BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Publius Vergilius Maro

70 - 19 a. Chr. n.

 

Aeneis

 

Liber III

 

___________________________________________________

 

 

 

 

 

Liber tertius

 

«Postquam res Asiae Priamique evertere gentem

immeritam visum superis, ceciditque superbum

Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,

diversa exsilia et desertas quaerere terras

5

auguriis agimur divum, classemque sub ipsa

Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,

incerti quo fata ferant, ubi sistere detur,

contrahimusque viros. vix prima inceperat aestas

et pater Anchises dare fatis vela iubebat,

10

litora cum patriae lacrimans portusque relinquo

et campos ubi Troia fuit. feror exsul in altum

cum sociis natoque penatibus et magnis dis.

 

 

Terra procul vastis colitur Mavortia campis

(Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo,

15

hospitium antiquum Troiae sociique penates

dum fortuna fuit. feror huc et litore curvo

moenia prima loco fatis ingressus iniquis

Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.

sacra Dionaeae matri divisque ferebam

20

auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem

caelicolum regi mactabam in litore taurum.

forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo

virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.

accessi viridemque ab humo convellere silvam

25

conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,

horrendum et dictu video mirabile monstrum.

nam quae prima solo ruptis radicibus arbos

vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae

et terram tabo maculant. mihi frigidus horror

30

membra quatit gelidusque coit formidine sanguis.

rursus et alterius lentum convellere vimen

insequor et causas penitus temptare latentis;

ater et alterius sequitur de cortice sanguis.

multa movens animo Nymphas venerabar agrestis

35

Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis,

rite secundarent visus omenque levarent.

tertia sed postquam maiore hastilia nisu

adgredior genibusque adversae obluctor harenae,

(eloquar an sileam?) gemitus lacrimabilis imo

40

auditur tumulo et vox reddita fertur ad auris:

«quid miserum, Aenea, laceras? iam parce sepulto,

parce pias scelerare manus. non me tibi Troia

externum tulit aut cruor hic de stipite manat.

heu fuge crudelis terras, fuge litus avarum:

45

nam Polydorus ego. hic confixum ferrea texit

telorum seges et iaculis increvit acutis.»

tum vero ancipiti mentem formidine pressus

obstipui steteruntque comae et vox faucibus haesit.

 

Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno

50

infelix Priamus furtim mandarat alendum

Threicio regi, cum iam diffideret armis

Dardaniae cingique urbem obsidione videret.

ille, ut opes fractae Teucrum et Fortuna recessit,

res Agamemnonias victriciaque arma secutus

55

fas omne abrumpit: Polydorum obtruncat, et auro

vi potitur. quid non mortalia pectora cogis,

auri sacra fames! postquam pavor ossa reliquit,

delectos populi ad proceres primumque parentem

monstra deum refero, et quae sit sententia posco.

60

omnibus idem animus, scelerata excedere terra,

linqui pollutum hospitium et dare classibus Austros.

ergo instauramus Polydoro funus, et ingens

aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae

caeruleis maestae vittis atraque cupresso,

65

et circum Iliades crinem de more solutae;

inferimus tepido spumantia cymbia lacte

sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro

condimus et magna supremum voce ciemus.

 

Inde ubi prima fides pelago, placataque venti

70

dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum,

deducunt socii navis et litora complent;

provehimur portu terraeque urbesque recedunt.

sacra mari colitur medio gratissima tellus

Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,

75

quam pius arquitenens oras et litora circum

errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,

immotamque coli dedit et contemnere ventos.

huc feror, haec fessos tuto placidissima portu

accipit; egressi veneramur Apollinis urbem.

80

rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos,

vittis et sacra redimitus tempora lauro

occurrit; veterem Anchisen agnovit amicum.

iungimus hospitio dextras et tecta subimus.

 

Templa dei saxo venerabar structa vetusto:

85

«da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis

et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae

Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.

quem sequimur? quove ire iubes? ubi ponere sedes?

da, pater, augurium atque animis inlabere nostris.»

90

vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,

liminaque laurusque dei, totusque moveri

mons circum et mugire adytis cortina reclusis.

summissi petimus terram et vox fertur ad auris:

«Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum

95

prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto

accipiet reduces. antiquam exquirite matrem.

hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris

et nati natorum et qui nascentur ab illis.»

haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu

100

laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt,

quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti.

tum genitor veterum volvens monimenta virorum

«audite, o proceres,» ait «et spes discite vestras.

Creta Iovis magni medio iacet insula ponto,

105

mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae.

centum urbes habitant magnas, uberrima regna,

maximus unde pater, si rite audita recordor,

Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras,

optavitque locum regno. nondum Ilium et arces

110

Pergameae steterant; habitabant vallibus imis.

hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera

Idaeumque nemus, hinc fida silentia sacris,

et iuncti currum dominae subiere leones.

ergo agite et divum ducunt qua iussa sequamur:

115

placemus ventos et Cnosia regna petamus.

nec longo distant cursu: modo Iuppiter adsit,

tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.»

sic fatus meritos aris mactavit honores,

taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo,

120

nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.

 

 

Fama volat pulsum regnis cessisse paternis

Idomenea ducem, desertaque litora Cretae,

hoste vacare domum sedesque astare relictas.

linquimus Ortygiae portus pelagoque volamus

125

bacchatamque iugis Naxon viridemque Donusam,

Olearon niveamque Paron sparsasque per aequor

Cycladas, et crebris legimus freta concita terris.

nauticus exoritur vario certamine clamor:

hortantur socii Cretam proavosque petamus.

130

prosequitur surgens a puppi ventus euntis,

et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.

ergo avidus muros optatae molior urbis

Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem

hortor amare focos arcemque attollere tectis.

 

135

Iamque fere sicco subductae litore puppes,

conubiis arvisque novis operata iuventus,

iura domosque dabam, subito cum tabida membris

corrupto caeli tractu miserandaque venit

arboribusque satisque lues et letifer annus.

140

linquebant dulcis animas aut aegra trahebant

corpora; tum sterilis exurere Sirius agros,

arebant herbae et victum seges aegra negabat.

rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso

hortatur pater ire mari veniamque precari,

145

quam fessis finem rebus ferat, unde laborum

temptare auxilium iubeat, quo vertere cursus.

 

 

Nox erat et terris animalia somnus habebat:

effigies sacrae divum Phrygiique penates,

quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis

150

extuleram, visi ante oculos astare iacentis

in somnis multo manifesti lumine, qua se

plena per insertas fundebat luna fenestras;

tum sic adfari et curas his demere dictis:

«quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,

155

hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit.

nos te Dardania incensa tuaque arma secuti,

nos tumidum sub te permensi classibus aequor,

idem venturos tollemus in astra nepotes

imperiumque urbi dabimus. tu moenia magnis

160

magna para longumque fugae ne linque laborem.

mutandae sedes. non haec tibi litora suasit

Delius aut Cretae iussit considere Apollo.

est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,

terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;

165

Oenotri coluere viri; nunc fama minores

Italiam dixisse ducis de nomine gentem.

hae nobis propriae sedes, hinc Dardanus ortus

Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.

surge age et haec laetus longaevo dicta parenti

170

haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat

Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arva.»

talibus attonitus visis et voce deorum

(nec sopor illud erat, sed coram agnoscere vultus

velatasque comas praesentiaque ora videbar;

175

tum gelidus toto manabat corpore sudor)

corripio e stratis corpus tendoque supinas

ad caelum cum voce manus et munera libo

intemerata focis. perfecto laetus honore

Anchisen facio certum remque ordine pando.

180

agnovit prolem ambiguam geminosque parentis,

seque novo veterum deceptum errore locorum.

tum memorat: «nate, Iliacis exercite fatis,

sola mihi talis casus Cassandra canebat.

nunc repeto haec generi portendere debita nostro

185

et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.

sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros

crederet? aut quem tum vates Cassandra moveret?

cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.»

sic ait, et cuncti dicto paremus ovantes.

190

hanc quoque deserimus sedem paucisque relictis

vela damus vastumque cava trabe currimus aequor.

 

Postquam altum tenuere rates nec iam amplius ullae

apparent terrae, caelum undique et undique pontus,

tum mihi caeruleus supra caput astitit imber

195

noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.

continuo venti volvunt mare magnaque surgunt

aequora, dispersi iactamur gurgite vasto;

involvere diem nimbi et nox umida caelum

abstulit, ingeminant abruptis nubibus ignes,

200

excutimur cursu et caecis erramus in undis.

ipse diem noctemque negat discernere caelo

nec meminisse viae media Palinurus in unda.

tris adeo incertos caeca caligine soles

erramus pelago, totidem sine sidere noctes.

205

quarto terra die primum se attollere tandem

visa, aperire procul montis ac volvere fumum.

vela cadunt, remis insurgimus; haud mora, nautae

adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

servatum ex undis Strophadum me litora primum

210

excipiunt. Strophades Graio stant nomine dictae

insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno

Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam

clausa domus mensasque metu liquere priores.

tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla

215

pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.

virginei volucrum vultus, foedissima ventris

proluvies uncaeque manus et pallida semper

ora fame.

 

Huc ubi delati portus intravimus, ecce

220

laeta boum passim campis armenta videmus

caprigenumque pecus nullo custode per herbas.

inruimus ferro et divos ipsumque vocamus

in partem praedamque Iovem; tum litore curvo

exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis.

225

at subitae horrifico lapsu de montibus adsunt

Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas,

diripiuntque dapes contactuque omnia foedant

immundo; tum vox taetrum dira inter odorem.

rursum in secessu longo sub rupe cavata

230

[arboribus clausam circum atque horrentibus umbris]

instruimus mensas arisque reponimus ignem;

rursum ex diverso caeli caecisque latebris

turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,

polluit ore dapes. sociis tunc arma capessant

235

edico, et dira bellum cum gente gerendum.

haud secus ac iussi faciunt tectosque per herbam

disponunt ensis et scuta latentia condunt.

ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere

litora, dat signum specula Misenus ab alta

240

aere cavo. invadunt socii et nova proelia temptant,

obscenas pelagi ferro foedare volucris.

sed neque vim plumis ullam nec vulnera tergo

accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae

semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.

245

una in praecelsa consedit rupe Celaeno,

infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem;

«bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,

Laomedontiadae, bellumne inferre paratis

et patrio Harpyias insontis pellere regno?

250

accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,

quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo

praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando.

Italiam cursu petitis ventisque vocatis:

ibitis Italiam portusque intrare licebit.

255

sed non ante datam cingetis moenibus urbem

quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis

ambesas subigat malis absumere mensas.»

dixit, et in silvam pennis ablata refugit.

at sociis subita gelidus formidine sanguis

260

deriguit: cecidere animi, nec iam amplius armis,

sed votis precibusque iubent exposcere pacem,

sive deae seu sint dirae obscenaeque volucres.

et pater Anchises passis de litore palmis

numina magna vocat meritosque indicit honores:

265

«di, prohibete minas; di, talem avertite casum

et placidi servate pios.» tum litore funem

deripere excussosque iubet laxare rudentis.

tendunt vela Noti: fugimus spumantibus undis

qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.

270

iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos

Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.

effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,

et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.

mox et Leucatae nimbosa cacumina montis

275

et formidatus nautis aperitur Apollo.

hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;

ancora de prora iacitur, stant litore puppes.

 

Ergo insperata tandem tellure potiti

lustramurque Iovi votisque incendimus aras,

280

Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.

exercent patrias oleo labente palaestras

nudati socii: iuvat evasisse tot urbes

Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis.

interea magnum sol circumvolvitur annum

285

et glacialis hiems Aquilonibus asperat undas.

aere cavo clipeum, magni gestamen Abantis,

postibus adversis figo et rem carmine signo:

AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBUS ARMA;

linquere tum portus iubeo et considere transtris.

290

certatim socii feriunt mare et aequora verrunt:

protinus aërias Phaeacum abscondimus arces

litoraque Epiri legimus portuque subimus

Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem.

 

Hic incredibilis rerum fama occupat auris,

295

Priamiden Helenum Graias regnare per urbis

coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum,

et patrio Andromachen iterum cessisse marito.

obstipui, miroque incensum pectus amore

compellare virum et casus cognoscere tantos.

300

progredior portu classis et litora linquens,

sollemnis cum forte dapes et tristia dona

ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam

libabat cineri Andromache manisque vocabat

Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem

305

et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.

ut me conspexit venientem et Troia circum

arma amens vidit, magnis exterrita monstris

deriguit visu in medio, calor ossa reliquit,

labitur, et longo vix tandem tempore fatur:

310

«verane te facies, verus mihi nuntius adfers,

nate dea? vivisne? aut, si lux alma recessit,

Hector ubi est?» dixit, lacrimasque effudit et omnem

implevit clamore locum. vix pauca furenti

subicio et raris turbatus vocibus hisco:

315

«vivo equidem vitamque extrema per omnia duco;

ne dubita, nam vera vides.

heu! quis te casus deiectam coniuge tanto

excipit, aut quae digna satis fortuna revisit,

Hectoris Andromache? Pyrrhin conubia servas?»

320

deiecit vultum et demissa voce locuta est:

«o felix una ante alias Priameia virgo,

hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis

iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos

nec victoris heri tetigit captiva cubile!

325

nos patria incensa diversa per aequora vectae

stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum

servitio enixae tulimus; qui deinde secutus

Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos

me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.

330

ast illum ereptae magno flammatus amore

coniugis et scelerum furiis agitatus Orestes

excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.

morte Neoptolemi regnorum reddita cessit

pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos

335

Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit,

Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.

sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?

aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris?

quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura?

340

quem tibi iam Troia -

ecqua tamen puero est amissae cura parentis?

ecquid in antiquam virtutem animosque virilis

et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?»

talia fundebat lacrimans longosque ciebat

345

incassum fletus, cum sese a moenibus heros

Priamides multis Helenus comitantibus adfert,

agnoscitque suos laetusque ad limina ducit,

et multum lacrimas verba inter singula fundit.

procedo et parvam Troiam simulataque magnis

350

Pergama et arentem Xanthi cognomine rivum

agnosco, Scaeaeque amplector limina portae;

nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur.

illos porticibus rex accipiebat in amplis:

aulai medio libabant pocula Bacchi

355

impositis auro dapibus, paterasque tenebant.

 

Iamque dies alterque dies processit, et aurae

vela vocant tumidoque inflatur carbasus Austro:

his vatem adgredior dictis ac talia quaeso:

«Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi,

360

qui tripodas Clarii et laurus, qui sidera sentis

et volucrum linguas et praepetis omina pennae,

fare age (namque omnis cursum mihi prospera dixit

religio, et cuncti suaserunt numine divi

Italiam petere et terras temptare repostas;

365

sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno

prodigium canit et tristis denuntiat iras

obscenamque famem), quae prima pericula vito?

quidve sequens tantos possim superare labores?»

hic Helenus caesis primum de more iuvencis

370

exorat pacem divum vittasque resolvit

sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe,

ipse manu multo suspensum numine ducit,

atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:

 

«Nate dea (nam te maioribus ire per altum

375

auspiciis manifesta fides; sic fata deum rex

sortitur volvitque vices, is vertitur ordo),

pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres

aequora et Ausonio possis considere portu,

expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae

380

scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno.

principio Italiam, quam tu iam rere propinquam

vicinosque, ignare, paras invadere portus,

longa procul longis via dividit invia terris.

ante et Trinacria lentandus remus in unda

385

et salis Ausonii lustrandum navibus aequor

infernique lacus Aeaeaeque insula Circae,

quam tuta possis urbem componere terra.

signa tibi dicam, tu condita mente teneto:

cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam

390

litoreis ingens inventa sub ilicibus sus

triginta capitum fetus enixa iacebit,

alba solo recubans, albi circum ubera nati,

is locus urbis erit, requies ea certa laborum.

nec tu mensarum morsus horresce futuros:

395

fata viam invenient aderitque vocatus Apollo.

has autem terras Italique hanc litoris oram,

proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu,

effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.

hic et Narycii posuerunt moenia Locri,

400

et Sallentinos obsedit milite campos

Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei

parva Philoctetae subnixa Petelia muro.

quin ubi transmissae steterint trans aequora classes

et positis aris iam vota in litore solves,

405

purpureo velare comas adopertus amictu,

ne qua inter sanctos ignis in honore deorum

hostilis facies occurrat et omina turbet.

hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto;

hac casti maneant in religione nepotes.

410

ast ubi digressum Siculae te admoverit orae

ventus, et angusti rarescent claustra Pelori,

laeva tibi tellus et longo laeva petantur

aequora circuitu; dextrum fuge litus et undas.

haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina

415

(tantum aevi longinqua valet mutare vetustas)

dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus

una foret: venit medio vi pontus et undis

Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes

litore diductas angusto interluit aestu.

420

dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis

obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos

sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras

erigit alternos, et sidera verberat unda.

at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris

425

ora exsertantem et navis in saxa trahentem.

prima hominis facies et pulchro pectore virgo

pube tenus, postrema immani corpore pistrix

delphinum caudas utero commissa luporum.

praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni

430

cessantem, longos et circumflectere cursus,

quam semel informem vasto vidisse sub antro

Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.

praeterea, si qua est Heleno prudentia vati,

si qua fides, animum si veris implet Apollo,

435

unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum

praedicam et repetens iterumque iterumque monebo,

Iunonis magnae primum prece numen adora,

Iunoni cane vota libens dominamque potentem

supplicibus supera donis: sic denique victor

440

Trinacria finis Italos mittere relicta.

huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem

divinosque lacus et Averna sonantia silvis,

insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima

fata canit foliisque notas et nomina mandat.

445

quaecumque in foliis descripsit carmina virgo

digerit in numerum atque antro seclusa relinquit:

illa manent immota locis neque ab ordine cedunt.

verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus

impulit et teneras turbavit ianua frondes,

450

numquam deinde cavo volitantia prendere saxo

nec revocare situs aut iungere carmina curat:

inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae.

hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,

quamvis increpitent socii et vi cursus in altum

455

vela vocet, possisque sinus implere secundos,

quin adeas vatem precibusque oracula poscas

ipsa canat vocemque volens atque ora resolvat.

illa tibi Italiae populos venturaque bella

et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem

460

expediet, cursusque dabit venerata secundos.

haec sunt quae nostra liceat te voce moneri.

vade age et ingentem factis fer ad aethera Troiam.»

 

Quae postquam vates sic ore effatus amico est,

dona dehinc auro gravia ac secto elephanto

465

imperat ad navis ferri, stipatque carinis

ingens argentum Dodonaeosque lebetas,

loricam consertam hamis auroque trilicem,

et conum insignis galeae cristasque comantis,

arma Neoptolemi. sunt et sua dona parenti.

470

addit equos, additque duces,

remigium supplet, socios simul instruit armis.

 

Interea classem velis aptare iubebat

Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.

quem Phoebi interpres multo compellat honore:

475

«coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo,

cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,

ecce tibi Ausoniae tellus: hanc arripe velis.

et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est:

Ausoniae pars illa procul quam pandit Apollo.

480

vade,» ait «o felix nati pietate. quid ultra

provehor et fando surgentis demoror Austros?»

nec minus Andromache digressu maesta supremo

fert picturatas auri subtemine vestis

et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore)

485

textilibusque onerat donis, ac talia fatur:

«accipe et haec, manuum tibi quae monimenta mearum

sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,

coniugis Hectoreae. cape dona extrema tuorum,

o mihi sola mei super Astyanactis imago.

490

sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;

et nunc aequali tecum pubesceret aevo.»

hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:

«vivite felices, quibus est fortuna peracta

iam sua: nos alia ex aliis in fata vocamur.

495

vobis parta quies: nullum maris aequor arandum,

arva neque Ausoniae semper cedentia retro

quaerenda. effigiem Xanthi Troiamque videtis

quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,

auspiciis, et quae fuerit minus obvia Grais.

500

si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva

intraro gentique meae data moenia cernam,

cognatas urbes olim populosque propinquos,

Epiro Hesperiam (quibus idem Dardanus auctor

atque idem casus), unam faciemus utramque

505

Troiam animis: maneat nostros ea cura nepotes.»

 

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,

unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.

sol ruit interea et montes umbrantur opaci;

sternimur optatae gremio telluris ad undam

510

sortiti remos passimque in litore sicco

corpora curamus, fessos sopor inrigat artus.

necdum orbem medium Nox Horis acta subibat:

haud segnis strato surgit Palinurus et omnis

explorat ventos atque auribus aëra captat;

515

sidera cuncta notat tacito labentia caelo,

Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,

armatumque auro circumspicit Oriona.

postquam cuncta videt caelo constare sereno,

dat clarum e puppi signum; nos castra movemus

520

temptamusque viam et velorum pandimus alas.

 

Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis

cum procul obscuros collis humilemque videmus

Italiam. Italiam primus conclamat Achates,

Italiam laeto socii clamore salutant.

525

tum pater Anchises magnum cratera corona

induit implevitque mero, divosque vocavit

stans celsa in puppi:

«di maris et terrae tempestatumque potentes,

ferte viam vento facilem et spirate secundi.»

530

crebrescunt optatae aurae portusque patescit

iam propior, templumque apparet in arce Minervae;

vela legunt socii et proras ad litora torquent.

portus ab euroo fluctu curvatus in arcum,

obiectae salsa spumant aspergine cautes,

535

ipse latet: gemino demittunt bracchia muro

turriti scopuli refugitque ab litore templum.

quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi

tondentis campum late, candore nivali.

et pater Anchises «bellum, o terra hospita, portas:

540

bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.

sed tamen idem olim curru succedere sueti

quadripedes et frena iugo concordia ferre:

spes et pacis» ait. tum numina sancta precamur

Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,

545

et capita ante aras Phrygio velamur amictu,

praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite

Iunoni Argivae iussos adolemus honores.

 

Haud mora, continuo perfectis ordine votis

cornua velatarum obvertimus antemnarum,

550

Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.

hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti

cernitur, attollit se diva Lacinia contra,

Caulonisque arces et nauifragum Scylaceum.

tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,

555

et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa

audimus longe fractasque ad litora voces,

exsultantque vada atque aestu miscentur harenae.

et pater Anchises «nimirum hic illa Charybdis:

hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.

560

eripite, o socii, pariterque insurgite remis.»

haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem

contorsit laevas proram Palinurus ad undas;

laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.

tollimur in caelum curvato gurgite, et idem

565

subducta ad Manis imos desedimus unda.

ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere,

ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.

interea fessos ventus cum sole reliquit,

ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.

 

570

Portus ab accessu ventorum immotus et ingens

ipse: sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,

interdumque atram prorumpit ad aethera nubem

turbine fumantem piceo et candente favilla,

attollitque globos flammarum et sidera lambit;

575

interdum scopulos avulsaque viscera montis

erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras

cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.

fama est Enceladi semustum fulmine corpus

urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam

580

impositam ruptis flammam exspirare caminis,

et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem

murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo.

noctem illam tecti silvis immania monstra

perferimus, nec quae sonitum det causa videmus.

585

nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra

siderea polus, obscuro sed nubila caelo,

et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

 

Postera iamque dies primo surgebat Eoo

umentemque Aurora polo dimoverat umbram,

590

cum subito e silvis macie confecta suprema

ignoti nova forma viri miserandaque cultu

procedit supplexque manus ad litora tendit.

respicimus. dira inluvies immissaque barba,

consertum tegimen spinis: at cetera Graius,

595

et quondam patriis ad Troiam missus in armis.

isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit

arma procul, paulum aspectu conterritus haesit

continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps

cum fletu precibusque tulit: «per sidera testor,

600

per superos atque hoc caeli spirabile lumen,

tollite me, Teucri. quascumque abducite terras:

hoc sat erit. scio me Danais e classibus unum

et bello Iliacos fateor petiisse penatis.

pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,

605

spargite me in fluctus vastoque immergite ponto;

si pereo, hominum manibus periisse iuvabit.»

dixerat et genua amplexus genibusque volutans

haerebat. qui sit fari, quo sanguine cretus,

hortamur, quae deinde agitet fortuna fateri.

610

ipse pater dextram Anchises haud multa moratus

dat iuveni atque animum praesenti pignore firmat.

ille haec deposita tandem formidine fatur:

«sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi,

nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto

615

paupere (mansissetque utinam fortuna!) profectus.

hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,

immemores socii vasto Cyclopis in antro

deseruere. domus sanie dapibusque cruentis,

intus opaca, ingens. ipse arduus, altaque pulsat

620

sidera (di talem terris avertite pestem!)

nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli;

visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.

vidi egomet duo de numero cum corpora nostro

prensa manu magna medio resupinus in antro

625

frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent

limina; vidi atro cum membra fluentia tabo

manderet et tepidi tremerent sub dentibus artus -

haud impune quidem, nec talia passus Ulixes

oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.

630

nam simul expletus dapibus vinoque sepultus

cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum

immensus saniem eructans et frusta cruento

per somnum commixta mero, nos magna precati

numina sortitique vices una undique circum

635

fundimur, et telo lumen terebramus acuto

ingens quod torva solum sub fronte latebat,

Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,

et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.

sed fugite, o miseri, fugite atque ab litore funem

640

rumpite.

nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro

lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,

centum alii curva haec habitant ad litora vulgo

infandi Cyclopes et altis montibus errant.

645

tertia iam lunae se cornua lumine complent

cum vitam in silvis inter deserta ferarum

lustra domosque traho vastosque ab rupe Cyclopas

prospicio sonitumque pedum vocemque tremesco.

victum infelicem, bacas lapidosaque corna,

650

dant rami, et vulsis pascunt radicibus herbae.

omnia conlustrans hanc primum ad litora classem

conspexi venientem. huic me, quaecumque fuisset,

addixi: satis est gentem effugisse nefandam.

vos animam hanc potius quocumque absumite leto.»

 

655

Vix ea fatus erat summo cum monte videmus

ipsum inter pecudes vasta se mole moventem

pastorem Polyphemum et litora nota petentem,

monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.

trunca manum pinus regit et vestigia firmat;

660

lanigerae comitantur oves; ea sola voluptas

solamenque mali.

postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit,

luminis effossi fluidum lavit inde cruorem

dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor

665

iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.

nos procul inde fugam trepidi celerare recepto

supplice sic merito tacitique incidere funem,

vertimus et proni certantibus aequora remis.

sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit.

670

verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas

nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,

clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes

intremuere undae, penitusque exterrita tellus

Italiae curvisque immugiit Aetna cavernis.

675

at genus e silvis Cyclopum et montibus altis

excitum ruit ad portus et litora complent.

cernimus astantis nequiquam lumine torvo

Aetnaeos fratres caelo capita alta ferentis,

concilivm horrendum: quales cum vertice celso

680

aëriae quercus aut coniferae cyparissi

constiterunt, silva alta Iovis lucusve Dianae.

praecipitis metus acer agit quocumque rudentis

excutere et ventis intendere vela secundis.

contra iussa monent Heleni, Scyllamque Charybdinque

685

inter, utrimque viam leti discrimine parvo,

ni teneam cursus: certum est dare lintea retro.

ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori

missus adest: vivo praetervehor ostia saxo

Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.

690

talia monstrabat relegens errata retrorsus

litora Achaemenides, comes infelicis Ulixi.

 

 

Sicanio praetenta sinu iacet insula contra

Plemyrium undosum; nomen dixere priores

Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem

695

occultas egisse vias subter mare, qui nunc

ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.

iussi numina magna loci veneramur, et inde

exsupero praepingue solum stagnantis Helori.

hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni

700

radimus, et fatis numquam concessa moveri

apparet Camerina procul campique Geloi,

immanisque Gela fluvii cognomine dicta.

arduus inde Acragas ostentat maxima longe

moenia, magnanimum quondam generator equorum;

705

teque datis linquo ventis, palmosa Selinus,

et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.

hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora

accipit. hic pelagi tot tempestatibus actus

heu, genitorem, omnis curae casusque levamen,

710

amitto Anchisen. hic me, pater optime, fessum

deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis!

nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,

hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.

hic labor extremus, longarum haec meta viarum,

715

hinc me digressum vestris deus appulit oris.»

 

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus

fata renarrabat divum cursusque docebat.

conticuit tandem factoque hic fine quievit.