B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


E p i s t u l a e   e x   P o n t o

L i b e r   p r i m u s

____________________________________________________

  
 
I    Bruto

Naso Tomitanae iam non novus incola terrae
     hoc tibi de Getico litore mittit opus.
Si vacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos
     excipe dumque aliquo, quolibet abde modo.
5
Publica non audent intra monimenta venire,
     ne suus hoc illis clauserit auctor iter.
A, quotiens dixi: 'Certe nil turpe docetis,
     ite, patet castis versibus ille locus.'
Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere
10
     sub lare privato tutius esse putant.
Quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?
     Qua steterant Artes, pars vacat illa tibi.
Quid veniant novitate roges fortasse sub ipsa.
     Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor.
15
Invenies, quamvis non est miserabilis index,
     non minus hoc illo triste quod ante dedi.
Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit
     non occultato nomine missa docet.
Nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis
20
     Musaque ad invitos officiosa venit.
Quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos
     exule servatis legibus Urbe frui.
Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur
     doctus et in promptu scrinia Brutus habet.
25
Nec me nominibus furiosus confero tantis:
     saeva deos contra non tamen arma tuli.
Denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
     non caret e nostris ullus honore liber.
Si dubitas de me, laudes admitte deorum
30
     et carmen dempto nomine sume meum.
Adiuvat in bello pacatae ramus olivae
     proderit auctorem pacis habere nihil?
Cum foret Aeneae cervix subiecta parenti,
     dicitur ipsa viro flamma dedisse viam.
35
Fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit?
     At patriae pater hic, ipsius ille fuit.
Ecquis ita est audax ut limine cogat abire
     iactantem Pharia tinnula sistra manu?
Ante deum Matrem cornu tibicen adunco
40
     cum canit, exiguae quis stipis aera negat?
Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae;
     unde tamen vivat vaticinator habet.
Ipsa movent animos superorum numina nostros
     turpe nec est tali credulitate capi.
45
En, ego pro sistro Phrygiique foramine buxi
     gentis Iuleae nomina sancta fero.
Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti;
     non mihi, sed magno poscitur ille deo,
nec, quia vel merui vel sensi principis iram,
50
     a nobis ipsum nolle putate coli.
Vidi ego linigerae numen violasse fatentem
     Isidis Isiacos ante sedere focos.
Alter ob huic similem privatus lumine culpam
     clamabat media se meruisse via.
55
Talia caelestes fieri praeconia gaudent,
     ut sua quid valeant numina teste probent.
Saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt,
     cum bene peccati paenituisse vident.
Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,
60
     paenitet et facto torqueor ipse meo.
Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori
     estque pati poenam quam meruisse minus.
Ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse,
     poena potest demi, culpa perennis erit.
65
Mors faciet certe ne sim, cum venerit, exul;
     ne non peccarim mors quoque non faciet.
Non igitur mirum, si mens mea tabida facta
     de nive manantis more liquescit aquae.
Estur ut occulta vitiata teredine navis,
70
     aequorei scopulos ut cavat unda salis,
roditur ut scabra positum rubigine ferrum,
     conditus ut tineae carpitur ore liber,
sic mea perpetuos curarum pectora morsus,
     fine quibus nullo conficiantur, habent.
75
Nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet
     quique dolet citius quam dolor ipse cadet.
Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,
     forsitan exigua dignus habebor ope,
inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu.
80
     Plus isto duri si precer oris ero.

 
II    Fabio Maximo

Maxime, qui tanti mensuram nominis inples
     et geminas animi nobilitate genus,
qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti,
     non omnis Fabios abstulit una dies,
5
forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras,
     quisque loquar tecum certior esse velis.
Ei mihi! quid faciam? Vereor ne nomine lecto
     durus et aversa cetera mente legas!
Videris! Audebo tibi me scripsisse fateri
10
     < . . . . . . . . . . . . . . >
qui, cum me poena dignum graviore fuisse
     confiteor, possum vix graviora pati.
Hostibus in mediis interque pericula versor,
     tamquam cum patria pax sit adempta mihi.
15
Qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas,
     omnia vipereo spicula felle linunt.
His eques instructus perterrita moenia lustrat
     more lupi clausas circumeuntis oves,
at semel intentus nervo levis arcus equino
20
     vincula semper habens inresoluta manet;
tecta rigent fixis veluti velata sagittis
     portaque vix firma submovet arma sera.
Adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti
     et quod iners hiemi continuatur hiems.
25
Hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis
     cumque meo fato quarta fatigat hiems.
Fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis
     et similis morti pectora torpor habet.
Felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
30
     quae posuit sensum saxea facta mali!
Vos quoque felices, quarum clamantia fratrem
     cortice velavit populus ora novo!
Ille ego sum lignum qui non admittar in ullum;
     ille ego sum frustra qui lapis esse velim.
35
Ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris,
     amittet vires ipsa Medusa suas.
Vivimus ut numquam sensu careamus amaro,
     et gravior longa fit mea poena mora.
Sic inconsumptum Tityi semperque renascens
40
     non perit, ut possit saepe perire, iecur.
At, puto, cum requies medicinaque publica curae
     somnus adest, solitis nox venit orba malis.
Somnia me terrent veros imitantia casus
     et vigilant sensus in mea damna mei.
45
Aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas
     aut dare captivas ad fera vincla manus
aut, ubi decipior melioris imagine somni,
     aspicio patriae tecta relicta meae
et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici,
50
     et modo cum cara coniuge multa loquor.
Sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas,
     peior ab admonitu fit status iste boni.
Sive dies igitur caput hoc miserabile cernit,
     sive pruinosi Noctis aguntur equi,
55
sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis,
     ignibus admotis ut nova cera solet.
Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,
     ne mea Sarmaticum contegat ossa solum.
Cum subit, Augusti quae sit clementia, credo
60
     mollia naufragiis litora posse dari.
Cum video quam sint mea fata tenacia, frangor
     spesque levis magno victa timore cadit,
nec tamen ulterius quicquam sperove precorve
     quam male mutato posse carere loco.
65
Aut hoc aut nihil est pro me temptare modeste
     gratia quod salvo vestra pudore queat.
Suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae
     difficilis causae mite patrocinium.
Est mala, confiteor, sed te bona fiet agente:
70
     lenia pro misera fac modo verba fuga.
Nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit,
     ultimus hic qua sit condicione locus.
Magna tenent illud numen molimina rerum,
     haec est caelesti pectore cura minor,
75
nec vacat in qua sint positi regione Tomitae
     quaerere – finitimo vix loca nota Getae –
aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres
     cultaque Oresteae Taurica terra deae
quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister,
80
     dura meant celeri terga per amnis equo.
Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat,
     Roma, nec Ausonii militis arma timet.
Dant illis animos arcus plenaeque pharetrae
     quamque libet longis cursibus aptus equus
85
quodque sitim didicere diu tolerare famemque
     quodque sequens nullas hostis habebit aquas.
Ira viri mitis non me misisset in istam,
     si satis haec illi nota fuisset humus.
Nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste
90
     meque minus, vitam cui dabat ipse, capi.
Noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu:
     nil opus est ullis in mea fata Getis.
Sed neque cur morerer quicquam mihi comperit actum,
     et minus infestus quam fuit esse potest.
95
Tunc quoque nil fecit, nisi quod facere ipse coegi;
     paene etiam merito parcior ira meo est.
Di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est,
     alma nihil maius Caesare terra ferat.
Utque diu sub eo, sic sit sub Caesare terra
100
     perque manus huius tradita gentis eat.
At tu tam placido quam nos quoque sensimus illum
     iudice pro lacrimis ora resolve meis.
Non petito ut bene sit, sed uti male tutius utque
     exilium saevo distet ab hoste meum,
105
quamque dedere mihi praesentia numina vitam,
     non adimat stricto squalidus ense Getes,
denique, si moriar, subeam pacatius arvum
     ossa nec a Scythica nostra premantur humo
nec male compositos, ut scilicet exule dignum,
110
     Bistonii cineres ungula pulset equi,
et ne, si superest aliquis post funera sensus,
     terreat et manes Sarmatis umbra meos.
Caesaris haec animum poterant audita movere,
     Maxime, movissent si tamen ante tuum.
115
Vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,
     auxilio trepidis quae solet esse reis,
adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae
     aequandi superis pectora flecte viri.
Non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus
120
     quique suis homines pabula fecit equis,
sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox,
     quique dolet, quotiens cogitur, esse ferox,
qui vicit semper, victis ut parcere posset,
     clausit et aeterna civica bella sera,
125
multa metu poenae, poena qui pauca coercet,
     et iacit invita fulmina rara manu.
Ergo tam placidas orator missus ad aures
     ut propior patriae sit fuga nostra roga.
Ille ego sum qui te colui, quem festa solebat
130
     inter convivas mensa videre tuos,
ille ego qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes
     et cecini fausto carmina digna toro,
cuius te solitum memini laudare libellos
     exceptis domino qui nocuere suo,
135
cui tua nonnumquam miranti scripta legebas,
     ille ego de vestra cui data nupta domo est.
Hanc probat et primo dilectam semper ab aevo
     est inter comites Marcia censa suas
inque suis habuit matertera Caesaris ante;
140
     quarum iudicio si quam probata, proba est.
Ipsa sua melior fama laudantibus istis
     Claudia divina non eguisset ope.
Nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos:
     proxima pars vitae transilienda meae.
145
Sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina vestra est:
     non potes hanc salva dissimulare fide.
Confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras –
     iure venit cultos ad sibi quisque deos –
flensque rogat precibus lenito Caesare vestris
150
     busta sui fiant ut propiora viri.

 
III    Rufino

Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem,
     qui miser est, ulli si suus esse potest.
Reddita confusae nuper solacia menti
     auxilium nostris spemque tulere malis.
5
Utque Machaoniis Poeantius artibus heros
     lenito medicam vulnere sensit opem,
sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu
     admonitu coepi fortior esse tuo
et iam deficiens sic ad tua verba revixi,
10
     ut solet infuso vena redire mero.
Non tamen exhibuit tantas facundia vires
     ut mea sint dictis pectora sana tuis.
Ut multum demas nostrae de gurgite curae,
     non minus exhausto quod superabit erit.
15
Tempore ducetur longo fortasse cicatrix:
     horrent admotas vulnera cruda manus.
Non est in medico semper relevetur ut aeger:
     interdum docta plus valet arte malum.
Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus
20
     ad Stygias certo limite ducat aquas.
Adferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
     sanabit nulla vulnera cordis ope.
Tollere nodosam nescit medicina podagram
     nec formidatis auxiliatur aquis.
25
Cura quoque interdum nulla medicabilis arte
     aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem
     sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
rursus amor patriae ratione valentior omni
30
     quod tua fecerunt scripta retexit opus.
Sive pium vis hoc, seu vis muliebre vocari,
     confiteor misero molle cor esse mihi.
Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat
     fumum de patriis posse videre focis.
35
Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
     ducit et inmemores non sinit esse sui.
Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
     Huc tamen ex ista barbarus urbe fugit.
Cum bene sit clausae cavea Pandione natae,
40
     nititur in silvas illa redire suas.
Adsuetos tauri saltus, adsueta leones –
     nec feritas illos inpedit – antra petunt.
Tu tamen exilii morsus e pectore nostro
     fomentis speras cedere posse tuis.
45
Effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi,
     talibus ut levius sit caruisse malum.
At, puto, qua genitus fueram tellure carenti
     in tamen humano contigit esse loco:
orbis in extremi iaceo desertus harenis,
50
     fert ubi perpetuas obruta terra nives.
Non ager hic pomum, non dulces educat uvas,
     non salices ripa, robora monte virent.
Neve fretum laudes terra magis, aequora semper
     ventorum rabie solibus orba tument.
55
Quocumque aspicias, campi cultore carentes
     vastaque quae nemo vindicat arva iacent.
Hostis adest dextra laevaque a parte timendus
     vicinoque metu terret utrumque latus:
altera Bistonias pars est sensura sarisas,
60
     altera Sarmatica spicula missa manu.
I nunc et veterum nobis exempla virorum
     qui forti casum mente tulere refer
et grave magnanimi robur mirare Rutili
     non usi reditus condicione dati.
65
Zmyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus,
     paene minus nullo Zmyrna petenda loco.
Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus,
     legit enim sedes, Attica terra, tuas.
Arma Neoclides qui Persica contudit armis
70
     Argolica primam sensit in urbe fugam.
Pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,
     inter quas dubium quae prior esset erat.
Caede puer facta Patroclus Opunta reliquit
     Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.
75
Exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam
     quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,
     poneret ut muros in meliore loco.
Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus
80
     et Teucrum Veneri grata recepit humus.
Quid referam veteres Romanae gentis, apud quos
     exulibus tellus ultima Tibur erat?
Persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis
     tam procul a patria est horridiorve locus.
85
Quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti:
     quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.
Nec tamen infitior, si possint nostra coire
     vulnera, praeceptis posse coire tuis.
Sed vereor, ne me frustra servare labores
90
     nec iuver admota perditus aeger ope,
nec loquor hoc quia sit maior prudentia nobis,
     sed sum quam medico notior ipse mihi.
Ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas
     ad me pervenit consuliturque boni.

 
IV    Uxori

Iam mihi deterior canis aspergitur aetas
     iamque meos vultus ruga senilis arat,
iam vigor et quasso languent in corpore vires
     nec iuveni lusus qui placuere iuvant
5
nec, si me subito videas, agnoscere possis,
     aetatis facta est tanta ruina meae.
Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,
     anxietas animi continuusque labor;
nam mea per longos si quis mala digerat annos,
10
     crede mihi, Pylio Nestore maior ero.
Cernis ut in duris – et quid bove firmius? – arvis
     fortia taurorum corpora frangat opus.
Quae numquam vacuo solita est cessare novali
     fructibus adsiduis lassa senescit humus.
15
Occidet, ad circi si quis certamina semper
     non intermissis cursibus ibit equus.
Firma sit illa licet, solvetur in aequore navis
     quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
Me quoque debilitat series inmensa malorum
20
     ante meum tempus cogit et esse senem.
Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis,
     inmodicus contra carpit utrumque labor.
Aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
     quam laudem a sera posteritate ferat.
25
At labor illius nostro leviorque minorque est,
     si modo non verum nomina magna premunt.
Ille est in Pontum Pelia mittente profectus
     qui vix Thessaliae fine timendus erat:
Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu
30
     solis ad occasus utraque terra tremit.
Iunctior Haemonia est Ponto quam Roma Sinistro
     et brevius quam nos ille peregit iter.
Ille habuit comites primos telluris Achivae,
     at nostram cuncti destituere fugam.
35
Nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor,
     quae tulit Aesoniden, densa carina fuit.
Nec mihi Tiphys erat rector nec Agenore natus
     quas fugerem docuit quas sequererque vias.
Illum tutata est cum Pallade regia Iuno:
40
     defendere meum numina nulla caput.
Illum furtivae iuvere Cupidinis artes
     quas a me vellem non didicisset amor.
Ille domum rediit, nos his moriemur in arvis,
     perstiterit laesi si gravis ira dei.
45
Durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,
     illo quod subiit Aesone natus opus.
Te quoque, quam iuvenem discedens Urbe reliqui,
     credibile est nostris insenuisse malis.
O! ego – di faciant! – talem te cernere possim,
50
     caraque mutatis oscula ferre comis
amplectique meis corpus non pingue lacertis
     et 'Gracile hoc fecit' dicere 'cura mei'
et narrare meos flenti flens ipse labores
     sperato numquam conloquioque frui
55
turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,
     dis veris, memori debita ferre manu!
Memnonis hanc utinam, lenito principe, mater
     quam primum roseo provocet ore diem!

 
V    <Cottae> Maximo

Ille tuos quondam non ultimus inter amicos
     ut sua verba legas, Maxime, Naso rogat,
in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
     nescius exilii ne videare mei.
5
Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus,
     ut capiant vitium, ni moveantur, aquae.
Et mihi si quis erat ducendi carminis usus,
     deficit estque minor factus inerte situ.
Haec quoque quae legitis, si quid mihi, Maxime, credis,
10
     scribimus invita vixque coacta manu.
Non libet in talis animum contendere curas
     nec venit ad duros Musa vocata Getas.
Ut tamen ipse vides, luctor deducere versum,
     sed non fit fato mollior ille meo.
15
Cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno
     me quoque, qui feci, iudice digna lini.
Nec tamen emendo; labor hic quam scribere maior
     mensque pati durum sustinet aegra nihil.
Scilicet incipiam lima mordacius uti
20
     et sub iudicium singula verba vocem.
Torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum
     confluat et frondes Alpibus addat Atho.
Parcendum est animo miserabile vulnus habenti:
     subducunt oneri colla perusta boves.
25
At, puto, fructus adest, iustissima causa laborum,
     et sata cum multo fenore reddit ager.
Tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum
     profuit – atque utinam non nocuisset! – opus.
Cur igitur scribam miraris. Miror et ipse
30
     et tecum quaero saepe quid inde petam.
An populus vere sanos negat esse poetas
     sumque fides huius maxima vocis ego
qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo,
     damnosa persto condere semen humo?
35
Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum
     tempus et adsueta ponere in arte iuvat.
Saucius eiurat pugnam gladiator et idem
     inmemor antiqui vulneris arma capit.
Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis
40
     et ducit remos qua modo navit aqua.
Sic ego constanter studium non utile servo
     et repeto nollem quas coluisse deas.
Quid potius faciam? Non sum qui segnia ducam
     otia: mors nobis tempus habetur iners.
45
Nec iuvat in lucem nimio marcescere vino
     nec tenet incertas alea blanda manus.
Cum dedimus somno quas corpus postulat horas,
     quo ponam vigilans tempora longa modo?
Moris an oblitus patrii contendere discam
50
     Sarmaticos arcus et trahar arte loci?
Hoc quoque me studium prohibent adsumere vires
     mensque magis gracili corpore nostra valet.
Cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
     artibus his quae nil utilitatis habent.
55
Consequor ex illis casus oblivia nostri:
     hanc messem satis est si mea reddit humus.
Gloria vos acuat; vos, ut recitata probentur
     carmina, Pieriis invigilate choris.
Quod venit ex facili satis est componere nobis,
60
     et nimis intenti causa laboris abest.
Cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
     An verear ne non adprobet illa Getes?
Forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum
     ingenio nullum maius habere meo.
65
Hoc ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo,
     inter inhumanos esse poeta Getas.
Quo mihi diversum fama contendere in orbem?
     Quem fortuna dedit, Roma sit ille locus.
Hoc mea contenta est infelix Musa theatro.
70
     Hoc merui, magni sic voluere dei.
Nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis
     quo Boreas penna deficiente venit.
Dividimur caelo quaeque est procul urbe Quirini
     aspicit hirsutos comminus ursa Getas.
75
Per tantum terrae, tot aquas vix credere possum
     indicium studii transiluisse mei.
Finge legi, quodque est mirabile, finge placere:
     auctorem certe res iuvat ista nihil.
Quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae
80
     aut ubi Taprobanen Indica tingit aqua?
Altius ire libet? Si te distantia longe
     Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
Sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc
     famaque cum domino fugit ab Urbe suo,
85
vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est,
     nunc quoque de nostra morte tacere reor.

 
VI    Graecino

Ecquid, ut audisti – nam te diversa tenebat
     terra – meos casus, cor tibi triste fuit?
Dissimules metuasque licet, Graecine, fateri,
     si bene te novi, triste fuisse liquet.
5
Non cadit in mores feritas inamabilis istos
     nec minus a studiis dissidet illa tuis.
Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,
     pectora mollescunt asperitasque fugit;
nec quisquam meliore fide complectitur illas,
10
     qua sinit officium militiaeque labor.
Certe ego cum primum potui sentire quid essem,
      – nam fuit attonito mens mea nulla diu –
hoc quoque fortunam sensi quod amicus abesses,
     qui mihi praesidium grande futurus eras.
15
Tecum tunc aberant aegrae solacia mentis
     magnaque pars animi consiliique mei.
At nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam
     adloquioque iuva pectora nostra tuo,
quae, non mendaci si quicquam credis amico,
20
     stulta magis dici quam scelerata decet.
Nec breve nec tutum peccati quae sit origo
     scribere: tractari vulnera nostra timent.
Qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogare
     desine; non agites, si qua coire velis.
25
Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est:
     omnis an in magnos culpa deos scelus est?
Spes igitur menti poenae, Graecine, levandae
     non est ex toto nulla relicta meae.
Haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras,
30
     in dis invisa sola remansit humo.
Haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus
     liberaque a ferro crura futura putet.
Haec facit ut, videat cum terras undique nullas,
     naufragus in mediis brachia iactet aquis.
35
Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit
     nec spes huic vena deficiente cadit.
Carcere dicuntur clausi sperare salutem
     atque aliquis pendens in cruce vota facit.
Haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis
40
     non est proposita passa perire nece.
Me quoque conantem gladio finire dolorem
     arguit iniecta continuitque manu:
'Quid' que 'facis? lacrimis opus est, non sanguine', dixit,
     'saepe per has flecti principis ira solet'.
45
Quamvis est igitur meritis indebita nostris,
     magna tamen spes est in bonitate dei.
Qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare
     confer et in votum tu quoque verba meum.
Inque Tomitana iaceam tumulatus harena,
50
     si te non nobis ista vovere liquet.
Nam prius incipient turris vitare columbae,
     antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas
quam male se praestet veteri Graecinus amico.
     Non ita sunt fatis omnia versa meis.

 
VII    Messalino

Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem
     quam legis a saevis attulit usque Getis.
Indicat auctorem locus? An nisi nomine lecto
     haec me Nasonem scribere verba latet?
5
Ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum,
     me tamen excepto, qui precor esse tuus?
Di procul a cunctis qui te venerantur amantque
     huius notitiam gentis habere velint.
Nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas
10
     vivere, si vita est mortis habenda genus.
Nos premat aut bello tellus aut frigore caelum
     truxque Getes armis, grandine pugnet hiems,
nos habeat regio nec pomo feta nec uvis
     et cuius nullum cesset ab hoste latus.
15
Cetera sit sospes cultorum turba tuorum,
     in quibus, ut populo, pars ego parva fui.
Me miserum, si tu verbis offenderis istis
     nosque negas ulla parte fuisse tuos!
Idque sit ut verum, mentito ignoscere debes.
20
     Nil demit laudi gloria nostra tuae.
Quis se Caesaribus notus non fingit amicum?
     Da veniam fasso, tu mihi Caesar eras.
Nec tamen inrumpo quo non licet ire satisque est
     atria si nobis non patuisse negas.
25
Utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno
     nempe salutaris quam prius ore minus.
Nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,
     hortator studii causaque faxque mei,
cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,
30
     et dedimus medio scripta canenda foro.
Adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore
     quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:
is me nec comitem nec dedignatus amicum est,
     si tamen haec illi non nocitura putas;
35
si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:
     clausa mihi potius tota sit ista domus.
Sed neque claudenda est et nulla potentia vires
     praestandi ne quid peccet amicus habet.
Et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,
40
     sic facinus nemo nescit abesse mihi.
Quod nisi delicti pars excusabilis esset,
     parva relegari poena futura fuit.
Ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia, Caesar,
     stultitiam dici crimina posse mea.
45
Quaque ego permisi quaque est res passa pepercit
     usus et est modice fulminis igne sui.
Nec vitam nec opes nec ademit posse reverti,
     si sua per vestras victa sit ira preces.
At graviter cecidi. Quid enim mirabile, si quis
50
     a Iove percussus non leve vulnus habet?
Ipse suas etiam vires inhiberet Achilles,
     missa gravis ictus Pelias hasta dabat.
Iudicium nobis igitur cum vindicis adsit,
     non est cur tua me ianua nosse neget.
55
Culta quidem, fateor, citra quam debuit illa est,
     sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.
Nec tamen officium sensit domus altera nostrum:
     hic illic vestro sub lare semper eram.
Quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,
60
     ius aliquod tecum fratris amicus habet.
Quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,
     sic est fortunae promeruisse tuae?
Quod si permittis nobis suadere quid optes,
     ut des quam reddas plura precare deos.
65
Idque facis, quantumque licet meminisse, solebas
     officii causa pluribus esse dati.
Quo libet in numero me, Messaline, repone,
     sim modo pars vestrae non aliena domus,
et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur,
70
     si non ferre doles, at meruisse dole.

 
VIII    Severo

A tibi dilecto missam Nasone salutem
     accipe, pars animae magna, Severe, meae.
Neve roga quid agam. Si persequar omnia, flebis:
     summa satis nostri si tibi nota mali.
5
Vivimus adsiduis expertes pacis in armis
     dura pharetrato bella movente Geta.
Deque tot expulsis sum miles in exule solus:
     tuta – nec invideo – cetera turba latet.
Quoque magis nostros venia dignere libellos,
10
     haec in procinctu carmina facta leges.
Stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri,
     moenibus et positu vix adeunda loci.
Caspius Aegisos, de se si credimus ipsis,
     condidit et proprio nomine dixit opus.
15
Hanc ferus Odrysiis inopino Marte peremptis
     cepit et in regem sustulit arma Getes.
Ille memor magni generis virtute quod auget,
     protinus innumero milite cinctus adest
nec prius abscessit merita quam caede nocentum
20
     . . . . . . . . . . . . . . .
At tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro,
     semper honorata sceptra tenere manu,
teque, quod et praestat – quid enim tibi plenius optem? –
     Martia cum magno Caesare Roma probet.
25
Sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis,
     accedant nostris saeva quod arma malis.
Ut careo vobis, Stygias detrusus in oras,
     quattuor autumnos Pleias orta facit.
Nec tu credideris urbanae commoda vitae
30
     quaerere Nasonem: quaerit et illa tamen.
Nam modo vos animo, dulces, reminiscor, amici,
     nunc mihi cum cara coniuge nata subit,
aque domo rursus pulchrae loca vertor ad Urbis
     cunctaque mens oculis pervidet illa suis.
35
Nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra,
     nunc subit aequata porticus omnis humo,
gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos
     stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
At, puto, sic Urbis misero est erepta voluptas,
40
     quolibet ut saltem rure frui liceat!
Non meus amissos animus desiderat agros
     ruraque Paeligno conspicienda solo
nec quos piniferis positos in collibus hortos
     spectat Flaminiae Clodia iuncta viae,
45
quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam
     ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas,
sunt ubi, si vivunt, nostra quoque consita quaedam,
     sed non et nostra poma legenda manu.
Pro quibus amissis utinam contingere possit
50
     hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
Ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas,
     ipse velim baculo pascere nixus oves.
Ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
     ducam ruricolas sub iuga curva boves
55
et discam Getici quae norunt verba iuvenci
     adsuetas illis adiciamque minas.
Ipse manu capulum pressi moderatus aratri
     experiar mota spargere semen humo.
Nec dubitem longis purgare ligonibus herbas
60
     et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas.
Unde sed hoc nobis minimum quos inter et hostem
     discrimen murus clausaque porta facit?
At tibi nascenti, quod toto pectore laetor,
     nerunt fatales fortia fila deae.
65
Te modo Campus habet, densa modo porticus umbra,
     nunc in quo ponis tempora rara forum;
Umbria nunc revocat nec non Albana petentem
     Appia ferventi ducit in arva rota.
Forsitan hic optes ut iustam subprimat iram
70
     Caesar et hospitium sit tua villa meum.
A! nimium est quod, amice, petis, moderatius opta
     et voti quaeso contrahe vela tui.
Terra velim propior nullique obnoxia bello
     detur: erit nostris pars bona dempta malis.

 
IX    Cottae Maximo

Quae mihi de rapto tua venit epistula Celso
     protinus est lacrimis umida facta meis,
quodque nefas dictu fieri nec posse putavi,
     invitis oculis littera lecta tua est.
5
Nec quicquam ad nostras pervenit acerbius aures,
     ut sumus in Ponto, perveniatque precor.
Ante meos oculos tamquam praesentis imago
     haeret et extinctum vivere fingit amor.
Saepe refert animus lusus gravitate carentes,
10
     seria cum liquida saepe peracta fide.
Nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis
     quae vellem vitae summa fuisse meae,
cum domus ingenti subito mea lapsa ruina
     concidit in domini procubuitque caput.
15
Adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,
     Maxime, Fortunae nec fuit ipse comes.
Illum ego non aliter flentem mea funera vidi
     ponendus quam si frater in igne foret.
Haesit in amplexu consolatusque iacentem est
20
     cumque meis lacrimis miscuit usque suas.
quotiens vitae custos invisus amarae
     continuit promptas in mea fata manus!
quotiens dixit: 'Placabilis ira deorum est:
     vive nec ignosci tu tibi posse nega!'
Vox tamen illa fuit celeberrima: 'Respice quantum
     debeat auxilium Maximus esse tibi.
25
Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit
     ne sit ad extremum Caesaris ira tenax,
cumque suis fratris vires adhibebit et omnem,
     quo levius doleas, experietur opem.'
Haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae:
30
     quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.
Huc quoque venturum mihi se iurare solebat
     non nisi te longae ius sibi dante viae.
Nam tua non alio coluit penetralia ritu
     terrarum dominos quam colis ipse deos.
35
Crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
     non fuit e multis quolibet ille minor,
si modo non census nec clarum nomen avorum,
     sed probitas magnos ingeniumque facit.
Iure igitur lacrimas Celso libamus adempto,
40
     cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi;
carmina iure damus raros testantia mores,
     ut tua venturi nomina, Celse, legant.
Hoc est quod possum Geticis tibi mittere ab arvis;
     hoc solum est istic quod licet esse meum.
45
Funera non potui comitare nec ungere corpus
     atque tuis toto dividor orbe rogis.
Qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,
     praestitit officium Maximus omne tibi.
Ille tibi exequias et magni funus honoris
50
     fecit et in gelidos vertit amoma sinus
diluit et lacrimis maerens unguenta profusis
     ossaque vicina condita texit humo.
Qui quoniam extinctis quae debet praestat amicis,
     et nos extinctis adnumerare potest.

 
X    Flacco

Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem,
     mittere rem si quis qua caret ipse potest.
Longus enim curis vitiatum corpus amaris
     non patitur vires languor habere suas.
5
Nec dolor ullus adest nec febribus uror anhelis
     et peragit soliti vena tenoris iter.
Os hebes est positaeque movent fastidia mensae
     et queror, invisi cum venit hora cibi.
Quod mare, quod tellus adpone, quod educat aer,
10
     nil ibi quod nobis esuriatur erit.
Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum,
     det mihi formosa gnava Iuventa manu,
non tamen exacuet torpens sapor ille palatum
     stabit et in stomacho pondus inerte diu.
15
Haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis
     scribere, delicias ne mala nostra vocet.
Scilicet is status est, ea rerum forma mearum
     deliciis etiam possit ut esse locus!
Delicias illi precor has contingere, si quis
20
     ne mihi sit levior Caesaris ira timet.
Is quoque qui gracili cibus est in corpore somnus
     non alit officio corpus inane suo,
sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores,
     quorum materiam dat locus ipse mihi.
25
Vix igitur possis visos agnoscere vultus
     quoque ierit quaeras qui fuit ante color.
Parvus in exiles sucus mihi pervenit artus
     membraque sunt cera pallidiora nova.
Non haec inmodico contraxi damna Lyaeo:
30
     scis mihi quam solae paene bibantur aquae.
Non epulis oneror, quarum si tangar amore,
     est tamen in Geticis copia nulla locis.
Nec vires adimit Veneris damnosa voluptas:
     non solet in maestos illa venire toros.
35
Unda locusque nocent et causa valentior istis,
     anxietas animi, quae mihi semper adest.
Haec nisi tu pariter simili cum fratre levares,
     vix mens tristitiae nostra tulisset onus.
Vos estis fracto tellus non dura phaselo
40
     quamque negant multi vos mihi fertis opem.
Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa,
     Caesaris offensum dum mihi numen erit.
Qui meritam nobis minuat, non finiat iram,
     suppliciter vestros quisque rogate deos.