B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 8 p. Chr. n.
     
   


N u x

ca. 10 a. Chr. n.

____________________________________________________


Nux ego iuncta viae, cum sim sine crimine vitae,
     a populo saxis praetereunte petor.
obruere ista solet manifestos poena nocentes,
     publica cum lentam non capit ira moram:
5
nil ego peccavi, nisi si peccare docetur
     annua cultori poma referre suo.

At prius arboribus, tum cum meliora fuerunt
     tempora, certamen fertilitatis erat;
tum domini memores sertis ornare solebant
10
     agricolas fructu proveniente deos:
saepe tuas igitur, Liber, miratus es uvas,
     mirata est oleas saepe Minerva suas,
pomaque laesissent matrem, nisi subdita ramo
     longa laboranti furca tulisset opem.
15
quin etiam exemplo pariebat femina nostro
     nullaque non illo tempore mater erat.
at postquam platanis sterilem praebentibus umbram
     uberior quavis arbore venit honor,
nos quoque frugiferae - si nux modo ponor in illis -
20
     coepimus in patulas luxuriare comas.
nunc neque continuos nascuntur poma per annos
     uvaque laesa domum laesaque baca venit;
nunc uterum vitiat, quae vult formosa videri,
     raraque in hoc aevo est, quae velit esse parens.
25
certe ego, si numquam peperissem, tutior essem:
     ista Clytaemestra digna querela fuit.
si sciat hoc vitis, nascentes supprimet uvas
     orbaque, si sciat hoc, Palladis arbor erit.
hoc in notitiam veniat maloque piroque,
30
     destituent silvas utraque poma suas.
audiat hoc cerasus, bacas exire vetabit;
     audiat hoc ficus, stipes inanis erit.

Non equidem invideo: numquid tamen ulla feritur,
     quae sterilis sola conspicienda coma est?
35
cernite sinceros omnes ex ordine truncos,
     qui modo nil, quare percutiantur, habent.
at mihi saeva nocent mutilatis vulnera ramis
     nudaque deiecto cortice ligna patent.
non odium facit hoc, sed spes inducta rapinae:
40
     sustineant aliae poma, querentur idem.

Sic reus ille fere est, de quo victoria lucro
     esse potest: inopis vindice facta carent.
sic timet insidias qui se scit ferre viator
     cur timeat: tutum carpit inanis iter.
45
sic ego sola petor, solam quia causa petendi est;
     frondibus intactis cetera turba viret.
nam quod habent frutices aliquando proxima nostris
     fragmina, quod laeso vimine multa iacent,
non istis sua facta nocent: vicinia damno est.
50
     excipiunt ictu saxa repulsa meo.

Idque fide careat, si non, quae longius absunt,
     nativum retinent inviolata decus.
ergo si sapiant et mentem verba sequantur,
     devoveant umbras proxima quaeque meas.
55
quam miserum est, odium damnis accedere nostris
     meque ream nimiae proximitatis agi!

Sed, puto, magna mea est operoso cura colono:
     inveniat, dederit quid mihi praeter humum.
sponte mea facilis contempto nascor in agro
60
     parsque loci, qua sto, publica paene via est.
me, sata ne laedam, - quoniam et sata laedere dicor -
     imus in extremo margine fundus habet.
non mihi falx nimias Saturnia deputat umbras,
     duratam renovat non mihi fossor humum.
65
sole licet siccaque siti peritura laborem,
     irriguae dabitur non mihi sulcus aquae.

At cum maturas fisso nova cortice rimas
     nux agit, ad partes pertica saeva venit.
pertica dat plenis immitia vulnera ramis,
70
     ne possim lapidum verbera sola queri.
poma cadunt mensis non interdicta secundis
     et condit lectas parca colona nuces.

Has puer aut certo rectas dilaminat ictu
     aut pronas digito bisve semelve petit.
75
quattuor in nucibus, non amplius, alea tota est,
     cum sibi suppositis additur una tribus.
per tabulae clivum labi iubet alter et optat,
     tangat ut e multis quaelibet una suam.
est etiam, par sit numerus, qui dicat, an impar,
80
     ut divinatas auferat augur opes.
fit quoque de creta, qualem caeleste figuram
     sidus et in Graecis littera quarta gerit.
haec ubi distincta est gradibus, quae constitit intus,
     quot tetigit virgas, tot capit ipsa nuces.
85
vas quoque saepe cavum spatio distante locatur,
     in quod missa levi nux cadat una manu.

Felix, secreto quae nata est arbor in arvo
     et soli domino ferre tributa potest:
non hominum strepitus audit, non illa rotarum,
90
     non a vicina pulverulenta via est.
illa suo, quaecumque tulit, dare dona colono
     et plenos fructus adnumerare potest.
at mihi maturos numquam licet edere fetus
     ante diemque meae decutiuntur opes,
95
lamina mollis adhuc tenero est in lacte, quod intra est,
     nec mala sunt ulli nostra futura bono:
iam tamen invenio, qui me iaculentur et ictu
     praefestinato munus inane petant.
si fiat rapti, fiat mensura relicti,
100
     maiorem domini parte, viator, habes.
saepe aliquis, foliis ubi nuda cacumina vidit,
     esse putat boreae triste furentis opus;
aestibus hic, hic me spoliatam frigore credit;
     est quoque, qui crimen grandinis esse putet.
105
at mihi nec grando, duris invisa colonis,
     nec ventus fraudi solve geluve fuit:
fructus obest, peperisse nocet, nocet esse feracem,
     quaeque fuit multis, ei mihi, praeda malo est.
praeda malo, Polydore, fuit tibi; praeda nefandae
110
     coniugis Aonium misit in arma virum.
Hesperii regis pomaria tuta fuissent,
     una sed immensas arbor habebat opes.
at rubus et sentes tantummodo laedere natae
     spinaque vindicta cetera tuta sua est.
115
me, quia nec noceo nec obuncis vindicor hamis,
     missa petunt avida saxa proterva manu.

Quid, si non aptas solem vitantibus umbras,
     finditur Icario cum cane terra, darem?
quid, nisi suffugium nimbos vitantibus essem,
120
     non expectata cum venit imber aqua?
omnia cum faciam, cum praestem sedula cunctis
     officium, saxis officiosa petor.
haec mihi perpessae domini patienda querela est:
     causa habeor, quare sit lapidosus ager;
125
dumque repurgat humum collectaque saxa remittit,
     semper habent in me tela parata viae.

Ergo invisa aliis uni mihi frigora prosunt:
     illo me tutam tempore praestat hiems.
nuda quidem tunc sum, nudam tamen expedit esse,
130
     non spolium, de me quod petat, hostis habet.
at simul induimus nostris sua munera ramis,
     saxa novos fructus grandine plura petunt.

Forsitan hic aliquis dicat «quae publica tangunt,
     carpere concessum est: hoc via iuris habet.»
135
si licet hoc, oleas destringite, caedite messes;
     improbe, vicinum carpe, viator, holus.
intret et urbanas eadem petulantia portas
     sitque tuis muris, Romule, iuris idem:
quilibet argentum prima de fronte tabernae
140
     tollat et ad gemmas quilibet alter eat;
auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos,
     et, quascumque potest tangere, tollat opes.
sed neque tolluntur nec, dum regit omnia Caesar,
     incolumis tanto praeside raptor erit.
145
at non ille deus pacem intra moenia finit;
     auxilium toto spargit in orbe suum.

Quid tamen hoc prodest, media si luce palamque
     verberor et tutae non licet esse nuci?
ergo nec nidos foliis haerere nec ullam
150
     sedibus in nostris stare videtis avem.
at lapis, in ramo sedit quicumque bifurco,
     haeret et ut capta victor in arce manet.
cetera saepe tamen potuere admissa negari
     et crimen nox est infitiata suum:
155
nostra notat fusco digitos iniuria suco
     cortice contactas inficiente manus.
ille cruor meus est, illo maculata cruore
     non profectura dextra lavatur aqua.
o, ego, cum longae venerunt taedia vitae,
160
     optavi quotiens arida facta mori!
optavi quotiens aut caeco turbine verti
     aut valido missi fulminis igne peti!
atque utinam subitae raperent mea poma procellae,
     vel possem fructus excutere ipsa meos!
165
sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli,
     quod superest, tutum, Pontice castor, habes.
quid mihi tunc animi est, ubi sumit tela viator
     atque oculis plagae destinat ante locum?

Nec vitare licet moto fera vulnera trunco,
170
     quem sub humo radix curvaque vincla tenent.
corpora praebemus plagis, ut saepe sagittis,
     quem populus manicas deposuisse vetat,
utve gravem candens ubi tolli vacca securim
     aut stringi cultros in sua colla videt.
175
saepe meas vento frondes tremuisse putastis,
     sed metus in nobis causa tremoris erat.
si merui videorque nocens, imponite flammae
     nostraque fumosis urite membra focis;
si merui videorque nocens, excidite ferro
180
     et liceat miserae dedoluisse semel.
si, nec cur urar nec cur excidar, habetis,
     parcite: sic coeptum perficiatis iter.