increpat illos
     Iuppiter et sacro quid velit ore docet:
'surgite, et in medios de summis arcibus hostes
     mittite, quam minime mittere voltis, opem.'
somnus abit, quaeruntque, novis ambagibus acti,
390
     tradere quam nolint et iubeantur opem.
esse Ceres visa est; iaciunt Cerialia dona:
     iacta super galeas scutaque longa sonant.
posse fame vinci spes excidit: hoste repulso
     candida Pistori ponitur ara Iovi.
395
Forte revertebar festis Vestalibus illa
     quae Nova Romano nunc Via iuncta foro est:
huc pede matronam nudo descendere vidi;
     obstipui tacitus sustinuique gradum.
sensit anus vicina loci, iussumque sedere
400
     adloquitur, quatiens voce tremente caput:
'hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes;
     amne redundatis fossa madebat aquis.
Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,
     nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit;
405
qua Velabra solent in Circum ducere pompas,
     nil praeter salices cassaque canna fuit:
saepe suburbanas rediens conviva per undas
     cantat et ad nautas ebria verba iacit.
nondum conveniens diversis iste figuris
410
     nomen ab averso ceperat amne deus.
hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus
     et pede velato non adeunda palus.
stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet,
     siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.'
415
reddiderat causam. 'valeas, anus optima' dixi;
     'quod superest aevi molle sit omne tui.'
Cetera iam pridem didici puerilibus annis,
     non tamen idcirco praetereunda mihi.
moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus
420
     (Ilus adhuc Asiae dives habebat opes);
creditur armiferae signum caeleste Minervae
     urbis in Iliacae desiluisse iuga.
cura videre fuit: vidi templumque locumque;
     hoc superest illi, Pallada Roma tenet.
425
consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco
     hos non mentito reddidit ore sonos:
'aetheriam servate deam, servabitis urbem:
     imperium secum transferet illa loci.'
servat et inclusam summa tenet Ilus in arce,
430
     curaque ad heredem Laomedonta redit;
sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat,
     ex quo iudicio forma revicta sua est.
seu gener Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,
     seu fuit Aeneas, eripuisse ferunt;
435
auctor in incerto, res est Romana: tuetur
     Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.
heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta
     arsit et est tectis obruta paene suis!
flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,
440
     mixtaque erat flammae flamma profana piae;
attonitae flebant demisso crine ministrae:
     abstulerat vires corporis ipse timor.
provolat in medium, et magna 'succurrite' voce,
     'non est auxilium flere' Metellus ait.
445
'pignora virgineis fatalia tollite palmis:
     non ea sunt voto, sed rapienda manu.
me miserum! dubitatis?' ait. dubitare videbat
     et pavidas posito procubuisse genu.
haurit aquas, tollensque manus 'ignoscite', dixit
450
     'sacra: vir intrabo non adeunda viro.
si scelus est, in me commissi poena redundet:
     sit capitis damno Roma soluta mei.'
dixit, et inrupit: factum dea rapta probavit,
     pontificisque sui munere tuta fuit.
455
nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae:
     ignis in Iliacis nunc erit estque focis;
nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos
     hoc duce, nec viva defodietur humo:
sic incesta perit, quia, quam violavit, in illam
460
     conditur: est Tellus Vestaque numen idem.
Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste
     fecit et Hispanam sanguine tinxit humum.
scilicet interdum miscentur tristia laetis,
     ne populum toto pectore festa iuvent:
465
Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque
     perdidit, et leto est ultimus ipse datus.
'Parthe, quid exsultas?' dixit dea 'signa remittes,
     quique necem Crassi vindicet ultor erit.'

10. A N
At simul auritis violae demuntur asellis,
470
     et Cereris fruges aspera saxa terunt,
navita puppe sedens 'Delphina videbimus', inquit
     'umida cum pulso nox erit orta die.'

11. B MATR · N vel NP
Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui,
     et vigil Eois Lucifer exit aquis:
475
ite, bonae matres (vestrum Matralia festum),
     flavaque Thebanae reddite liba deae.
pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo
     area, quae posito de bove nomen habet.
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti
480
     sceptriferas Servi templa dedisse manus.
quae dea sit, quare famulas a limine templi
     arceat (arcet enim) libaque tosta petat,
Bacche racemiferos hedera distincte capillos,
     si domus illa tua est, derige vatis opus.
485
arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino
     te, puer, et summa sedula nutrit ope.
intumuit Iuno, raptum quod paelice natum
     educet: at sanguis ille sororis erat.
hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa,
490
     tuque cadis patria, parve Learche, manu;
maesta Learcheas mater tumulaverat umbras
     et dederat miseris omnia iusta rogis.
haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,
     prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.
495
est spatio contracta brevi, freta bina repellit,
     unaque pulsatur, terra, duabus aquis:
huc venit insanis natum complexa lacertis,
     et secum celso mittit in alta iugo.
excipit inlaesos Panope centumque sorores,
500
     et placido lapsu per sua regna ferunt.
nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon
     verticibus densi Thybridis ora tenent.
lucus erat, dubium Semelae Stimulaene vocetur;
     maenadas Ausonias incoluisse ferunt:
505
quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse
     audit et Euandrum sceptra tenere loci;
dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas
     instimulat fictis insidiosa sonis:
'o nimium faciles, o toto pectore captae,
510
     non venit haec nostris hospes amica choris.
fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum:
     quo possit poenas pendere pignus habet.'
vix bene desierat, complent ululatibus auras
     thyiades, effusis per sua colla comis,
515
iniciuntque manus puerumque revellere pugnant.
     quos ignorat adhuc, invocat illa deos:
'dique virique loci, miserae succurrite matri.'
     clamor Aventini saxa propinqua ferit.
adpulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas;
520
     audit, et ad vocem concitus urget iter:
Herculis adventu quae vim modo ferre parabant
     turpia femineae terga dedere fugae.
'quid petis hinc', (cognorat enim) 'matertera Bacchi?
     an numen, quod me, te quoque vexat?' ait.
525
illa docet partim, partim praesentia nati
     continet, et furiis in scelus isse pudet.
Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis,
     estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
hospita Carmentis fidos intrasse penates
530
     diceris et longam deposuisse famem.
liba sua properata manu Tegeaea sacerdos
     traditur in subito cocta dedisse foco.
nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam;
     rustica sedulitas gratior arte fuit.
535
'nunc', ait 'o vates, venientia fata resigna,
     qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.'
parva mora est, caelum vates ac numina sumit,
     fitque sui toto pectore plena dei;
vix illam subito posses cognoscere, tanto
540
     sanctior et tanto, quam modo, maior erat.
'laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino'
     dixit, 'et huic populo prospera semper ades.
numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit.
     in vestris aliud sumite nomen aquis:
545
Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris;
     in portus nato ius erit omne tuo,
quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.
     ite, precor, nostris aequus uterque locis.'
adnuerat, promissa fides; posuere labores,
550
     nomina mutarunt: hic deus, illa dea est.
Cur vetet ancillas accedere quaeritis? odit,
     principiumque odii, si sinat illa, canam.
una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum
     saepe sub amplexus coniugis ire tui.
555
improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa
     comperit agricolis semina tosta dari:
ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit:
     hoc est cur odio sit tibi serva manus.
non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:
560
     ipsa parum felix visa fuisse parens.
alterius prolem melius mandabitis illi:
     utilior Baccho quam fuit illa suis.
hanc tibi 'quo properas?' memorant dixisse, Rutili,
     'luce mea Marso consul ab hoste cades.'
565
exitus accessit verbis, flumenque Toleni
     purpureum mixtis sanguine fluxit aquis.
proximus annus erat: Pallantide caesus eadem
     Didius hostiles ingeminavit opes.
Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque;
570
     sed superiniectis quis latet iste togis?
Servius est, hoc constat enim: sed causa latendi
     discrepat, et dubium me quoque mentis habet.
dum dea furtivos timide profitetur amores,
     caelestemque homini concubuisse pudet
575
(arsit enim magno correpta cupidine regis,
     caecaque in hoc uno non fuit illa viro),
nocte domum parva solita est intrare fenestra,
     unde Fenestellae nomina porta tenet.
nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,
580
     oraque sunt multa regia tecta toga.
an magis est verum post Tulli funera plebem
     confusam placidi morte fuisse ducis:
nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus,
     donec eum positis occuluere togis?
585
tertia causa mihi spatio maiore canenda est;
     nos tamen adductos intus agemus equos.
Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto
     his solita est dictis exstimulare virum:
'quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis
590
     meque tui fratris, si pia vita placet?
vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,
     si nullum ausuri maius eramus opus.
et caput et regnum facio dotale parentis.
     si vir es, i, dictas exige dotis opes.
595
regia res scelus est: socero cape regna necato,
     et nostras patrio sanguine tingue manus.'
talibus instinctus solio privatus in alto
     sederat: attonitum volgus in arma ruit:
hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas:
600
     sceptra gener socero rapta Superbus habet.
ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus
     concidit in dura sanguinulentus humo.
filia carpento, patrios initura penates,
     ibat per medias alta feroxque vias.
605
corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis
     restitit; hunc tali corripit illa sono:
'vadis, an exspectas pretium pietatis amarum?
     duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.'
certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa
610
     vicus, et aeterna res ea pressa nota.
post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis,
     tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar.
signum erat in solio residens sub imagine Tulli;
     dicitur hoc oculis opposuisse manum,
615
et vox audita est 'voltus abscondite nostros,
     ne natae videant ora nefanda meae.'
veste data tegitur; vetat hanc Fortuna moveri,
     et sic e templo est ipsa locuta suo:
'ore revelato qua primum luce patebit
620
     Servius, haec positi prima pudoris erit.'
parcite, matronae, vetitas attingere vestes
     (sollemni satis est voce movere preces),
sitque caput semper Romano tectus amictu
     qui rex in nostra septimus urbe fuit.
625
arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit
     ignis; opem nato Mulciber ipse tulit.
namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater
     praesignis facie Corniculana fuit.
hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis,
630
     iussit in ornatum fundere vina focum:
hinc inter cineres obsceni forma virilis
     aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis.
iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa
     Servius a caelo semina gentis habet.
635
signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco
     contigit, inque comis flammeus arsit apex.
Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede
     Livia, quam caro praestitit ipsa viro.
disce tamen, veniens aetas: ubi Livia nunc est
640
     porticus, immensae tecta fuere domus;
urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat
     quo brevius muris oppida multa tenent.
haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
     sed quia luxuria visa nocere sua.
645
sustinuit tantas operum subvertere moles
     totque suas heres perdere Caesar opes:
sic agitur censura et sic exempla parantur,
     cum vindex, alios quod monet, ipse facit.

12. C N 13. D EID · NP ut vid.
Nulla nota est veniente die, quam dicere possis;
650
     Idibus Invicto sunt data templa Iovi.
et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.
     nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
'cur vagus incedit tota tibicen in Urbe?
     quid sibi personae, quid stola longa volunt?'
655
sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit
     (possim utinam doctae verba referre deae):
'temporibus veterum tibicinis usus avorum
     magnus et in magno semper honore fuit:
cantabat fanis, cantabat tibia ludis,
660
     cantabat maestis tibia funeribus;
dulcis erat mercede labor. tempusque secutum
     quod subito gratae frangeret artis opus.
adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,
     artifices solos iusserat esse decem.
665
exilio mutant Urbem Tiburque recedunt:
     exilium quodam tempore Tibur erat.
quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris;
     ducit supremos nenia nulla toros.
servierat quidam, quantolibet ordine dignus,
670
     Tibure, sed longo tempore liber erat.
rure dapes parat ille suo, turbamque canoram
     convocat: ad festas convenit illa dapes.
nox erat, et vinis oculique animique natabant,
     cum praecomposito nuntius ore venit,
675
atque ita "quid cessas convivia solvere?" dixit
     "auctor vindictae nam venit ecce tuae."
nec mora, convivae valido titubantia vino
     membra movent; dubii stantque labantque pedes.
at dominus "discedite" ait, plaustroque morantes
680
     sustulit; in plaustro scirpea lata fuit.
adliciunt somnos tempus motusque merumque,
     potaque se Tibur turba redire putat.
iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem,
     et mane in medio plaustra fuere foro.
685
Plautius, ut posset specie numeroque senatum
     fallere, personis imperat ora tegi,
admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum
     augeat, in longis vestibus esse iubet;
sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur
690
     contra collegi iussa venire sui.
res placuit, cultuque novo licet Idibus uti
     et canere ad veteres verba iocosa modos.'
haec ubi perdocuit, 'superest mihi discere' dixi
     'cur sit Quinquatrus illa vocata dies.'
695
'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa,
     estque sub inventis haec quoque turba meis.
prima, terebrato per rara foramina buxo,
     ut daret, effeci, tibia longa sonos.
vox placuit: faciem liquidis referentibus undis
700
     vidi virgineas intumuisse genas.
"ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia" dixi:
     excipit abiectam caespite ripa suo.
inventam satyrus primum miratur, et usum
     nescit, et inflatam sentit habere sonum;
705
et modo dimittit digitis, modo concipit auras,
     iamque inter nymphas arte superbus erat:
provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit;
     caesa recesserunt a cute membra sua.
sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius:
710
     hoc est cur nostros ars colat ista dies.'

(14. E EN) 15. F Q · ST · D · F
Tertia nox veniet, qua tu, Dodoni Thyone,
     stabis Agenorei fronte videnda bovis.
haec est illa dies qua tu purgamina Vestae,
     Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas.

16. G C
715
Siqua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae:
     cras veniet vestris ille secundus aquis.

17. H C 18. A C
At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis,
     et cinget geminos stella serena polos,
tollet humo validos proles Hyriea lacertos;
720
     continua Delphin nocte videndus erit.
scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos
     viderat in campis, Algida terra, tuis;
unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho
     vectus es in niveis postmodo victor equis.

19. B C
725
Iam sex et totidem luces de mense supersunt,
     huic unum numero tu tamen adde diem.
sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt:
     coepit Aventina Pallas in arce coli.

20. C C
Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem
730
     pellit, et e pratis uda pruina fugit:
reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur,
     tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras.

21. D C
Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis,
     plenaque securae terra quietis erit,
735
surgit humo iuvenis telis adflatus avitis,
     et gemino nexas porrigit angue manus.
notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:
     devovit natum credulus ille suum.
non impune pius iuvenis Troezena petebat:
740
     dividit obstantes pectore taurus aquas.
solliciti terrentur equi, frustraque retenti
     per scopulos dominum duraque saxa trahunt.
exciderat curru, lorisque morantibus artus
     Hippolytus lacero corpore raptus erat,
745
reddideratque animam, multum indignante Diana.
     'nulla' Coronides 'causa doloris' ait:
'namque pio iuveni vitam sine volnere reddam,
     et cedent arti tristia fata meae.'
gramina continuo loculis depromit eburnis:
750
     profuerant Glauci manibus illa prius,
tum cum observatas augur descendit in herbas,
     usus et auxilio est anguis ab angue dato.
pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit:
     depositum terra sustulit ille caput.
755
lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu
     celat: Aricino Virbius ille lacu.
at Clymenus Clothoque dolent, haec fila teneri,
     hic fieri regni iura minora sui.
Iuppiter, exemplum veritus, derexit in ipsum
760
     fulmina qui nimiae moverat artis opem.
Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti:
     propter te, fieri quod vetat, ipse facit.

22. E C 23. F C
Non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar,
     si vetet auspicium, signa movere velim.
765
sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes
     per volucres aequos multa monere deos.
tempora si veteris quaeris temeraria damni,
     quintus ab extremo mense bis ille dies.
postera lux melior: superat Masinissa Syphacem,
770
     et cecidit telis Hasdrubal ipse suis.

24. G C
Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis,
     et fugiunt freno non remorante dies.
quam cito venerunt Fortunae Fortis honores!
     post septem luces Iunius actus erit.
775
ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites:
     in Tiberis ripa munera regis habet.
pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba,
     nec pudeat potos inde redire domum.
ferte coronatae iuvenum convivia, lintres,
780
     multaque per medias vina bibantur aquas.
plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse
     fertur, et ex humili sceptra tulisse loco.
convenit et servis, serva quia Tullius ortus
     constituit dubiae templa propinqua deae.

25. H C 26. A C, postea NP
785
Ecce suburbana rediens male sobrius aede
     ad stellas aliquis talia verba iacit:
'zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit:
     dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.'
at, si non esset potus, dixisset eadem
790
     venturum tempus solstitiale die.

27. B C 28. C C
Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt
     hic ubi fit docta multa corona manu.
tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim
     ante Palatini condidit ora iugi.

29. D F
795
Tot restant de mense dies quot nomina Parcis,
     cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae.

30. E C
Tempus Iuleis cras est natale Kalendis:
     Pierides, coeptis addite summa meis.
dicite, Pierides, quis vos addixerit isti
800
     cui dedit invitas victa noverca manus.
sic ego. sic Clio: 'clari monimenta Philippi
     aspicis, unde trahit Marcia casta genus,
Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,
     in qua par facies nobilitate sua.
805
par animo quoque forma suo respondet; in illa
     et genus et facies ingeniumque simul.
nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris:
     laudamus magnas hac quoque parte deas.
nupta fuit quondam matertera Caesaris illi:
810
     o decus, o sacra femina digna domo!'
sic cecinit Clio, doctae adsensere sorores;
     adnuit Alcides increpuitque lyram.